Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nocturnis nobis agendum sit. Periculosum quippe videtur eo tempore ad nos sacerdotes aut diaconos admitti, per quos hæc lectio recitetur, quas præcipue ab omni hominum accessu atque aspectu segregatas esse convenit : tum ut sincerius Deo vacare possimus, tum etiam ut a tentatione tutiores simus. Tibi nunc, domine, dum vivis, incumbit instituere de nobis quid in perpetuum tenendum sit

. nobis. Tu quippe post Deum hujus loci fundator, tu per Deum nostræ congregationis es plantator, tu cum Deo nostræ sis religionis institutor. Præceptorem alium post te fortassis habituræ sumus, et qui ' super alienum aliquid* ædificet fundamentum. Ideoque veremur de nobis minus futurus sollicitus, vel a nobis minus audiendus, et qui denique, si æque velit, non æque possit. Loquere tu nobis, et audiemus. Vale.

' Quid D. — * Aliud MS. Amb.

EPISTOLA VII.

QUÆ EST RURSUM PETRI AD HELOISSAM , DE ORIGINE SANCTIMONIALlUM.

ARGUMENTUM.

Ahælardus ab Heloissa superiore epistola rogatus, ut ei et sodalibus ejus, de origine ordinis monialium scriberet, hac epistola ejus et illarum voluntati amplissime respondet : ipsumque ordinem a primitiva Ecclesia, imo et ab ipso Domini Servatoris sacro deducit collegio, et quid Philo Judæus, quid Tripartita Historia de primis ascetis narrent recenset. Sexum autem femineum in singulis ejus gradibus miris effert laudibus, nec solum in christianis vel judæis, sed etiam in gentilibus sive paganis feminis laudes virginitatis latissime percurrit. Nihil denique tota fere continet epistola, quam feminei sexus elegantissimum encomium : latius tamen virginitatis laudem prosequitur, cujus etiam apud paganos miri actus leguntur.

Charitati tuæ, charissima soror, de ordine tuæ professionis tam tibi quam spiritualibus filiabus tuis sciscitanti, unde scilicet monialium coeperit religio, paucis si potero succincteque rescribam. Monachorum siquidem sive monialium ordo a Domino nostro Jesu Christo religionis suæ formam plenissime sumpsit. Quamvis et ante ipsius incarnationem nonnulla hujus propositi tam in viris quam in feminis præcesserit inchoatio. Unde et Hieronymus ad Eustochium scribens', α Filios, » inquit, « prophetarum , quos monachos legimus in Veteri Testamento, etc. » Annam quoque viduam templo et divino cultui assiduam evangelista commemorat *, quæ pariter cum Simeone Dominum in templo suscipere, et prophetia repleri meruerit. Finis itaque Christus justitiæ, et omnium bonorum consummatio, in plenitudine temporis veniens, ut inchoata perficeret bona , vel exhiberet incognita; sicut utrumque sexum vocare venerat atque redimere, ita utrumque sexum in vero monachatu suæ congregationis dignatus est adunare : ut inde tam viris quam feminis hujus professionis daretur auctoritas, et omnibus perfectio vitæ proponeretur quam imitarentur. Ibi quippe cum apostolis cæterisque discipulis, cum matre ipsius sanctarum legimus* conventum mulierum ; quae scilicet seculo abrenunciantes, omnemque proprietatem abdicantes, ut solum possiderent Christum, sicut scriptum est ' : « Dominus pars hæreditatis meæ, » devote illud compleverunt, quo omnes secundum regulam a Domino traditam conversi a° seculo ad hujus vitæ communitatem initiantur : « Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus". » Quam devote autem Christum hæ beatissimæ mulieres ac vere moniales secutæ fuerint, quantamque gratiam et honorem devotioni earum tam ipse Christus quam postmodum apostoli exhibuerint, sacræ diligenter historiæ continent. Legimus in Evangelio' murmurantem Pharisæum, qui hospitio Dominum susceperat, ab ipso esse correctum *, et peccatricis mulieris obsequium hospitio ejus longe esse prælatum. Legimus * et Lazaro jam resuscitato cum cæteris discumbente, Martham sororem ejus solam mensis ministrare, et Mariam copiosi libram unguenti pedibus dominicis infundere, propriisque capillis ipsos extergere, hujusque copiosi unguenti odore domum ipsam impletam fuisse, ac de pretio ipsius, quia tam inaniter comsumi videretur, Judam in concupiscentiam ductum, et discipulos indignatos esse. Satagente itaque Martha de cibis, Maria disponit* de unguentis, et quem illa reficit interius, hæc lassatum refovet* exterius. Nec nisi feminas Domino ministrasse scriptura commemorat evangelica ". Quae proprias etiam facultates in quotidianam ejus alimoniam dicabant, et ei praecipue hujus vitae necessaria procurabant. Ipse discipulis in mensa, ipse in ablutione pedum humillimum se ministrum exhibebat'. A nullo vero discipulorum, vel etiam virorum, hoc eum suscepisse novimus obsequium : sed solas, ut diximus, feminas in his vel caeteris humanitatis obsequiis ministerium impendisse. Et sicut in illo Marthæ, ita in isto novimus obsequium Mariae". Quæ quidem in hoc exhibendo tanto fuit devotior, quanto ante fuerat criminosior. Dominus, aqua in pelvim missa, illius ablutionis peregit officium ; hoc vero ipsa ei lacrymis intimæ compunctionis, non exteriori aqua exhibuit. Ablutos discipulorum pedes linteo Dominus extersit; haec pro linteo capillis usa est. Fomenta unguentorum insuper addidit, quae nequaquam Dominum adhibuisse legimus. Quis etiam ignoret mulierem intantum de ipsius gratia præsumpsisse, ut caput quoque ejus superfuso delibuerit unguento? Quodquidem unguentum non de alabastro extractum, sed fracto alabastro memoratur effusum, ut nimiæ devotionis vehemens exprimeretur desiderium , quæ ad nullum" ulterius usum illud reservandum censebat, quo in tanto usa sit obsequio. ln quo etiam ipsum jam unctionis defectum factis ipsis exhibet, quem antea Daniel futurum prædixerat": postquam videlicet ungeretur" Sanctus sanctorum. Ecce enim Sanctum sanctorum mulier inungit, et eum pariter hunc esse quem credit, et quem verbis propheta præsignaverat, factis ipsa proclamat. Quae est ista, quaeso, Domini benignitas; aut quae mulierum dignitas, ut tam caput quam pedes suos ipse non nisi feminis praeberet inungendos? Quae est ista, obsecro, infirmioris sexus prærogativa, ut summum Christum omnibus Spiritus sancti unguentis ab ipsa ejus conceptione delibutum ' mulier quoque inungeret, et quasi corporalibus sacramentis eum in regem et sacerdotem consecrans, Christum, id est unctum, corporaliter ipsum efficeret ? Scimus primum a patriarcha Jacob* in typum Domini lapidem unctum fuisse. Et postmodum regum sive sacerdotum unctiones, seu quælibet unctionum sacramenta non nisi viris celebrare permissum est; licet baptizare nonnunquam mulieres præsumant. Lapidem olim patriarcha templum, nunc et altare pontifex oleo sanctificat. Viri itaque sacramenta figuris imprimunt ; mulier vero in ipsa operata est veritate, sicut et ipsa protestatur Veritas dicens* : « Bonum opus operata est in me. » Christus ipse a muliere, Christiani a viris inunguntur: caput ipsum scilicet a femina, membra a viris. Bene autem effudisse unguentum, non stillasse super caput ejus mulier memoratur. Secundum quod de ipso sponsa in canticis praecinit dicens : « Unguentum effusum nomen tuum '. »Hujus quoque unguenti copiam per illud, quod a capite usque ad oram vestimenti defluxit', psalmista mystice præfigurat, dicens ' : « Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam , barbam Aaron. Quod descendit in oram vestimenti ejus. » Trinam David unctionem, sicut et Hieronymus in psalmo xxvi meminit, accepisse legimus; trinam et Christum sive Christianos : pedes quippe Domini, sive caput, muliebre susceperunt unguentum; mortuum vero ipsum Joseph ab Arimathia et Nicodemus, sicut refert Joannes ', cum aromatibus sepelierunt. Christiani quoque trina sanctificantur unctione : quarum una fit in baptismo, altera in confirmatione, tertia vero infirmorum est. Perpende itaque mulieris dignitatem °, a qua vivens Christus bis inunctus, tam in pedibus scilicet quam in capite, regis et sacerdotis suscepit sacramenta. Myrrhæ vero et aloes unguentum, quod ad conservanda corpora mortuorum adhibetur, ipsius dominici corporis incorruptionem futuram præsignabat, quam etiam quilibet electi in resurrectione sunt adepti ". Priora autem mulieris " unguenta singularem ejus tam regni quam sacerdotii demonstrant dignitatem : unctio quidem capitis superiorem, pedum vero inferiorem. Ecce regis" etiam sacramentum a muliere suscipit, qui tamen oblatum a viris sibi regnum suscipere respuit, et ipsis eum in regem rapere volentibus aufugit. Coelestis, non terreni regis mulier sacramentum peragit ; ejus, inquam, qui de semetipso postmodum ait" : « Regnum meum non est de hoc mundo. » Gloriantur episcopi quum, applaudentibus populis, terrenos inungunt reges, quum mortales consecrant sacerdotes, splendidis et inauratis vestibus adornati, et sæpe his benedicunt, quibus Dominus maledicit. Humilis

