Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Magnæ postremo providentia est, his qui Deo se per votum obligant, ut minus

[ocr errors]

2

et plus exequantur, ut aliquid semper debitis gratia superaddat1. Hinc enim per semetipsam Veritas ait : « Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt, dicite Servi inutiles sumus, quæ debuimus facere fecimus. » Ac si aperte diceret: Ideo inutiles et quasi pro nihilo, ac sine meritis reputandi, quia debitis tantum exsolvendis contenti nihil ex gratia superaddidimus. De quibus quidem gratis superaddendis ipse quoque Dominus alibi parabolice loquens ait : «Sed et si quid supererogaveris, ego quum rediero, reddam tibi. » Quod quidem hoc tempore multi monasticæ religionis temerarii professores si diligentius attenderent, et in quam professionem jurarent, animadverterent, atque ipsum regulæ tenorem studiose perscrutarentur: minus per ignorantiam offenderent, et per negligentiam peccarent. Nunc vero indiscrete omnes fere pariter ad monasticam conversationem currentes inordinate suscepti inordinatius vivunt, et eadem facilitate qua ignotam regulam profitentur, eam contemnentes, consuetudines quas volunt pro lege statuunt. Providendum itaque nobis est, ne id oneris feminæ præsumamus, in quo viros fere jam universos succumbere videamus, imo et deficere. Senuisse jam mundum conspicimus, hominesque ipsos cum cæteris quæ mundi sunt, pristinum naturæ vigorem amisisse, et juxta illud Veritatis, ipsam charitatem non tam multorum quam fere omnium refriguisse ; ut jam videlicet pro qualitate hominum ipsas propter homines scriptas vel mutari, vel temperari' necesse sit regulas. Cujus quidem discretionis ipse quoque, beatus non immemor Benedictus ita se monasticæ districtionis 10 rigorem temperasse fatetur, ut descriptam a se regulam comparatione priorum institutorum non nisi quamdam honestatis institutionem et quamdam conversationis inchoationem reputet dicens " : «< Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere. Cæterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinæ sanctorum Patrum, quarum observatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis. » Item : « Quisquis ergo ad cœlestem patriam festinas, hanc minimam inchoationis regulam adjuvante Christo perfice, et tunc demum ad majora doctrinæ virtutumque culmina Deo protegente pervenies.» Qui, ut ipse ait ", quum legamus olim sanctos Patres uno die Psalterium explere solere, ita psalmodiam tepidis temperavit, ut in ipsa per hebdomadam distributione psalmorum, minore ipsorum numero monachi quam clerici contenti essent “.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

12

Luc., cap. xvii, v. 10.
Luc., cap. x, v. 35. * Anima
Conversionem CD et MS. Amb.

6

[ocr errors]

Matth., cap. xxiv, v. 12. — ' Sic D.

[ocr errors]

9

[blocks in formation]
[ocr errors]

Quid etiam tam religioni quietique monasticæ contrarium est, quam quod luxuriæ fomentum maxime præstat et tumultus excitat, atque ipsam Dei in nobis imaginem, qua præstamus cæteris, id est rationem delet? Hoc autem vinum est, quod supra omnia victui pertinentia plurimum Scriptura damnosum asserit, et caveri admonet. De quo et maximus ille sapientum in Proverbiis meminit, dicens: «Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Quicunque his delectatur, non erit sapiens.» «Cui væ?? cujus patri væ? cui rixæ? cui fovea? cui sine causa vulnera? cui suffosio oculorum? nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo; et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ? » Item3 : « Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum; quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; et ne forte bibant et obliviscantur judiciorum, et mutent* causam filiorum pauperis. » Et in Ecclesiastico scriptum est3: « Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. » Ipse quoque Hieronymus ad Nepotianum scribens de vita clericorum, et quasi graviter indignans quod sacerdotes legis ab omni quod inebriare potest, abstinentes, nostros in hac abstinentia superent : « Nequaquam, » inquit, « vinum redoleas, ne audias illud philosophi : «< Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. >> Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat', et lex vetus prohibet 10: «< Qui altario deserviunt, vinum et siceram non bibant. » Sicera hebræo sermone omnis potio nuncupatur quæ inebriare potest, sive illa quæ fermento conficitur, sive pomorum succo, aut favi decoquitur in dulcedinem, et herbarum potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Ecce quod regum deliciis interdicitur, sacerdotibus penitus denegatur, et cibis omnibus periculosius esse constat. Ipse tamen tam spiritualis vir beatus Benedictus dispensatione quadam præsentis ætatis indulgere monachis cogitur. « Licet, » inquit", « legamus vinum monachorum omnino non esse: sed quia nostris temporibus hoc1 monachis persuaderi non potest, etc.»> Legerat, ni fallor, quod in Vitis Patrum scriptum est his verbis : « Narraverunt

et sq.

Prov., cap. xx, v. 1.

[ocr errors]

7

• Prov., cap. xxIII, v. 29 deest D.—o Timoth. I, cap. ш, v. 3.10 Levit., cap. x, 3 Prov., cap. xxxi, v. 4 et 5. v. 9. 11 Regula Sancti Benedicti, cap. XL.

[blocks in formation]

- Mittant D. Epist. xxxiv, ad Nepo

Inebriari D.- • Vinum

[ocr errors]

--

12 His D.

13 Vita Patrum, opera et studio Heriberti Rosweydi, Antwerpiæ 1628, in-fol., p. 570.

8

[ocr errors]

quidam abbati pastori de quodam monacho, quia non bibebat vinum, et dixit eis quia vinum monachorum omnino non est. » Item post aliqua : «‹ Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi cenidum1 vini. Et extollens unus de senibus parvum vas calicem portavit ad abbatem Sisoi, et dedit ei. Et bibit semel, et secundo, et accepit, et bibit. Obtulit ei et tertio. Sed non accepit, dicens « Quiesce, frater; an nescis quia est << Satanas ? » Et iterum de abbate Sisoi : « Dicit ergo Abraham discipulis ejus : « Si «< occurritur in sabbato et dominica ad ecclesiam, et biberit tres calices, ne mul<<< tum3 est? » Et dixit senex : «Si non esset Satanas, non esset multum. » Ubi unquam, quæso, carnes a Deo damnatæ sunt vel monachis interdicta? Vide, obsecro, et attende qua necessitate regulam temperet in eo etiam quod periculosius est monachis, et quod eorum non esse noverit, quia videlicet hujus abstinentia temporibus suis monachis jam persuaderi non poterat. Utinam eadem dispensatione et in hoc tempore ageretur, ut videlicet in his, quæ media boni et mali atque indifferentia dicuntur, tale temperamentum fieret ; ut quod jam persuaderi non valet, professio non exigeret, mediisque omnibus sine scandalo concessis, sola interdici peccata sufficeret; et sic quoque in cibis sicut in vestimentis dispensaretur, ut quod vilius comparari posset ministraretur, et per omnia necessitati, non superfluitati consuleretur. Non enim magnopere sunt curanda quæ nos regno Dei non præparant, vel quæ nos minime Deo commendant. Hæc vero sunt omnia quæ exterius geruntur, et æque reprobis ut electis, æque hypocritis ut religiosis communia sunt. Nihil quippe inter judæos et christianos ita separat sicut exteriorum operum et interiorum discretio, præsertim quum inter filios Dei et diaboli sola charitas discernat, quam plenitudinem legis et finem præcepti Apostolus vocat. Unde et ipse hanc operum gloriam prorsus extenuans, ut fidei præferat justitiam, Judæam alloquens dicit : « Ubi est gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Arbitramur eum hominem justificari per fidem sine operibus legis. » Item: « Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura"? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. » Et rursum : « Ei,» inquit ", « qui non operatur, credenti autem in Deum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. » Idem etiam onmium ciborum esum christianis indulgens, et ab his ea quæ justificant distinguens : « Non est, » inquit 1, «< regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto. » Omnia quidem munda sunt, sed malum

[blocks in formation]

7

Multo D.
CD. Dejectis perperam in editionibus habetur. - De-
Rom., cap. XIII, v. 10. —7 Judæum D. ·

cernat C.

-

12

8

• Sic

8

[ocr errors]

Rom., cap. II, v. 27.
10 Genes., cap. xv, v. 6.

9

[ocr errors]

12 Ibid., cap. xiv, v. 17.

Rom., cap. IV. v. 2 et 4. "Rom., cap. iv, v. 5.

est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur, aut scandalizetur, aut infirmetur. Non enim hoc loco ulla cibi comestio interdicitur, sed comestionis offensio; qua videlicet quidam ex conversis Judæis scandalizabantur, quum viderent ea quoque comedi quæ lex interdixerat. Quod quidem scandalum apostolus etiam Petrus cupiens evitare, graviter ab ipso est objurgatus, et salubriter correctus, sicut ipsemet Paulus ad Galatas scribens commemorat1. Qui rursus Corinthiis scribens: « Esca autem nos non commendat Deo. » Et rursum3: «Omne quod in macello venit manducate. »>«< Domini est terra et plenitudo ejus *. » Et ad Colossenses: «< Nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu. » Et post aliqua* : << Si mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeritis neque gustaveritis, neque contrectaveritis quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præceptum et doctrinas hominum. » Elementa hujus mundi vocat prima legis rudimenta secundum carnales observantias, in quarum videlicet doctrina, quasi in addiscendis litteralibus elementis, primo se mundus, id est carnalis adhuc populus exercebat. Ab his quidem elementis, id est carnalibus observantiis tam Christi quam sui, mortui sunt; quum nihil his debeant, jam non in hoc mundo viventes, hoc est inter carnales figuris intendentes, et decernentes, id est distinguentes quosdam cibos vel quaslibet res ab aliis, atque ita dicentes: Ne tetigeritis hæc vel illa. Quæ scilicet tacta, vel gustata, vel contrectata, inquit Apostolus, sunt in interitum animæ ipso suo usu, quo videlicet ipsis ad aliquam etiam utimur humilitatem: secundum, inquam, præceptum et doctrinas hominum, id est carnalium et legem carnaliter intelligentium, potius quam Christi vel suorum. Hic enim quum ad prædicandum ipsos destinaret apostolos, ubi magis ipsi ab omnibus scandalis providendum erat, omnium tamen ciborum esum eis ita indulsit, ut apud quoscunque suscipiantur hospitio, ita sicut illi victitent, edentes scilicet et bibentes quæ apud illos sunt. Ab hac profecto dominica suaque disciplina illos recessuros ipse jam Paulus per Spiritum providebat, de quibus ad Timotheum scribit dicens : « Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum in hypocrisi loquentium, mendacium, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim [per] verbum Dei et

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ita

:

orationem. Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, et enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. » Quis denique Joannem ejusque discipulos abstinentia nimia se macerentes ipsi Christo ejusque discipulis in religione non præferat, si corporalem oculum ad exterioris abstinentiæ intendat exhibitionem 1? De quo etiam ipsi discipuli Joannis adversus Christum et suos murmurantes, tanquam adhuc in exterioribus judaizantes, ipsum interrogaverunt Dominum, dicentes : « Quare nos et pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? » Quod diligenter attendens beatus Augustinus, et quid inter virtutem et virtutis exhibitionem referat distinguens, quæ fiunt exterius pensat, ut nihil meritis superaddant ut nihil meritis superaddant opera. Ait quippe sic in libro de Bono conjugali* : « Continentia, non corporis, sed animæ virtus est. Virtutes autem animi aliquando in corpore manifestantur, aliquando in habitu : sicut martyrum virtus apparuit in tolerando passiones.>> Item: «Jam enim erat in Job patientia, quam noverat Dominus et cui testimonium perhibebat, sed hominibus innotuit tentationis examine. >> Item: «< Verum ut apertius intelligatur quomodo sit virtus in habitu, etiam si non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat catholicorum. Dominus Jesus quod in veritate carnis esurierit, et sitierit, et manducaverit, et biberit, nullus ambigit eorum qui ex ejus Evangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiæ virtus a cibo et potu, quanta erat in Joanne Baptista? «< Venit enim Joannes non manducans et bibens, et dixe«< runt : Dæmonium habet. Venit filius hominis manducans et bibens, et dixerunt : <«<> Ecce homo vorax et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum. » Item : << Deinde ibi subjecit quum de Joanne ac de se illa dixisset: «Justificata est sapientia <«<a filiis suis, » qui virtutem continentiæ vident in habitu animi semper esse debere in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari, sicut virtus patientiæ sanctorum martyrum. » Quocirca sicut non est impar meritum patientiæ in Petro, qui passus est, et in Joanne qui passus non est : sic non est impar meritum continentiæ in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit; et illius enim cœlibatus, et illius connubium pro distributione temporum Christo militaverunt. Sed continentiam Joannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat. Illo itaque tempore, quum et lex dies patriarcharum subsequens maledictum dixit qui non excitaret semen in Israel, et qui non poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis ut diceretur 10: « Qui potest capere capiat; qui habet,

:

9

8

Impar meritum......... passus non Deuter., cap. xxv, v. 7 et sq. —. Matth., cap. xix, v. 12.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

v. 19.-
Marc., cap. u, v. 18. est desunt in C.
-Cap. xx1, Opp.

7

Ibid., ibid.

8

-

10

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »