Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic]

cognoscitur1 ? Perpende itaque, quam longe absistat ab omni rationis discretioneejusdem regulae professione tam feminas quam viros obligari, eademque sarcina tam debilesquam fortes onerari. Satis esse nostrae arbitror infirmitati, si

nos ipsis ecclesiae rectoribus, et qui in sacris ordinibus constituti sunt clericis, tam continentiae quam abstinentiae virtus aequaverit, maxime quum Veritas dicat': (f Perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus. » Quibus etiam pro magno reputandum esset, si religiosos laicos aequiparare possemus*. Qua? namque in fortibus parva censemus, in debilibus admiramur. Et juxta illud Apostoli5: « Virtus in infirmitate perficitur. » Ne vero laicorum religio pro parvo ducatur qualis fuit Abrahae, David, Joblicet conjugatorum, Chrysostomus in epistola ndHebrceos, sermone vix1, nobis occurrit, dicens: « Sunt multa in quibus poter it laborare ut bestiara illara incantet. Quae sunt ista-1 labores, lectiones, vigiliae. Sed quid ad nos haec, » inquit, «qui non sumus monachi? Haec mihi dicis? Dic Paulo, quum dicit": «Vigilantes in omni patienlia et oratione, » quum dicit9: «Carnis curam ne « feceritis in concupiscentiis. » Non enim haec monachis scribebat tantum, sed omnibus qui erant in civilatibus. Non enim secularis homo debet aliquid amplius habere monacho quam cum uxore concumbere tantum. Hic enim habet veniam, in aliis autem nequaquam : sed omnia aequaliter sicut monachi agere debet10. Nam et beatitudines, quae a Christo dicuntur", non monachis tantum dictae sunt. Alioquin universus mundus peribit, et in angustum inclusit ea quae virtutis sunt. Et quomodo honorabiles sunt nuptiae, quae nobis tantum impediunt ? » Ex quibus quidem verbis aperte colligitur, quod quisquis evangelicis praeceptis continentiae virtutem addiderit, monasticam perfectionem implebit. Atque utinam ad hoc nostra religio conscendere posset, ut Evangelium impleret, non transcenderet : ne plus quam christianae appeteremus esse. Hinc profecto, ni fallor, sancti decreverunt Patres, non ita nobis sicut viris generalem aliquam regulam, quasi novam legem, praefigere, nec magnitudine " votorum nostram infirmitatem onerare, altendentes " illud Apostoli " : <r Lex enim iram operatur. libi enim non est lex, nec praevaricatio. » Et iterum": « Lex autem subintravit ut abundaret delictum. » Idem quoque maximus continentiae praedicator de infirmitate nostra plurimum confidens, et quasi ad secundas nuptias urgens juniores viduas : « Volo, » inquit 16, «juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario. » Quod et beatus Hieronymus saluber

' Quid de fragili.... cognoscitur desunt in C; al lcgun- v. 18.—* Rom., cap. xm, v. 14. — ,0 Omnibus vero mo

tur in cslerii codicibui. — * Scopo erret RMS. — ' Luc., naiticii ojficiii viribut cequatis eum funyi oportet RMS. —

cap. vi, v. 40. — ' Quibus etiam.... possemus desunt C. " Matlh., cap. v. — " Nec numero plus justo RMS. —

— * Corint. II, cap. xu, v. 9 — • Sic C el Ed. Amb. " Sludiose curantes RMS. — " Rom., cap. iv, v. 15. —

- Jacob MS. Arnb. — ' Ap. sancli Cbrysoslomi Opp., " Rom., cap. v, v. ?0. — ■• Thnotk. I, cap. v, v. M. Parisiis, 18 8, t. XII, p. 113. — 1 Ephes., cap. vi,

[graphic]

rimum esse considerans, Eustochio1 de improvisis feminarum votis consulit, his verbis'. « Si autem et illse, quae virgines sunt, ob alias tamen culpas, uon solvantur : quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus sancti in lupanar? Rectius fuerat homini subisse conjugium, ambulasse per plana, quam altiora intendentem in profundum inferni cadere. » Quarum etiam temerariae professioni sanctus Augustinus consulens, in libro de Continentia vidiuili ad Julianum scribit his verbis': «Quae non coepit deliberet, quae aggressa est perseveret. Nulla adversario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. » Hinc etiam canones nostrae infirmitati consulentes decreverunt, diaconissas ante quadraginta annos ordinari non debere, et hoc cum diligenti probatione: quum a viginti annis liceat diaconos promoveri. Sunt et in * monasteriis, qui regulares dicuntur canonici Beali Augustini quamdam, ut aiunt, regulam profitentes, qui se inferiores monachis nullatenus arbitrantur, licet eos et vesci carnibus et lineis uti videamus. Quorum quidem virtulem si nostra exaequare * infirmitas posset, nunquid pro minimo habendum esset ? Ut autem nobis 1 de omnibus cibis tutius ac lenius indulgeatur, ipsa quoque natura providit, quae majore scilicet sobrielatis virtute sexum nostrum praemunivit. Constat quippe multo parciore sumptu et alimonia minore feminas quam viros sustentari posse, nec eas tam leviter inebriari physica protestatur. Unde et Macrobius Theodosius Saturnaliorum libro VII meminit his verbis1: « Aristoteles : Mulieres, inquit, raro inebriantur8, crebro senes. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor. Docent praecipue assiduae purgationes superfluo exouerantes corpus humore. Quum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit, nec facile cerebri sedem ferit fortitudine ejus extincta. » Item': « Muliebre corpus crebris purgationibus deputatum, pluribus consertum foraminibus ut pateat in meatus, et vias praebeat humori in egestionis exitum confluenti. Per haec foramina vapor vini celeriter evanescit. Contra senibus siccum est corpus, quod probat asperitas et scallor cutis. » Ex his itaque perpende quanto tutius ac juslius naturae et infirmitati nostrae cibus quislibet10 et potus iudulgeri possit, quarum videlicet corda crapula et ebrietate gravari facile non possunt : quum ab illa nos cibi parcitas, ab ista feminei corporis qualitas, ut dictum est, protegat. Satis nostrae esse infirmitati et maximum imputari debet, si continenter ac sine proprietate viventes, et officiis occupatae divinis, ipsos ecclesiae duces vel religiosos laicos in victu adaequemus, vel eos denique qui regulares canonici dicuntur, et se praecipue vitam apostolicam sequi profitentur.

' Euslochio Ed. Amb.—'- Episl. xvin, ad Eustochium, Amb.— ' Sic 1). - Nobis deest Edd. — ' Cap. v. — Opp., t. IV, p. 29. — » De Bono Yiduitatis, cap. ix , ' Ebriantur D. — ' Cap. v. - " Quilibet MS. Amb. Opp. t. VI, p. 375. — * In deest D. — ■ Adcequare MS.

Magnae postremo providentiae est, his qui Deo se per votum obligant, ut miniis voveant, et plusexequantur, ut aliquid semper debitis gratia superaddat1. Hinc enim per semetipsam Veritas ait1 : « Quum feceritis omnia qua3 pi-aecepla sunt, dicite : Servi inutiles sumus, quse debuimus facere fecimus. » Ac si aperte diceret : Ideo inutiles et quasi pro nihilo, ac sine meritis reputandi, quia debilis tantum exsolvendis contenti nihil ex gratia superaddidimus \ De quibus quidem gralis superaddendis ipse quoque Dominus alibi parabolice loquens ait': « Sed et si quid supererogaveris, ego quum rediero, reddam tibi. » Quod quidem hoc tempore multi monasticae religionis temerarii professores si diligentius attenderent, et in quam professionem jurarent, animadverterent *, atque ipsum regulae tenorem studiose perscrutarenlur : minus per ignorantiam offenderent, et per negligentiam peccarent. Nunc vero indiscrete omnes fere pariter ad monasticam conversationem8 currentes inordinate suscepti inordinatius vivunt, et eadem facilitate qua ignotam regulam profitenlur, eam contemnentes, consuetudines quas volunt pro lege slaluunt". Providendum itaque nobis est, ne id oneris feminae praesumamus, in quo viros fere jam universos succumbere videaraus, imo et deficere. Senuisse jam mundum conspicimus, bominesque ipsos cum caeteris quae mundi sunt, pristinum nalune vigorem amisisse, et juxta illud Veritatis", ipsam charitatem non tam multorum quam fere omnium refriguisse ; ut jam videlicet pro qualitate bominum ipsas propter bomines scriptas vel mutari, vel temperari8 necesse sit regulas. Cujus quidem discretionis ipse quoque, beatus non immemor benedictus ita se monaslica? districtionis10 rigorem temperasse fatetur, ut descriptam a se regulam comparatione priorum institulorum non nisi quamdara honestatis institutionem et quamdam conversationis iuchoationem reputet dicens 11 : « Regulam autem lianc descripsimus, ut hanc observantes aliquatenus vel honestatem morum aul initium conversationis nos deraonstremus habere. Caeterum ad perfeclionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum Patrum, quarum observatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis. » Item u: « Quisquis ergo ad ceelestem patriam festinas, hanc minimam inchoationis regulam adjuvante Cbristo perfice, et tunc demum ad majora doctrinae virtutumque culmina Deo protegente pervenies.» Qui, ut ipse aitIS, quum legamus olim sanctos Patres uno die Psalteriurn explere solere, ita psalmodiam tepidis temperavit, ut in ipsa per hebdomadam distributione psalmorum, minore ipsorum numero monachi quam clerici contenti essent

1 Superaddanl CO.— * Luc, cap. xvn , v. 10. — Temperare Edd.—10 Sic. - Dtscretioim Kdd.-Piudentui

' Superaddimus D. — * Luc, cap. x, v. 35. — * Anima RMS.—" Rcgula Sancti Benedicti, cap. Lxxiu. — "lbid.,

providcrent D. —* Convertionem CD et MS. Amb. — ibid. —" Rcgula Sancti Benedicti, cap. xviu. — 14 Sic

' Statuerenl D. - ' Matth., cap. xxiv, v. I?. - * Sic D. MS. Amb. - Sint Edd.

[graphic]

Quid etiam tam religioni quietique monasticae contrarium est, quam quod luxuriae fomentum maxime praestat et tumultus excitat, atque ipsam Dei in nobis imaginem, qua praestamus cseteris, id est rationem delet? Hoc autem vinum est, quod supra omnia victui pertinentia plurimum Scriptura damnosum asserit, et caveri admonet. De quo et maximus ille sapientum in Proverbiis meminit, dicens 1 : « Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Quicunque bis delectatur, non erit sapiens.» «Cui va?'? cujus patri vae? cui rixse? cui foveae? cui sine causa vulnera ? cui suflbsio oculorum ? nonne bis qui morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diflundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo; et dices : Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?» ItemJ: « Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum; quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; etne forte bibant et obliviscantur judiciorum, et mutent' causam filiorum pauperis. » Et in Ecclesiastico scriptum est5: « Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. » Ipse quoque Hieronymus ad Nepotianum scribens de vita clericorum6, et quasi graviter indignans quod sacerdotes legis ab omni quod inebriare 7 potest, abstinentes, nostros in bac abstinentia superent: « Nequaquam, » inquit, « vinum redoleas, ne audias illud pbilosophi : « Hoc non est osculum porrigere, sed vinum8 K propinare. » Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat9, et lex vetus prohibet10: « Qui altario deserviunt, vinum et siceram non bibant. » Sicera hebrseo sermone omnis potio nuncupatur quae inebriare potest, sive illa quae fermento conficitur, sive pomorum succo, aut favi decoquitur in dulcedinem, et herbarum potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Ecce quod regum deliciis interdicitur, sacerdotibus penitus denegatur, et cibis omnibus periculosius esse constat. Ipse tamen tam spiritualisvir beatus Benedictus dispensatione quadam praesentis aetatis indulgere monachis cogitur. « Licet, » inquit", «legamus vinum monachorum omnino non esse: sed quia nostris temporibus hoc1* monachis persuaderi non potest, etc.» Legerat, ni fallor, quod in Vitis Patrum acripium est his verbis" : « Narraverunt

' Prov., cap. xx, v. 1. — * Prov., cap. xxm,v.29 deestD.—' Timoth. I, cap. m, v. 3.—" Levit., cap. x ,

et sq. — 5 Prov., cap. xxxi^ v. 4 et 5. — ' Mittant D. v. 9. — " Regula Sancti Benedicti, cap. Xl. — " His D.

— * Eccli., cap. xix, v. S. — * Epist. xxxiv, ad Nepo- — '* Vitoe Patrum, opera et studio Heriberti Roswcjili,

tianum, Opp. t. IV, p. 36+. — ' Inebriari D. — ' Vinum Anlwerpia; 1028, in-fol., p. 570.

I • 15

« ZurückWeiter »