Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

illis,et non gravetur ecclesia, ut his quae verae viduae sunt sutHciat. » Veras quippe viduas dicit quascunque Christo devotas, quibus non solum maritus mortuus est, verum etiam 1 mundus crucifixus est, etipsae mundo. Quas recte de dispendiis ecclesiae tanquam de propriis sponsi sui redditibus sustentari convenit. Unde et Dominus ipse matri suae procuratorem apostolum * potius quam virum ejus praevidit', et apostoli septem diaconos, id est ecclesiae ministros, qui. devotis ministrarent feminis, instituerunt *! Scimus quidem et Apostolum Thessalonicensibusscribentem5quosdam otiosevel curiose viventes adeo constrinxisse, ut praeciperet, quoniam, si quis non vult operari, non manducet; et bealum Benedictum6 maxime pro otiositate7 vitanda opera manuum injunxisse. Sed nunquid Maria otiose sedebatut verba Christi audiret, Martha tam ei quam Domino laborante, et de quiete sororis tanquam invida murmurante, quasi quae soia pondus diei et aestus portaverit? Unde et hodie frequenter murmurare eos cernimus, qui in exterioribus laborant, quum his qui divinis occupati sunt officiis terrena ministrant. Et saepe de his, quae tyranni rapiunt, minus conqueruntur, quam quae desidiosis, ut aiunt, istis et otiosis exsolvere coguntur. Quos tamen non solum verba Christi audire, verumetiam in his assidue legendis et decantandis occupatos considerant esse. Nec attendunt' non esse magnum, ut ait Apostolus,0, si eis communicent corporalia, a quibus expectant spiritualia. Nec indignum esse, ut qui lerrenis intendunt, his qui spiritualibus occupantur deserviant. Hinc etenim ex ipsa quoque legis sanctione ministris ecclesiae haee salubris otii libertas concessa, ut tribus Levi nihil haereditatis terrenae perciperet, quo expeditius Domino deserviret; sed de labore aliorum decimas et oblationes susciperetDe abstinentia quoque jejuniorum, quam magis vitiorum quam ciborum Christiani appetunt, si quid ecclesiae institutioni superaddi decreveris, deliberandum est, et quod nobis expedit instituendum. Maxime vero de officiis ecclesiasticis, et de ordinatione psalmorum providendum est; ut in hoc saltem , siplacet, nostram exoneres infirmitatem. Ne quum Psalterium per hebdomadam expleamus, eosdem necesse sit psalmos repeti. Quam etiam beatus Benedictus quum eam pro visu suo distribuisset, in aliorum quoque actione sua id reliquit admonitio: ut si cui melius videretur aliter ipsos ordinaret. Attendens videlicet, quod per temporum successionem ecclesiaB decor creverit, et quae prius rude susceperat fundamentum, postmodum aedificii nacla est ornamentum. Ulud autem prae omnibus diffinire te volumus, quid de evangelica lectione in vigiliis

* Sic D. - Verum ct mundus Edit. Amb. — * Joann., cap. x, v. 39.— • Cogitant RMS.- " Corinth. I, cap. ix,

eap. ux, v. 26, 27. — * Providit MS. Anih. — * Act. v. 11. — " Num., cap. Xviii, v. 21. — " Rcg. S. Bened.,

Apott., cap. vi.— • Thessal. II, cap. in, v. 10.— • Reg. cap. xvui.
S. BcneJ., cap. Xlviii. 1 Ignavia RMS. — * Luc,

nocturnis nobis agendum sit. Periculosum quippe videtur eo tempore ad nos

sacerdotes aut diaconos admitti, per quos haec lectio recitetur, quas praecipue ab omni hominum accessu atque aspectu segregatas esse convenit : tum ut sincerius Oeo vacare possimus, tum etiam ut a tentatione tutiores simus. Tibi nunc, domine, dum vivis, incumbit instituere de nobis quid in perpetuum tenendum sit . nobis. Tu quippe post Deum hujus loci fundator, tu per Deum nostrae congregationis es plantator, tu cum Deo nostrae sis religionis institutor. Praeceptorem alium post te fortassis habiturae sumus, et qui1 super alienum aliquid* aedifieet fundamentum. Ideoque veremur de nobis minus futurus sollicitus, vel a nobis minus audiendus, et qui denique, si aeque velit, non aeque possit. Loquere tu nobis, etaudiemus. Vale.

[graphic]
[ocr errors]

EPISTOLA VII,

QIL£ EST RERSUM PETRI AD HELOISSAM, DE ORIGINE SANCTIMONIALIUM.

ARGUMENTUM.

Abaelardus ab Heloissa superiore epistola rogatus, ut ei et sodalibus ejus, de origine ordinis moniahuin scriberet, hac epistola ejus et illarum voluntati amplissime respondet: ipsumque ordinem aprimitivaEcclesia, inio et ab ipso Domini Servatoris sacro deducit collegio, et quid Philo Judseus, quid Tripartita Historia de primis ascetis narrent recenset. Sexum autem femineum in singulis ejus gradibus miris effert laudibus, nec solum in christianis vel judsis, sed etiam in gentilibus sive paganis feminis laudes virginitatis latissime percurrit. Nihil denique tota fere continet epistola, quam feininei sexus elegantissimum encoinium : latius tamen virginitatis laudem prosequitur, cujus etiam apud paganos miri actus leguntur.

Charitati tuae, charissima soror, de ordine tuae professionis tam tibi quam spiritualibus filiabus tuis sciscitanti, unde scilicet monialium cceperit religio, paucis si potero succincteque rescribam. Monachorum siquidem sive monialium ordo a Domino nostro Jesu Christo religionis suse formam plenissime sumpsit. Quamvis et ante ipsius incarnationem nonnulla hujus propositi tam in viris quam in feminis praecesserit inchoatio. Unde et Hieronymus ad Eustochium scribens1, « Filios, » inquit, « prophetarum , quos monachos legimus in Veteri Testamento, etc. » Annam quoque viduam templo et divino eultui assiduam evangelista commemorat *, quae pariter cum Simeone Dominum in templo suscipere, et prophetia repleri meruerit. Finis itaque Christus justitiie, et omnium bonorum consummatio , in plenitudine temporis veniens, ut inchoata perficeret bona , vel exhiberet incognita; sicut utrumque sexum vocare venerat atque redimere, ita utrumque sexum in vero monachatu suae congregationis dignatus est adunare : ut inde tam viris quam feminis hujus professionis daretur auctoritas, et omnibus perfectio vitae proponerelur quam imitarentur. Ibi quippe cum apostolis caeterisque discipulis, cum matre ipsius sanctarum legimus3conventummulierum ; qua; scilicet seculo abrenunciantes, omnemque proprietatem abdicantes, ut solum possiderent Christum, sicut scriptum est *: « Dominus pars haereditatis meae, » devote illud compleverunt, quo omnes secundum regulam a Domino traditam conversi a* seculo ad hujus vitae communitateminitiantur: « Nisiquisrenuntiaveril omnibus qua; possidet, non potest meus esse discipulus» Quam devote autem

* Epist. xcv, Opp. t. IV, col. 772. Non ad Eustochium v. 5. — * Sic D.-Conversi seculo Edd. —0 Luc, cap. xiv, virginern , sed ad Rusticum dirigitur. — * Luc, cap. u, v. 33. v. 25 el 7. — * Luc, cap. vm , v. 8 — * Psalm. xv,

Christum hae beatissimae mulieres ac vere moniales secutae fuerint, quantamque gratiam et honorem devotioni earum tam ipse Christus quam postmodum apostoli exhibuerint, sacrae diligenter historiae continent. Legimus in Evangelio1 murmurantem Pharisaeum, qui hospitio Dominum susceperat, ab ipso esse correclum s, et peccatricis mulieris obsequium hospitio ejus longe esse praelatum. LegimusVt Lazaro jam resuscitato cum caeteris discumbente, Martham sororem ejus solam mensis ministrare, et Mariam copiosi libram unguenti pedibus dominicis infundere, propriisque capillis ipsos extergere, hujusque copiosi unguenti odore domum ipsam impletam fuisse , ac de pretio ipsius, quia tam inaniter consumi videretur, Judam in concupiscentiam ductum, etdiscipulos indignatosesse. Satagente itaque Martha de cibis, Maria disponit* de unguentis, et quem illa reficit interius , haec lassatum refovet1 exterius. Nec nisi feminas Domino ministrasse scriptura commemorat evangelicae. Quaeproprias etiam fccultales in quolidianam ejus alimoniam dicabant, et ei praecipue hujus vitae necessaria procurabant. Ipse discipulis in mensa, ipse in ablutione pedum humillimum se ministrum exhibebat'. A nullo vero discipuloium, vel etiam virorum, hoc eum suscepisse novimus obsequium : sed soias, ut diximus, feminas in his vel caeteris humanitatis obsequiis ministerium impendisse. Et sicut in illo Marthae, ita in isto novimus obsequium Marites. Quae quidem in hoc exhibendo tanto fuit devotior, quanto ante fuerat criminosior. Dominus, aqua in pelvim missa, illius ablutionis peregit officium; hoc vero ipsa ei lacrymis inlimae compunctionis, non exteriori aqua exhibuit. Ablutos discipulorum pedes linteo Dominus extersit; haec pro linteo capillis usa est. Fomenta unguentorum insuper addidit, quae nequaquam Dominum adhibuisse legimus. Quis etiam ignoret mulierem intantum de ipsius gratia praesumpsisse, ut caput quoqueejus superfuso delibuei it unguento ? Quodquidem unguentum non dealabaslro extractum, sed fracto alabastro memoralur effusum, ut nimiae devotionis vehemens exprimeretur desiderium , quae ad nullum8 ulterius usum illud reservandum censebat, quo in tanto usa sit obsequio. ln quo eliam ipsum jam unctionis defectum factisipsis exhibet, quem antea Daniel futurum praedixerat10: postquam videlicet ungeretur11 Sanclus sanctorum. Ecce enim Sanctum sanctorum mulier inungit, et eum pariter hunc esse quem credit, et quem verbis propheta praesignaverat, factis ipsa proclamat. Quae est ista, quajso , Domini benignitas; aut quae mulierum dignitas, ut tam caput quam pedes suos ipse non nisi feminis praeberet inungendos? Quae est ista, obsecro, infirmioris sexus praerogativa, ut summum Christum omnibus Spiritus sancti unguenlis ah»

1 Luc, cap. vn, v. 37 et sq. — * Correptum C. — v. 5. - * Marc, cap. xiv, v. 3. — • Sic D.-Multum Eiltl. s Joan., cap. xn, v. 3. — * Sic D.-Disposuit Edd.— • Fo- ,0 Dan., cap. ix , v. ?4. — " hutngeretur D. vet CD. — * Luc, cap. vin, v. 2. — ' Joan., cap. xm ,

ipsa ejus conceptione delibutum 1 mulier quoque inungeret, et quasi corporalibus sacramentis eum in regem et sacerdotem consecrans, Christum, id est unctum, corporaliter ipsum efficeret ? Scimus primum a patriarcha Jacob'in typumDomini lapidem unclum fuisse. Et postmodum regum sive sacerdotum unctiones, seu quaelibet unctionum sacramenta non nisi viris celebrare permissum est; licet baptizare nonnunquam mulieres praesumant. Lapidem olim patriarcha templum, nunc et altare pontifex oleo sanctificat. Viri itaque sacramenta figuris imprimunt; mulier vero in ipsa operata est veritate, sicut et ipsa protestatur Veritas dicens3: « Bonum opusoperata est in me. » Cbristus ipse a muliere, Christiani a viris inungunlur: caput ipsum scilicet a femina, membra a viris. Bene autem effudisse unguentum, non stillasse super caput ejus mulier memoratur. Secundum quod de ipso sponsa in canticis praecinit dicens : « Unguentum effusum nomen tuum *. «Hujus quoque unguenti copiam per iliud, quod a capite usque ad oram vestimenti defluxit8, psalmista mystice praefigurat, dicens 6 : « Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Quod descendit in oram vestimenti ejus. » Trinam David unctionem, sicut et Hieronymus in psalmo xxvi meminit, accepisse legimus; trinam et Christum sive Christianos : pedes quippe Domini, sive caput, muliebre susceperunt unguentum; mortuum vero ipsum Joseph ab Arimathia et Nicodemus, sicut refert Joannes cum aromatibus sepelierunt. Christiani quoque trina sanctificantur unctione : quarum una fit in baptismo, altera in confirmatione, tertia vero infirmorum est. Perpende itaque mulieris dignitatem8, a qua vivens Chrislus bis inunctus, tam in pedibus scilicet quam in capite, regis et sacerdotis suscepit sacramenta. Myrrhae vero et aloes unguentum, quod ad conservanda corpora mortuorum adhibetur, ipsius dominici corporis incorruptionem futuram praesignabat, quam etiam quilibet electi in resurrectione sunt adepti B. Priora autem mulieris '° unguenta singularem ejus tam regni quam sacerdotii demonstrant dignitatem : unctio quidem capitis superiorem , pedum vero inferiorem. Ecce regis11 etiam sacramentum amuliere suscipit, qui tamen oblatum a viris sibi regnum suscipere respuit, et ipsis eum in regem rapere volentibus aufugit. Coelestis, non lerreni regismulier sacramentum peragit; ejus, inquam, qui de semetipso postmodum ait1*: « Regnum meum non est de hoc mundo. » Gloriantur episcopi quum, applaudentibus populis, terrenos inungunt reges, quum mortales consecrant sacerdotes, splendidis et inauratis vestibus adornati, et saepe bis benedicunt, quibus Dominus maledicit. Humilis

' Isai., cap. xi, v. 2. — * Genet., cap. xxvm, v. 18. Joan., cap. xn, v. 3. —' Adeptitri D et MS. Amb. —

3 Marc, cap. xiv, v. 6. — * Cant. Cant., cap. i, v. 2. 10 Sic D. - Muliere» Edd. perperam. — " Rex MS. Amb.

a Defluit CD et MS. Amb. — * Psalm. cxxxn, v. 2. — — " Joan., cap. xvm, v. 36. '■ Joan., cap. xix. v. 38. — • Luc, cap. vn, v. 38.

« ZurückWeiter »