Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quidam abbati pastori de quodam monacho, quia non bibebat vinum, et dixit eisquia vinum monachorum omninonon est. » Item post aliqua : « Facta est aliquando celebralio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi cenidum 1 vini. Et cxtollens unus de senibus parvum vas calicem portavit ad abbatem Sisoi, et dedit ei. Et bibit semel, el secundo, et accepit, et bibit. Oblulit ei et teitio. Sed non accepit, dicens ■ « Quiesce, frater; ans nescis quia est « Satanas ? » Et iterum de abbate Sisoi: « Dicitergo Abraham discipulis ejus : « Si « occurritur in sabbato et dominica ad ecclesiam, et biberittres calices, nemul« tum3 est? » Etdixit senex : «Si non esset Satanas, non esset multum. » Ubi unquam, quaeso, carnes a Deo damnatse sunt vel monachis interdictte? Vide, obsecro, > et attende qua necessitate regulam temperet in eo etiam quod periculosius est monachis, et quod eorum non esse noverit, quia videlicet hujus abstinentia temporibus suis monachis jam persuaderi non poterat. Utinam eadem dispensatione et in hoc tempore ageretur, ut videlicet in his, quae media boni et mali atque indifferentia dicuntur, tale temperamentum fieret; ut quod jam persuaderi non valet, professio non exigeret, mediisque omnibus sine scandalo coucessis, sola interdici peccata sufficeret; et sic quoque in cibis sicut in vestimentis dispensarelur, ut quod vilius comparari posset ministraretur, et per omnia necessitati, non supeifluitati consuleretur. Non enim magnopere sunt curanda quse nos regno Dei non prseparant, vel qiuc nos minime Deo commendant. Haec vero sunt omnia qua? exterius geruntur, et aeque reprobis ut electis4, ajque hypocritis ut religiosis communia sunt. Nihil quippe inter judaeos et christianos ila separat sicul exteriorumoperum et interiorum discietio, praesertim quum inter filios Dei et diaboli sola charitas discernat3, quam plenitudinem legis et finem praecepti Apostolus vocat6. Unde et ipse hanc operum gloriam prorsus extenuans, ut fidei praeferat justitiam, Judseam7 alloquens dicit9 : « Ubi est gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Arbitramur eum hominemjustificari per fidem sine operibuslegis.» Item": « Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura"1? Credidit Abraham Deo, et repulatum est ei ad justitiam.» Et rursum : « Ei, » inquit", « qui non operatur, credenti autem in Deum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justiliam secundum propositum gratiae Dei. » Idem etiam ornnium ciborum esum christianis indulgens, et ab his ea qua? justificant distinguens : « Non est, » inquit'% « regnum Dei esca et polus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu saucto. » Omnia quidem munda sunt, sed malutn

1 Cenidium C. — * Aut nescis D. —3 Multo D. — 4 Sic • Rom., cap. m, v. S7. — • Rom., cap. iv. v. 2 ct i. —

f.D. - Dejectis pcrperam in editionibus habetur. — 5 De- " Genes., cap. xv, v. 6. — " Rom., cap. iv, v. 5.

cernat C. — " Rom., cap. xm , v. 10. — 1 Judfcum D. — " Ibid., cap. xiv, v. 17. •

[graphic]

est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur, aut scandalizetur, aut infirmetur. Non enim hoc loco ulla cibi comestio interdicitur, sed comestionis offensio; qua videlicet quidam ex conversis Judseis scandalizabantur, quum viderent ea quoque comedi quse lex interdixerat. Quod quidem scandalum apostolus etiam Petrus cupiens evitare, graviter ab ipso est objurgatus, et salubriter correctus, sicut ipsemet Paulus ad Galatas scribens commemorat'. Qui rursus Corinthiis scribens*: « Esca autem nos non commendat Deo. » Et rursum3: « Omne quod in macello venit manducate. » « Domini est terra et plenitudo ejus» Et ad Colossenses8: « Nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu. » Et post aliquas : « Si mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeritis neque gustaveritis, neque contrectaveritis qua? sunt omnia in interitum ipso usu, secundum prseceptum et doctriuas hominum. » Elementa hujus mundi vocat primalegis rudimenta secundum carnales observantias, in quarum videlicet doctrina, quasi in addiscendis litteralibus elementis, primo se mundus, id est carnalis adhuc populus exercebat. Ab his quidem elementis, id est carnalibus observantiis tam Christi quam sui, mortui sunt; quum nihil his debeant, jam non in hoc mundo viventes, hoc est inter carnales figuris intendentes, et decer/ientes, id est distinguentes quosdam cibos vel quaslibet res abaliis, atque ita dicentes : Ne letigeritis haec vel illa. Quae scilicet tacta, vel gustata, vetcontrectata, inquit Apostolus, suntin interitum animae ipso suo usu, quo videlicet ipsis ad aliquam etiam utimur humilitatem7: secundum, inquam, praeceptum et doctrinas hominum, id est carnalium et legem carnaliter intelligentium, potius quam Christi vel suorum. Hic enim quum ad prsedicandum ipsos destinaret apostolos, ubi magis ipsi ab omnibus scandalis providendum erat, omnium tamen ciborum esum eis ita indulsit, ut apud quoscunque suscipiantur hospitio, ita sicut illi victitent, edentes scilicet et bibentes quse apud illos sunt8. Ab hac profecto dominica suaque disciplina illos recessuros ipse jam Paulus per Spiritum providebat,' de quibus ad Timotheum scribit dicens *: « Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam afide, attendentes spiritibus erroris, etdoctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium, mendacium, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus cr«avit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim [per] verbum Dei et

— * Galat., cap. ir, v. 11. — * Corinth. I, cap. vm, v. 8. 1 Vilitatem. - Utilitalem MS. Amb. — • Luc, cap. x ,

— * Corinlh. I, cap. x, v. 25, 26. —4 Psalin. xxm, v. I. v. 8. — • Timotk. I, cap. iv, v. 1 et sq.

— * Coloss., cap. n, v. 16. — 0 IbiH., v. 80 et sq. —

orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, et enutritus verbis fidei, et bonae doctrinse, quam assecutus es. » Quis denique Joannem ejusque discipulos abstinentia nimia se macerentes ipsi Christo ejusque discipulis in religione non praeferat, si corporalem oculum ad exterioris absti

nentiae intendat exhibitionem '? De quo etiam ipsi discipuli Joannis adversus Christum et suos murmurantes, tanquam adhuc in exterioribus judaizantes . ipsum interrogaverunt Dominum, dicentes1: « Quare nos et pliarisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? » Quod diligenter atlendens beatus Augustinus, et quid inter virtutem el virtutis exhibitionem referat distinguens', ita quse fiunt exterius pensat, ut nihil meritis superaddant opera. Ait quippe sic in libro de Bono conjugali* : « Conlinentia, non corporis, sed animae virtus est. Virtutes autem animi aliquando in corpore manifestantur, aliquando in habitu : sicut martyrum virtus apparuit in tolerantlo passioues.» Item : « Jam enim erat in Job patienlia, quam noverat Dominus et cui testimonium perhibebat5, sed hominibus innotuit tenlationisexamine. » Item : « Verum ut apertius intelligatur quomodo sitvirtusin habilu, etiam si non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat catholicorum. Domimis Jesus quod in veritate carnis esurierit, et sitierit, el manducaverit, et biberit, nullus ambigit eorum qui ex ejus Evangelio fideles sunt. Num igitur nou erat in illo contin^ntise virtus a cibo et potu, quanta erat in Joanne Baptista? « Venit enim Joannes non manducans et bibens, et dixe« runt: Daemoniumhabet. Venitfilius hominis manducans et bibens, et dixerunt6: « Eccehomo vorax et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum. » Item : « Deinde ibi subjecit quuinde Joanne acde se illadixisset: «Justificata est sapientia i< a filiis suis", » qui virtutem continentia? vident in habitu animi semper esse debere : inopereautem pro rerum actemporum opporlunitate manifestari, sicut virtus patientia; sanclorum martyrum. » Quocirca sicut non est impar meritum patientise in Pelro, qui passus est, et in Joanne qui passus non est8 : sic non esl impar meritum continentia; in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit; et illius enim ctelibatus, et illius connubium pro dislribulione lemporum Christo militaverunt. Sed continentiam Joannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat. Illo itaque tempore, quum et lex dies patiiarcharum subsequens maledictuin dixit qui non excitarel semen in Israel9, et qui non poterat non promebat, sed lamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis ut diccretur 10: « Qui potest capere capiat; qui habet ,

1 Si exteriori rerum formce, si jejuniis illis Baptistce v. 19.— ' Ibid., ibid. — * Impar meritum.... passus Uoh

severissimis solum confidalWAS.— * Marc, cap. 11, v. 18. est desunt in C.—' Deuter., cap. xxv , v. 7 et sq.—^

1 Sic D. - Altendens Edil. Amb. — ' Cap. xxi, Opp. 10 Matlh., cap. xix, v. 12. l. VI, p. 333. — 1 Job, cap. i, v. 8.— "Mallh., cap. n,

[graphic]

operetur; qui operari noluerit, non se habere mentiatur. » Ex his liquide verbis colligitur solas apud Deum merita virtutes obtinere, et quicunque virtutibus pares sunt quantumcunque distent operibus, aequaliter a Christo1 promereri. Unde quicunque sunt vere christiani, sic toti circa interiorem hominem sunt occupati, ut eum scilicet virtutibus ornent, ac vitiis mundent : ut de exteriori nullam vel minimam assumant curam. Unde et ipsos legimus apostolos ita rusticane * et velut inhoneste ipso etiam Domini comitatu se habuisse, ut velut omnis reverentiae atque honestatis obliti, quum per sata transirentspicas vellere, fabricare, et comedere more puerorum non erubescerent, nec de ipsa etiam manuum ablutione, quum cibos essent accepturi, sollicitos esse. Qui quum a nonnullis quasi de immunditia arguerentur, eos Dominus excusans: « Non lotis,» inquit« manibus manducare non coinquinat hominem. » Ubi et statim generaliter5 adjecit, ex nullis exterioribus animam inquinari, sed ex his tantum quw de corde prodeunt, « quae sunt, » inquit6, « cogitationes, adulteria, homicidia, etc. » Nisi enim prius prava voluntale animus corrumpatur, peccatum esse non poterit quidquid exterius agatur in corpore. Unde etbene ipsa quoque adulteria sive homicidia ex corde procedere dicit, quae et sine tactu7 corporum perpetrantur, juxta illud9 : « Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam , jam moechatus est in corde suo. » Et9 « Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. » Et taclis vel laesis corporibus minime peraguntur, quando videlicet per violenUamopprimituraliqua, velperjustiliam coactusjudex interficere reum. « Omnis » quippe « homicida, » sicut scriptum est10, « non habet partem in regno Dei". » Non itaque magnopere quae fiunt, sed quo animo fiant pensandum est, si illi placere studemus, qui cordis et renum probator est, et in abscondito videt, « qui judicabit occulla hominum, » Paulus inquit", «secundum Evangelium meum, » hoc est secundum meae praedicalionis doctrinam. Unde et modica viduae oblatio , quae fuit duo minuta id est quadrans1*, omnium divitum oblationibus copiosis praelata est ab illo cui dicitur15: «Bonorum meorum non eges; » cui magis oblatio ex oflerente quam offerens placet ex oblatione, sicut scriptum est18: « Respexit Dominus ad Abel, et admunera ejus.» UtvidelicetpriusdevotionemofTerentisinspiceret, et sicex ipso" donum oblatum gratum haberet. Quae quidem animi devotio tanto major in Deo habetur, quanto in exterioribus quaa fiant minus confidimus. Unde et Apostolus post communem ciborum indulgentiam, de qua, uf supra meminimus, Timotheo scribit, de exercitio quoque corporalislaborisadjunxit, dicens18:

'Sic C.-Ab ipso Edd.— * Rtuticiter RMS.— * Matlb., —40 Ibid., ibid.— " Christi et Dei D.— " Rom., cap. 11,

cap. xn, v. I.—* Matth., cap. xv, v. 20. — " Generatim v. 1C.— " Duo tresses RMS. — "Marc, cap. xu, v. 42.

RMS.—'Matlh., cap. xv, v. 19.— ' Conlactu MS. Amb. — '" Psalm. xv, v. 3. — '" Genes., cap. iv, v. 4. —

—' Matih., cap. v, v. 2S. —' Ep. /Joann., cap. in, v. 5. " Ipsa MS. Amb. — " Timoth. I, cap. iv, v. 7, 8.

« Exerce autem te ipsum ad pietatem; nam corporalis exercitatio admodum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. » Quoniam pia mentis in Deum devotio, et bic ab ipso meretur necessaria, et in futuro perpetua. Quibus quidem documentis quid aliud docemur quam christiane sapere, et cum Jacob de domesticis animalibus refeclionem patri providere, non cum Esau de silvestribus curam sumere1, et in exterioribus judaizare. Hinc et illud est Psalmislae': «In me sunt, Deus, vota tua, quae3 reddam laudationes tibi. » Ad hoc quoque illud adjunge poeticum4:

Ne te quaesiveris extra. *

Multa sunt et innumerabilia tam secularium quam ecclesiasticorum doctorum lestimonia, quibus ea quae sunt1 exterius et indifferentia6 vocantur, non magnopere curanda esse docemur. Alioquin legis opeia, et servitutis ejus, sicut ait Petrus7, importabile jugum evangelicae libertati esset praeferendum, et suavi jugci Cbrisli, etejus oneri levi. Ad quod quidem suave jugum et onus leve per semetipsum Christus nos invitans: « Venite, » inquit8, « qui laboratis et onerati eslis. » Unde et praedictus apostolus quosdam jam ad Cbristum conversos, sed adhuc opera legis retineri9 censentes vehementer objurgans, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est10, ait: « Viri fratres, quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? sed per graliam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi.» Et tu ipse, obsecro, non solum Christi, verum etiam hujus imitator apostoli discretione sicut et nomine, sic operum praecepta moderare, ut infirmae convenit naturae, et ut divinae laudis plurimum vacare possimus officiis. Quam quidcm bostiam, exterioribus omnibus sacrificiis reprobatis, Dominus commendans ait" : « Si esurivero, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum , aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua, et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me. » Nec id quidem ita loquimur, ut laborem operum corporalium respuamus, quum necessitas postulaverit. Sed ne ista magnaputemusquae corpori serviunt, et officii divini celebrationempraepediunt"; praesertim quum ex auctoritate apostolica id praecipue devotis indultum sit feminis, ut alienae procurationis sustententur officiis magis, quam de opere proprii laboris. Unde ad Timotheum Paulus13: « Si quisfidelis habet viduas, subministret

1 Genes., cap. xxvu. — * Psalm. Lv, V. 12. — * Quas Amb. — 10 Act. Apost., cap. xv, v. 10. — " Psalm. Xlix,

MS. Amb. — * Pers. sat. i, v. 7. — 1 Fiunt D. — • Ex v. 12 , 13 et 14. - " Impediunt MS. Amb. - " Timoth. I.

indifferentia C et MS. Amb. — 1 Matth., cap. xxm, v. 4. cap. v, v. 10. — • Matlh., cap. xi, v. 28. — 'Sic C. - Retinere Edit.

« ZurückWeiter »