Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

2

animum magis videtur necessarium. Omnes itaque nos Christi ancillæ, et in Christo filiæ tuæ, duo nunc a tua paternitate supplices postulamus, quæ nobis admodum necessaria providemus. Quorum quidem alterum est, ut nos instruere velis unde sanctimonialium ordo cœperit, et quæ nostræ sit professionis auctoritas. Alterum vero est, ut aliquam nobis regulam instituas, et scriptam dirigas, quæ feminarum sit propria, et ex integro nostræ conversationis1 statum habitumque describat : quod nondum a Patribus sanctis actum esse conspeximus. Cujus quidem rei defectu et indigentia nunc agitur, ut ad ejusdem regulæ professionem tam mares quam feminæ in monasteriis suscipiantur, et idem institutionis monasticæ jugum imponitur infirmo sexui æque ut forti. Unam quippe nunc regulam Beati Benedicti apud Latinos feminæ profitentur æque ut viri. Quam sicut viris solummodo constat scriptam esse, ita et ab ipsis tantum impleri posse tam subjectis pariter quam prælatis. Ut enim cætera nunc omittam regulæ capitula, quid ad feminas quod de cucullis, femoralibus, et scapularibus ibi scriptum est3? Quid denique ad ipsas de tunicis aut de laneis ad carnem indumentis, quum earum humoris superflui menstruæ purgationes hæc omnino refugiant? Quid ad ipsas etiam, quod de abbate statuitur, ut ipse lectionem dicat evangelicam, et post ipsam hymnum incipiat? Quid de mensa abbatis seorsim cum peregrinis et hospitibus constituenda? Nunquid nostræ convenit religioni, ut vel nunquam hospitium viris præbeatur, aut cum his quos susceperit viris abbatissa comedat? quam facilis ad ruinam animarum virorum ac mulierum in unum cohabitatio! Maxime vero in mensa, ubi crapula dominatur et ebrietas, et vinum in dulcedine bibitur, in quo est luxuria. Quod et beatus præcavens Hieronymus, ad matrem et filiam scribens meminit dicens : « Difficile inter epulas servatur pudicitia. » Ipse quoque poeta luxuriæ turpitudinisque doctor libro Amatoria Artis intitulato quantam fornicationis occasionem convivia maxime præbeant studiose exequitur, dicens :

[ocr errors]

7

8

Vinaque quum bibulas sparsere Cupidinis alas,
Permanet, et coepto stat gravis ille loco....
Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit;
Tunc dolor et curæ, rugaque frontis abit....
Illic sæpe animos juvenum rapuere puellæ,
Et Venus in venis, ignis in igne furit 10.

Nunquid et si feminas solas hospitio susceptas ad mensam admiserint, nullum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ibi latet periculum? Certe in seducenda muliere nullum est æque facile ut lenocinium muliebre, nec corruptæ mentis turpitudinem ita prompte cuiquam mulier committit sicut mulieri. Unde et prædictus Hieronymus maxime secularium accessus feminarum vitare propositi sancti feminas adhortatur. Denique si, viris ab hospitalitate nostra exclusis, solas admittamus feminas, quis non videat quanta exasperatione viros offendamus', quorum beneficiis monasteria sexus infirmi egent, maxime si eis a quibus plus accipiunt minus aut omnino nihil largiri videantur? Quod si prædictæ regulæ tenor a nobis impleri non potest, vereor ne illud apostoli Jacobi in nostram quoque damnationem dictum sit3: « Quicunque totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. >> Quod est dicere: De hoc ipso reus statuitur qui peragit multa, quod non implet omnia; et transgressor legis efficitur ex uno, cujus impletor non fuerit nisi omnibus consummatis ejus præceptis. Quod ipse statim diligenter exponens apostolus adjecit' : « Qui enim dixit: Non mochaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mochaberis, occidas autem, factus es transgressor legis. » Ac si aperte dicat: Ideo quilibet reus fit de transgressione uniuscujuslibet præcepti, quia ipse Dominus, qui præcipit unum, præcipit et aliud. Et quodcunque legis violetur præceptum, ipse contemnitur qui legem non in uno, sed in omnibus pariter mandatis constituit. Ut autem præteream illa regulæ instituta, quæ penitus observare non possumus, aut sine periculo non valemus: ubi unquam ad colligendas messes conventus monialium exire, vel labores agrorum habere consuevit, aut suscipiendarum feminarum constantiam uno anno probaverit, easque tertio perlecta regula, sicut in ipsa jubetur, instruxerit? Quid rursum stultius quam viam ignotam, nec adhuc demonstratam aggredi? Quid præsumptuosius" quam eligere ac profiteri vitam quam nescias, aut votum facere quod implere non queas? Sed et quum omnium virtutum discretio" sit mater, et omnium bonorum mediatrix " sit ratio; quis aut virtutem aut bonum censeat quod ab istis dissentire videatur? Ipsas quippe virtutes excedentes modum atque mensuram, sicut Hieronymus asserit ", inter vitia reputari convenit. Quis autem ab omni ratione ac discretione" sejunctum non videat, si ad imponenda onera eorum, quibus imponuntur, valetudines prius non discutiantur, ut naturæ constitutionem humana sequatur industria? Quis asinum sarcina tanta, qua dignum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

16

inscitiæ indicat RMS. 12 Prudentia RMS.
13 Mode-
ratrix C et MS. Amb.—" Epist. LXXXVI, ad Eustochium,
Opp. t. IV. p. 683.—13 Prudentia RMS.— 1o Amboesius
immerito conjicit deesse hic onerat, vel aliquid simile.
Transl. gallica : « Qui jugeroit que ung asne fust aussi
digne de si grans charges come un éliffans? »

9

judicat elephantem? Quis tanta pueris aut senibus quanta viris injungat? Tanta debilibus scilicet quanta fortibus, tanta infirmis quanta sanis, tanta feminis quanta maribus? Infirmiori videlicet sexui quanta et forti? Quod diligenter beatus papa Gregorius attendens, Pastoralis sui cap. xIv1, tam de admonendis quam de præcipiendis ita distinxit : << Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminæ quia illis gravia, istis vero sunt injungenda leviora; et alios magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant.»> Certe et qui monachorum regulas scripserunt, nec solum de feminis omnino tacuerunt, verum etiam illa statuerunt quæ eis nullatenus convenire sciebant satis commode innuerunt nequaquam eodem jugo regulæ tauri et juvencæ premendam esse cervicem, quia quos dispares natura creavit æquari labore non convenit. Hujus autem discretionis beatus non immemor Benedictus, tanquam omnium justorum spiritu plenus, pro qualitate hominum aut temporum cuncta sic moderatur in regula, ut omnia, sicut ipsemet uno concludit loco, mensurate fiant. Primo itaque ab ipso incipiens abbate præcipit eum ita subjectis præsidere, « ut secundum unius, » inquit, «< cujusque qualitatem vel intelligentiam, ita se omnibus conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat..., suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum... Discernat et tempora, cogitans discretionem' sancti Jacob dicentis: « Si greges meos plus in ambu<< lando fecero laborare, morientur cuncti una die. » Hæc ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnino temperet, ut et fortes sit quod cupiant, et infirmi non refugiant. » Ad hanc quidem dispensationis moderationem indulgentia pertinet puerorum, senum et omnino debilium, lectoris seu septimanariorum, coquinæ ante alios refectio, et in ipso etiam conventu, de ipsa cibi vel potus qualitate seu quantitate pro diversitate hominum providentia ". De quibus quidem singulis ibi diligenter scriptum est. Ipsa quoque statuta jejunii tempora pro qualitate temporis vel quantitate laboris ita relaxat, prout naturæ postulat infirmitas. Quid, obsecro, ubi iste, qui sic ad hominum et temporum qualitatem omnia moderatur, ut ab omnibus sine murmuratione proferri" queant quæ instituuntur: quid, inquam, de feminis provideret, si eis quoque pariter ut viris regulam institueret? Si enim in quibusdam regulæ rigorem pueris, senibus, et debilibus pro ipsa naturæ debilitate vel infirmitate temperare cogitur : quid de fragili sexu provideret, cujus maxime debilis et infirma natura

[ocr errors]

8

Pastor., part. III, cap. 1, Opp. t. II, p. 35.-Rationis optimæ normæ RMS.

cap. XLVIII.

3

[ocr errors]

Regula Sancti Benedicti, - * Regula Sancti Benedicti, cap. 11. — 3 Re0 Prudentiam RMS.

gula Sancti Benedicti, cap. LXIV.

[blocks in formation]

5

cognoscitur? Perpende itaque, quam longe absistat ab omni rationis discretione', ejusdem regulæ professione tam feminas quam viros obligari, eademque sarcina tam debiles quam fortes onerari. Satis esse nostræ arbitror infirmitati, si nos ipsis ecclesiæ rectoribus, et qui in sacris ordinibus constituti sunt clericis, tam continentiæ quam abstinentiæ virtus æquaverit, maxime quum Veritas dicat": <«< Perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus. » Quibus etiam pro magno reputandum esset, si religiosos laicos æquiparare possemus. Quæ namque in fortibus parva censemus, in debilibus admiramur. Et juxta illud Apostoli : « Virtus in infirmitate perficitur. » Ne vero laicorum religio pro parvo ducatur qualis fuit Abrahæ, David, Job, licet conjugatorum, Chrysostomus in epistola ad Hebræos, sermone vir, nobis occurrit, dicens: «< Sunt multa in quibus poterit laborare ut bestiam illam incantet. Quæ sunt ista? labores, lectiones, vigilia. Sed quid ad nos hæc,» inquit, «qui non sumus monachi? Hæc mihi dicis? Dic Paulo, quum dicit : «<Vigilantes in omni patientia et oratione, » quum dicit : « Carnis curam né <«< feceritis in concupiscentiis. » Non enim hæc monachis scribebat tantum, sed omnibus qui erant in civitatibus. Non enim secularis homo debet aliquid amplius habere monacho quam cum uxore concumbere tantum. Hic enim habet veniam, in aliis autem nequaquam sed omnia æqualiter sicut monachi agere debet ". Nam et beatitudines, quæ a Christo dicuntur ", non monachis tantum dictæ sunt. Alioquin universus mundus peribit, et in angustum inclusit ea quæ virtutis sunt. Et quomodo honorabiles sunt nuptiæ, quæ nobis tantum impediunt?» Ex quibus quidem verbis aperte colligitur, quod quisquis evangelicis præceptis continentiæ virtutem addiderit, monasticam perfectionem implebit. Atque utinam ad hoc nostra religio conscendere posset, ut Evangelium impleret, non transcenderet : ne plus quam christianæ appeteremus esse. Hinc profecto, ni fallor, sancti decreverunt Patres, non ita nobis sicut viris generalem aliquam regulam, quasi novam legem, præfigere, nec magnitudine" votorum nostram infirmitatem onerare, attendentes " illud Apostoli " : « Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. » Et iterum : « Lex autem subintravit ut abundaret delictum. » Idem quoque maximus continentiæ prædicator de infirmitate nostra plurimum confidens, et quasi ad secundas nuptias urgens juniores viduas : « Volo,» inquit Volo,» inquit, «juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario. » Quod et beatus Hieronymus saluber

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

13

* Quid de fragili.... cognoscitur desunt in C; at leguntur in cæteris codicibus. - Scopo erret RMS. Luc., cap. vi, v. 40. — Quibus etiam.... possemus desunt C. Corint. II, cap. xi, v. 9° Sic C et Ed. Amb. - Jacob MS. Amb. Ap. sancti Chrysostomi Opp., Parisiis, 188, t. XII, p. 113. - Ephes., cap. vi,

-

7

8

15

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

6

rimum esse considerans, Eustochio1 de improvisis feminarum votis consulit, his verbis 3. « Si autem et illæ, quæ virgines sunt, ob alias tamen culpas, non solvantur: quid fiet illis, quæ prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus sancti in lupanar? Rectius fuerat homini subisse conjugium, ambulasse per plana, quam altiora intendentem in profundum inferni cadere. » Quarum etiam temerariæ professioni sanctus Augustinus consulens, in libro de Continentia viduali ad Julianum scribit his verbis: « Quæ non cœpit deliberet, quæ aggressa est perseveret. Nulla adversario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. » Hinc etiam canones nostræ infirmitati consulentes decreverunt, diaconissas ante quadraginta annos ordinari non debere, et hoc cum diligenti probatione; quum a viginti annis liceat diaconos promoveri. Sunt et in monasteriis, qui regulares dicuntur canonici Beati Augustini quamdam, ut aiunt, regulam profitentes, qui se inferiores monachis nullatenus arbitrantur, licet eos et vesci carnibus et lineis uti videamus. Quorum quidem virtutem si nostra exæquare' infirmitas posset, nunquid pro minimo habendum esset? Ut autem nobis de omnibus cibis tutius ac lenius indulgeatur, ipsa quoque natura providit, quæ majore scilicet sobrietatis virtute sexum nostrum præmunivit. Constat quippe multo parciore sumptu et alimonia minore feminas quam viros sustentari posse, nec eas tam leviter inebriari physica protestatur. Unde et Macrobius Theodosius Saturnaliorum libro VII meminit his verbis: « Aristoteles : Mulieres, inquit, raro inebriantur, crebro senes. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor. Docent præcipue assiduæ purgationes superfluo exonerantes corpus humore. Quum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit, nec facile cerebri sedem ferit fortitudine ejus extincta. >> Item': « Muliebre corpus crebris purgationibus deputatum, pluribus consertum foraminibus ut pateat in meatus, et vias præbeat humori in egestionis exitum confluenti. Per hæc foramina vapor vini celeriter evanescit. Contra senibus siccum est corpus, quod probat asperitas et scallor cutis. » Ex his itaque perpende quanto tutius ac justius naturæ et infirmitati nostræ cibus quislibet" et potus indulgeri possit, quarum videlicet corda crapula et ebrietate gravari facile non possunt : quum ab illa nos cibi parcitas, ab ista feminei corporis qualitas, ut dictum est, protegat. Satis nostræ esse infirmitati et maximum imputari debet, si continenter ac sine proprietate viventes, et officiis occupatæ divinis, ipsos ecclesiæ duces vel religiosos laicos in victu adæquemus, vel eos denique qui regulares canonici dicuntur, et se præcipue vitam apostolicam sequi profitentur.

[ocr errors]

'Eustochio Ed. Amb.- Epist. xvm, ad Eustochium, Amb. Sic D. Opp., t. IV, p. 29. De Bono Viduitatis, cap. ix, Ebriantur D. Opp. t. VI, p. 375. -In deest D.

Adæquare MS.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »