Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

2

5

operetur; qui operari noluerit, non se habere mentiatur. » Ex his liquide verbis colligitur solas apud Deum merita virtutes obtinere, et quicunque virtutibus pares sunt quantumcunque distent operibus, æqualiter a Christo1 promereri. Unde quicunque sunt vere christiani, sic toti circa interiorem hominem sunt occupati, ut eum scilicet virtutibus ornent, ac vitiis mundent: ut de exteriori nullam vel minimam assumant curam. Unde et ipsos legimus apostolos ita rusticane * et velut inhoneste ipso etiam Domini comitatu se habuisse, ut velut omnis reverentiæ atque honestatis obliti, quum per sata transirent, spicas vellere, fabricare, et comedere more puerorum non erubescerent, nec de ipsa etiam manuum ablutione, quum cibos essent accepturi, sollicitos esse. Qui quum a nonnullis quasi de immunditia arguerentur, eos Dominus excusans: «Non lotis, » inquit, «< manibus manducare non coinquinat hominem. » Ubi et statim generaliter adjecit, ex nullis exterioribus animam inquinari, sed ex his tantum quæ de corde prodeunt, «quæ sunt, » inquit, « cogitationes, adulteria, homicidia, etc. » Nisi enim prius prava voluntate animus corrumpatur, peccatum esse non poterit quidquid exterius agatur in corpore. Unde et bene ipsa quoque adulteria sive homicidia ex corde procedere dicit, quæ et sine tactu' corporum perpetrantur, juxta illud : « Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mochatus est in corde suo. » Et « Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. ›› Et tactis vel læsis corporibus minime peraguntur, quando videlicet per violentiam opprimitur aliqua, vel per justitiam coactus judex interficere reum. « Omnis »> quippe << homicida,» sicut scriptum est, « non habet partem in regno Dei ". » Non itaque magnopere quæ fiunt, sed quo animo fiant pensandum est, si illi placere studemus, qui cordis et renum probator est, et in abscondito videt, «< qui judicabit occulta hominum, » Paulus inquit “, « secundum Evangelium meum, » hoc est secundum meæ prædicationis doctrinam. Unde et modica viduæ oblatio, quæ fuit duo minuta ", id est quadrans ", omnium divitum oblationibus copiosis prælata est ab illo cui dicitur: «Bonorum meorum non eges; »> cui magis oblatio ex offerente quam offerens placet ex oblatione, sicut scriptum est : « Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. » Ut videlicet prius devotionem offerentis inspiceret, et sic ex ipso donum oblatum gratum haberet. Quæ quidem animi devotio tanto major in Deo habetur, quanto in exterioribus quæ fiant minus confidimus. Unde et Apostolus post communem ciborum indulgentiam, de qua, uť supra meminimus, Timotheo scribit, de exercitio quoque corporalis laboris adjunxit, dicens18:

17

8

9

'Sic C.-Ab ipso Edd.-' Rusticiter RMS. Matth., 3 5 Generatim cap. xn, v. 1.−* Matth., cap. xv, V. 20. RMS.- Matth., cap. xv, v. 19.- Contactu MS. Amb. - Matth., cap. v, v. 28. Ep. I Joann., cap. III, v. 5.

[blocks in formation]

16

— 4o Ibid., ibid.—11 Christi et Dei D.-13 Rom., cap. 11,
v. 16.-
14
13 Duo tresses RMS.
Marc., cap. xII, v. 42.
15 Psalm. xv, v. 2. 10 Genes., cap. IV, v. 4.

[ocr errors]

17

[ocr errors]

Ipsa MS. Amb. 18 Timoth. I, cap. iv, v. 7, 8.

---

<«< Exerce autem te ipsum ad pietatem; nam corporalis exercitatio admodum utilis est pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. » Quoniam pia mentis in Deum devotio, et hic ab ipso meretur necessaria, et in futuro perpetua. Quibus quidem documentis quid aliud docemur quam christiane sapere, et cum Jacob de domesticis animalibus refectionem patri providere, non cum Esau de silvestribus curam sumere1, et in exterioribus judaizare. Hinc et illud est Psalmistæ1: «In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam laudationes tibi. » Ad hoc quoque illud adjunge poeticum * :

Ne te quæsiveris extra.

5

Multa sunt et innumerabilia tam secularium quam ecclesiasticorum doctorum testimonia, quibus ea quæ sunt exterius et indifferentia vocantur, non magnopere curanda esse docemur. Alioquin legis opera, et servitutis ejus, sicut ait Petrus, importabile jugum evangelicæ libertati esset præferendum, et suavi jugo Christi, et ejus oneri levi. Ad quod quidem suave jugum et onus leve per semetipsum Christus nos invitans: «< Venite, »> inquit, « qui laboratis et onerati estis. »> Unde et prædictus apostolus quosdam jam ad Christum conversos, sed adhuc opera legis retineri censentes vehementer objurgans, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est 10, ait : «< Viri fratres, quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi. » Et tu ipse, obsecro, non solum Christi, verum etiam hujus imitator apostoli discretione sicut et nomine, sic operum præcepta moderare, ut infirmæ convenit naturæ, et ut divinæ laudis plurimum vacare possimus officiis. Quam quidem hostiam, exterioribus omnibus sacrificiis reprobatis, Dominus commendans ait" : « Si esurivero, non dicam tibi; meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua, et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me. » Nec id quidem ita loquimur, ut laborem operum corporalium respuamus, quum necessitas postulaverit. Sed ne ista magna putemus quæ corpori serviunt, et officii divini celebrationem præpediunt"; præsertim quum ex auctoritate apostolica id præcipue devotis indultum sit feminis, ut alienæ procurationis sustententur officiis magis, quam de opere proprii laboris. Unde ad Timotheum Paulus : « Si quis fidelis habet viduas, subministret

[blocks in formation]

13

[blocks in formation]

Quas Amb. Act. Apost., cap. xv, v. 10.

7

"Fiunt D.
Pers. sat. 1, v. 7.
Ex
Matth., cap. xxш, v. 4.

6

-

Sic C. - Retinere Edit.

MS. Amb.
indifferentia C et MS. Amb.

Matth., cap. XI, v. 28.

illis, et non gravetur ecclesia, ut his quæ veræ viduæ sunt sufficiat. » Veras quippe viduas dicit quascunque Christo devotas, quibus non solum maritus mortuus est, verum etiam 1 mundus crucifixus est, et ipsæ mundo. Quas recte de dispendiis ecclesiæ tanquam de propriis sponsi sui redditibus sustentari convenit. Unde et Dominus ipse matri suæ procuratorem apostolum potius quam virum ejus prævidit, et apostoli septem diaconos, id est ecclesiæ ministros, qui, devotis ministrarent feminis, instituerunt*. Scimus quidem et Apostolum Thessalonicensibus scribentem' quosdam otiose vel curiose viventes adeo constrinxisse, ut præciperet, quoniam, si quis non vult operari, non manducet ; et beatum Benedictum maxime pro otiositate vitanda opera manuum injunxisse. Sed nunquid Maria otiose sedebat, ut verba Christi audiret, Martha tam ei quam Domino laborante, et de quiete sororis tanquam invida murmurante, quasi quæ sola pondus diei et æstus portaverit? Unde et hodie frequenter murmurare eos cernimus, qui in exterioribus laborant, quum his qui divinis occupati sunt officiis terrena ministrant. Et sæpe de his, quæ tyranni rapiunt, minus conqueruntur, quam quæ desidiosis, ut aiunt, istis et otiosis exsolvere coguntur. Quos tamen non solum verba Christi audire, verumetiam in his assidue legendis et decantandis occupatos considerant esse. Nec attendunt non esse magnum, ut ait Apostolus, si eis communicent corporalia, a quibus expectant spiritualia. Nec indignum esse, ut qui terrenis intendunt, his qui spiritualibus occupantur deserviant. Hinc etenim ex ipsa quoque legis sanctione ministris ecclesiæ hæc salubris otii libertas concessa, ut tribus Levi nihil hæreditatis terrenæ perciperet, quo expeditius Domino deserviret; sed de labore aliorum decimas et oblationes susciperet ". De abstinentia quoque jejuniorum, quam magis vitiorum quam ciborum Christiani appetunt, si quid ecclesiæ institutioni superaddi decreveris, deliberandum est, et quod nobis expedit instituendum. Maxime vero de officiis ecclesiasticis, et de ordinatione psalmorum providendum est ; ut in hoc saltem, si placet, nostram exoneres infirmitatem. Ne quum Psalterium per hebdomadam expleamus, eosdem necesse sit psalmos repeti. Quam etiam beatus Benedictus", quum eam pro visu suo distribuisset, in aliorum quoque actione sua id reliquit admonitio: ut si cui melius videretur aliter ipsos ordinaret. Attendens videlicet, quod per temporum successionem ecclesiæ decor creverit, et quæ prius rude susceperat fundamentum, postmodum ædificii nacta est ornamentum. Illud autem præ omnibus diffinire te volumus, quid de evangelica lectione in vigiliis

[ocr errors]

9

[ocr errors]

Sic D.- Verum et mundus Edit. Amb. Joann., cap. x, v. 39.- Cogitant RMS.- 10 Corinth. I, cap. IX, cap. xix, v. 26, 3 Providit MS. Amb. 27. 11 v. 11. -11 Num., cap. xvii, v. 21. - Act. 12 Reg. S. Bened., Apost., cap. vi. — * Thessal. II, cap. I, v. 10. Reg. cap. XVIII. S. Bened., cap. XLVIII. Ignavia RMS.

5

7

[ocr errors]
[ocr errors]

8 Luc.,

nocturnis nobis agendum sit. Periculosum quippe videtur eo tempore ad nos sacerdotes aut diaconos admitti, per quos hæc lectio recitetur, quas præcipue ab omni hominum accessu atque aspectu segregatas esse convenit: tum ut sincerius Deo vacare possimus, tum etiam ut a tentatione tutiores simus. Tibi nunc, domine, dum vivis, incumbit instituere de nobis quid in perpetuum tenendum sit .nobis. Tu quippe post Deum hujus loci fundator, tu per Deum nostræ congregationis es plantator, tu cum Deo nostræ sis religionis institutor. Præceptorem alium post te fortassis habituræ sumus, et qui1 super alienum aliquid ædificet fundamentum. Ideoque veremur de nobis minus futurus sollicitus, vel a nobis minus audiendus, et qui denique, si æque velit, non æque possit. Loquere tu nobis, et audiemus. Vale.

[blocks in formation]

EPISTOLA VII,

QUÆ EST RURSUM PETRI AD HELOISSAM, DE ORIGINE SANCTIMONIALIUM.

ARGUMENTUM.

Abælardus ab Heloissa superiore epistola rogatus, ut ei et sodalibus ejus, de origine ordinis monialium scriberet, hac epistola ejus et illarum voluntati amplissime respondet : ipsumque ordinem a primitiva Ecclesia, imo et ab ipso Domini Servatoris sacro deducit collegio, et quid Philo Judæus, quid Tripartita Historia de primis ascetis narrent recenset. Sexum autem femineum in singulis ejus gradibus miris effert laudibus, nec solum in christianis vel judæis, sed etiam in gentilibus sive paganis feminis laudes virginitatis latissime percurrit. Nihil denique tota fere continet epistola, quam feminei sexus elegantissimum encomium : latius tamen virginitatis laudem prosequitur, cujus etiam apud paganos miri actus leguntur.

Charitati tuæ, charissima soror, de ordine tuæ professionis tam tibi quam spiritualibus filiabus tuis sciscitanti, unde scilicet monialium cœperit religio, paucis si potero succincteque rescribam. Monachorum siquidem sive monialium ordo a Domino nostro Jesu Christo religionis suæ formam plenissime sumpsit. Quamvis et ante ipsius incarnationem nonnulla hujus propositi tam in viris quam in feminis præcesserit inchoatio. Unde et Hieronymus ad Eustochium scribens', « Filios, » inquit, « prophetarum, quos monachos legimus in Veteri Testamento, etc. >> Annam quoque viduam templo et divino cultui assiduam evangelista commemorat, quæ pariter cum Simeone Dominum in templo suscipere, et prophetia repleri meruerit. Finis itaque Christus justitiæ, et omnium bonorum consummatio, in plenitudine temporis veniens, ut inchoata perficeret bona, vel exhiberet incognita; sicut utrumque sexum vocare venerat atque redimere, ita utrumque sexum in vero monachatu suæ congregationis dignatus est adunare: ut inde tam viris quam feminis hujus professionis daretur auctoritas, et omnibus perfectio vitæ proponeretur quam imitarentur. Ibi quippe cum apostolis cæterisque discipulis, cum matre ipsius sanctarum legimus ' conventum mulierum ; quæ scilicet seculo abrenunciantes, omnemque proprietatem abdicantes, ut solum possiderent Christum, sicut scriptum est: « Dominus pars hæreditatis meæ, »> devote illud compleverunt, quo omnes secundum regulam a Domino traditam conversi a' seculo ad hujus vitæ communitatem initiantur: «< Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. » Quam devote autem

3

'Epist. xcv, Opp. t. IV, col. 772. Non ad Eustochium v. 5. Sic D. - Conversi seculo Edd. Luc., cap. xiv, virginem, sed ad Rusticum dirigitur.

[blocks in formation]

2

Luc., cap. II,
v. 33.
Psalm. xv,

Luc., cap. vIII, v. 2.

« ZurückWeiter »