Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

obsecro, moveat, nec patri paterne nos corrigenti sis molesta; sed attende quod scriptum est': « Quos diligit Deus, hos corripit. Castigat autem omnem filium quem recipit. » Et alibi: «Qui parcit virgæ, odit filium. » Pœna est hæc momentanea, non æterna; purgationis, non damnationis. Audi prophetam, et confortare: «Non judicabit Dominus bis in id ipsum, et non consurget duplex tribulatio. » Attende summam illam et maximam veritatis adhortationem: « In patientia vestra possidebitis animas vestras. » Unde et Salomon': << Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. » Non te ad lacrymas aut ad compunctionem movet unigenitus Dei innocens pro te et omnibus ab impiissimis comprehensus, distractus, flagellatus, et velata facie illusus, et colaphizatus, sputis conspersus, spinis coronatus, et tandem in illo crucis tunc tam ignominioso patibulo inter latrones suspensus, atque illo tunc horrendo et execrabili genere mortis interfectus? Hunc semper, soror, verum tuum et totius Ecclesiæ sponsum præ oculis habe, mente gere. Intuere hunc exeuntem ad crucifigendum pro te et bajulantem sibi crucem. Esto de populo et mulieribus quæ plangebant et lamentabantur sicut Lucas his verbis narrat" : « Sequebatur autem multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. » Ad quas quidem benigne conversus, clementer eis prædixit futurum in ultionem suæ mortis exitium, a quo quidem si saperent cavere sibi per hoc possent. « Filiæ, » inquit ", « Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos, et collibus: Operite nos. Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? Patienti sponte pro redemptione tua compatere, et super crucifixo pro te compungere. Sepulcro ejus mente semper assiste ", et cum fidelibus feminis lamentare et luge. De quibus etiam ut jam supra memini scriptum est : «< Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum. » Para cum illis sepulturæ ejus unguenta, sed meliora spiritualia quidem, non corporalia: hæc enim requirit aromata qui non suscepit 3 illa. Super his toto devotionis affectu compungere. Ad quam quidem compassionis compunctionem ipse etiam per Jeremiam fideles adhortatur dicens : « O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus. » Id est si super aliquo patiente ita est per compassionem dolendum, quum ego scilicet solus sine culpa

[blocks in formation]

14

13

v. 32. 9 Num MS. Amb.

Fla-
Corrigit ABD.
Hebr., cap. xII, v. 6.
• Prov.,
Est deest CD. 6
- Nahum, cap. 1,
Luc., cap. xxi, v. 19. - 8 Prov., cap. XVI,

cap. XIII, v. 24.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

--

[ocr errors]
[blocks in formation]

[blocks in formation]

11 lbid., v. 28 et sq. pectore semper fideliter serva RMS. 14 Lament., cap. 1, v. 12.

quod alii deliquerint luam. Ipse autem est via per quam fideles de exilio transeunt ad patriam. Qui etiam crucem, de qua sic clamat, ad hoc nobis erexit scalam. Hic pro te occisus est unigenitus Dei, oblatus est, quia voluit. Super hoc uno compatiendo dole, dolendo compatere. Et quod per Zachariam prophetam de animabus devotis prædictum est comple: << Plangent, >> inquit', planctum quasi super unigenitum, et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti. » Vide, soror, quantus sit planctus his qui regem diligunt super morte primogeniti ejus et unigeniti. Intuere quo planctu familia, quo mœrore tota consummatur curia; et, quum ad sponsam unigeniti mortui perveneris, intolerabiles ululatus ejus non sustinebis. Hic tuus, soror, planctus, hic tuus sit ululatus, quæ te huic sponso felici copulasti matrimonio. Emit te iste non suis, sed seipso. Proprio sanguine emit te, et redemit. Quantum jus in te habeat vide, et quam pretiosa sis intuere. Hoc quidem pretium suum apostolus attendens, et in hoc pretio quanti sit ipse, pro quo ipsum datur, perpendens, et quam tantæ gratiæ vicem referat adnectens : «< Absit mihi, » inquit, « gloriari', nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. » Major es cœlo, major es mundo; cujus pretium ipse conditor mundi factus est. Quid in te, rogo, viderit, qui nullius eget, ut pro te acquirenda usque ad agonias tam horrendæ atque ignominiosæ mortis certaverit ? Quid in te, inquam, quærit nisi teipsam? Verus est amicus, qui te ipsam, non tua, desiderat3. Verus est amicus, qui pro te moriturus dicebat: « Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. » Amabat te ille veraciter, non ego. Amor meus, qui utrumque nostrum peccatis involvebat, concupiscentia, non amor dicendus est. Miseras in te meas voluptates implebam, et hoc erat totum quod amabam. Pro te, inquis, passus sum, et fortassis verum est: sed magis per te, et hoc ipsum invitus; non amore tui, sed coactione mei; nec ad tuam salutem, sed ad dolorem. Ille vero salubriter, ille pro te sponte passus est, qui passione sua omnem curat languorem, omnem removet passionem. In hoc, obsecro, non in me tua tota sit devotio, tota compassio, tota compunctio. Dole in tam innocentem tantæ crudelitatis perpetratam iniquitatem non justam in me æquitatis vindictam, imo gratiam, ut dictum est, in utrosque summam. Iniqua enim es, si æquitatem non amas; et iniquissima, si voluntati, imo tantæ gratiæ Dei scienter es adversa. Plange tuum reparatorem, non corruptorem; redemptorem, non scortatorem; pro te mortuum Dominum, non viventem servum, imo nunc primum de morte vere liberatum. Cave, obse

:

[blocks in formation]

cro, ne, quod dixit Pompeius morenti Corneliæ, tibi improperetur turpissime :

Vivit post prælia Magnus :

Sed fortuna perit; quod defles, illud amasti 1.

3

[ocr errors]

Attende, precor, id, et erubesce, nisi admissas turpitudines impudentissimas commendes. Accipe itaque soror, accipe, quæso, patienter quæ nobis acciderunt misericorditer. Virga hæc est patris, non gladius persecutoris. Percutit pater ut corrigat, ne feriat hostis ut occidat. Vulnere mortem prævenit, non ingerit: immittit ferrum, ut amputet morbum. Corpus vulnerat, et animam sanat. Occidere debuerat, et vivificat. Immunditiam resecat, ut mundum relinquat. Punit semel ne puniat semper. Patitur unus ex vulnere ut duobus parcatur a morte. Duo in culpa, unus in pœna. Id quoque tuæ infirmitati naturæ divina indulgetur miseratione, et quodam modo juste. Quo enim naturaliter sexu infirmior eras, et fortior continentia, pœnæ minus eras obnoxia. Refero Domino et in hoc grates3, qui te tunc et a pœna liberavit, et ad coronam reservavit; et quum me una corporis mei passione semel ab omni æstu hujus concupiscentiæ, in qua una totus per immoderatam incontinentiam occupatus eram, refrigeravit ne corruam; multas adolescentiæ tuæ majores animi passiones ex assidua carnis suggestione reservavit ad martyrii coronam. Quod licet te audire tædeat, et dici prohibeas, veritas tamen id loquitur manifesta. Cui enim semper est pugna, superest et corona; quia non coronabitur «< nisi qui legitime certaverit. » Mihi vero nulla superest corona, quia nulla subest certaminis causa. Deest materia pugnæ, cui ablatus est stimulus concupiscentiæ. Aliquid tamen esse æstimo si quum hinc nullam percipiam coronam, nonnullam tamen evitem pœnam, et dolore unius momentaneæ pœnæ multis fortassis indulgeatur æternis. Scriptum est quippe de hujus miserrimæ vitæ hominibus, imo jumentis : « Computruerunt jumenta in stercoribus suis. » Minus quoque meritum meum minui conqueror, dum tuum crescere non diffido. Unum quippe sumus in Christo, una per legem matrimonii caro. Quicquid est tuum, mihi non arbitror alienum. Tuus autem est Christus, quia facta es sponsa ejus. Et nunc, ut supra memini, me habes servum, quem olim agnoscebas dominum magis tibi tamen amore nunc spirituali conjunctum, quam timore subjectum. Unde et de tuo nobis apud ipsum patrocinio amplius confidimus, ut id obtineam ex tua quod non possum ex oratione propria, et nunc maxime quum quotidiana periculorum aut perturbationum instantia nec vivere me, nec orationi sinat vacare. Nec illum beatissimum imitari eunuchum

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

potentem in domo Candacis reginæ Æthiopum', qui erat super omnes gazas ejus, et de tam longinquo venerat adorare in Hierusalem. Ad quem revertentem missus est ab angelo Philippus apostolus, ut eum converteret ad fidem : quod jam ille meruerat per orationem vel sacræ lectionis assiduitatem. A qua quidem ut nec in via tunc vacaret licet ditissimus et gentilis, magno divinæ dispensationis actum est beneficio, ut locus ei Scripturæ occurreret, qui opportunissimam3 conversionis ejus occasionem apostolo præberet. Ne quid vero hanc petitionem nostram impediat, vel impleri differat, orationem quoque ipsam, quam pro nobis domino supplices dicatis, componere et mittere tibi maturavi :

« Deus, qui ab ipso humanæ creationis exordio, femina de costa viri formata, nuptialis copulae sacramentum maximum sanxisti, quique immensis honoribus vel de desponsata nascendo, vel miracula inchoando nuptias sublimasti, meæque etiam fragilitatis incontinentiae utcunque tibi placuit olim hoc remedium indulsisti ne despicias ancillulæ tuæ preces, quas pro meis ipsis charique mei excessibus in conspectu majestatis tuæ supplex effundo. Ignosce, o benignissime, imo benignitas ipsa; ignosce tot et tantis criminibus nostris, et ineffabilis misericordiæ tuæ multitudinem, culparum nostrarum immensitas experiatur. Puni, obsecro, in præsenti reos, ut parcas in futuro. Puni ad horam, ne punias in æternum. Accipe in servos virgam correctionis, non gladium furoris. Afflige carnem ut conserves animas. Adsis purgator, non ultor; benignus magis quam justus; pater misericors, non austerus Dominus. Proba nos, Domine, et tenta, sicut de semetipso rogat propheta, ac si aperte diceret : Prius vires inspice, act secundum eas tentationum onera moderare. Quod et beatus Paulus fidelibus tuis promittens ait : « Potens est enim Deus, qui non patietur vos tentari supra id

((

8

quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere.» Conjunxisti nos, Domine, et divisisti, quando placuit tibi, et quo modo placuit. Nunc quod, Domine, misericorditer cœpisti, misericordissime comple; et quos a se semel divisisti in mundo, perenniter tibi conjungas in cœlo, spes nostra, pars nostra, expectatio nostra, consolatio nostra, Domine qui es benedictus in secula. Amen. »

Vale in Christo, sponsa Christi, in Christo vale, et Christo vive. Amen.

Tanquam meis MS.

'Sic C.- Eunuchum et in domo desunt in editionibus, « qui estoit sus toutes les richesses de cele royne. » quæ perobscura lectio videtur, et certe mutila, præsertim * Act. Apost., cap, vit, v. 29.-3 Maxime idoneam RMS. Dicatis deest D perperam. si translatorem gallicum adeas, qui sic vertit hunc locum fol. 118: « Ne resemble celui très beneure chastré, puis- Amb. — Sic D. - Tot deest Edd. sant en la maison Candace, la royne des Éthiopiens, Corinth. I, cap. x, v. 13.

-

3

5

-

- Psalm. xxv, v. 2. Hoc MS. Amb.

EPISTOLA VI,

QUÆ EST EJUSDEM HELOISSE AD EUMDEM PETRUM.

ARGUMENTUM.

Duo potissimum in hac epistola sibi et suis monachabus Heloissa rescribi ab Abælardo exorat : quorum alterum est, ut eas doceat unde monacharum ordo originem duxit. Alterum est, ut eis aliquam scribat regulam, et certam vivendi formulam præscribat, quæ solis conveniat feminis, quod a nullo sanctorum patrum antea tentatum fuerat. Hoc ut peteret, adducta videtur quibusdam benedictinæ regulæ capitibus, quæ a feminis vix aut nullo omnino modo sine maximo periculo impleri possunt : de quibus tam docte disserit, ut ipsam regulam solis viris, non autem feminis a sancto institutore scriptam convincere videatur. Unde indignum judicat tam gravia feminec sexui infirmiori onera imponi, quam virili fortiori. Suam autem et ipsa opinionem apponit, quare sancti Patres monachabus regulas non præscripserint, asserens feminis sufficere, si clericis et viris ecclesiasticis secularibus, vel monachis, qui canonici regulares dicuntur, in continentia et abstinentia non sint inferiores. Prolixe etiam de moderata dispensatione et discreta consideratione beati Benedicti, qua suam temperavit regulam, atque de ipsa regulæ observantia disputat : nimirum de interdicto esu carnium, et concesso vini usu. Fusius quoque de operibus exterioribus agit cum ipsorum extenuatione, quibus interiora præfert. Postremo monet Abælardum, ut tanta discretione cuncta sive de jejuniorum vel divinorum ratione temperet, ut feminei sexus consultum velit infirmitati. Et hic feminæ eruditionem, et pectus omni doctrina refertum animadvertere poteris. Quid enim pretiosæ mercis in tam divite apotheca non invenias, sive philosophiam, sive theologiam, vel etiam eloquentiam requiras? O sæculum illud felix, talem intueri feminam, in qua quid primum, quid postremum admireris addubites!

Domino specialiter, sua singulariter.

3

4

Ne me forte in aliquo de inobedientia causari' queas, verbis etiam immoderati doloris tuæ frenum impositum est jussionis, ut ab his mihi saltem in scribendo temperem, a quibus in sermone non tam difficile quam impossibile est providere'. Nihil enim minus in nostra est potestate quam animus, eique magis obedire cogimur quam imperare possimus. Un le et quum nos ejus affectiones stimulant, nemo earum subitos impulsus ita repulerit, ut non in effecta facile prorumpant, et se per verba facilius effluant quæ promptiores animi passionum sunt notæ, secundum quod scriptum est : « Ex abundantia cordis os loquitur. » Revocabo itaque manum a scripto, in quibus linguam a verbis temperare non valeo. Utinam sic animus dolentis parere promptus sit, quemadmodum dextera scribentis. Aliquod tamen dolori remedium vales conferre, si non hunc omnino possis auferre. Ut enim insertum clavum alius expellit, sic cogitatio nova priorem excludit, quum alias intentus animus priorum memoriam dimittere cogitur aut intermittere. Tanto vero amplius cogitatio quælibet animum occupat, et ab aliis deducit, quanto quod cogitatur honestius æstimatur, et quo intendimus 4. Accusari RMS. 2 Cavere RMS. Matth. cap. xii, v. 34.

• Interseritur enim D.

Dolori deest D.

« ZurückWeiter »