' Epist. xcv, 0pp. t. IV, col. 712. Non ad Eustochium v. 5. — * Sic D. — Conversi seculo Edd. — " Luc., cap. xiv, virginem , sed ad Rusticum dirigitur. — * Luc., cap. ii , v. 33. v. 25 et 7. — * Luc., cap. viii , v. 2. — * Psalm. xv,

[graphic]

' Luc., cap. vii, v. 37 et sq. — * Correptum C. — v. 5. — * Marc., cap. xiv, v. 3. — " Sic D. Multum Edd.

* Joan., cap. xii , v. 3. — * Sic D.-Disposuit Edd. — * Fo- — '" Dan., cap. ix, v. ?4. '' Inungeretur D.
p p p.
vet CD. — " Luc., cap. viii, v. 2. — ' Joan., cap. xiii ,

' Isai., cap. xi, v. 2. — * Genes., cap. xxviii, v. 18. Joan., cap. xii, v. 3. — " Adepturi D et MS. Amb. — — * Marc., cap. xiv, v. 6. — * Cant. Cant., cap. 1, v. 2. *° Sic D. — Mulieres Edd. perperam. — '' Rex MS. Amb. * Defluit CD et MS. Amb. — * Psalm. cxxxii, v. 2. — — '* Joan., cap. xviii, v. 36. ' Joan., cap. xix, v. 38. " Luc., cap. vii, v. 38.

mulier non mutato habitu, non praeparato cultu, ipsis quoque indignantibus apostolis haec in Christo sacramenta peragit; non praelationis officio, sed devotionis 1 merito. O magnam fidei constantiam ! o inestimabilem charitatis ardorem, quae « omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet*. » Murmurat Pharisaeus' dum a peccatrice pedes dominici inunguntur: indignantur patenter apostoli, quod de capile quoque mulier praesumpserit. Perseverat ubique' mulieris fides immota, de benignilate Domini confisa, nec ei in utroque dominicae commendationis desunt suflragia. Cujus quidem unguenta quam accepta, quam grata Dominus habueril, ipsemet profitetur quum sibi haec reservari postulans indignanti Judae dixit5: « Sine illam ut in die sepulturae meae servet illud. » Ac si dicei et: Ne repellas hoc ejus obsequium a vivo, ne devotionis ejus exhibitionem in hac quoque re auferas defuncto. Certum quippe est, sepulturae quoque dominicaj sanclas mulieres aromata parasse. Quod tunc ista utique minus salageret, si nunc repulsa verecundiam sustiuuisset. Qui etiam quasi de tanta mulieris praesumptione discipulis indignanlibus , et ut Marcus meminit 6, in eam frementibus, quum eos mitissimis fregisset responsis, in tantum hoc extulit beneficium, ul ipsum Evangelio inserendum esse censeret, et cum ipso pariter ubique praedicandum esse praediceret ; in memoriam scilicet et laudem mulieris, quae id fecerit in quo non mediocris arguebalur praesumptionis. Quod nequaquam de aliis quarumcunque personarum obsequiis auctoritate dominica sic commendatum esse legimus atque sancitum. Qui etiam1 viduae pauperis eleemosynam omnibus templi praeferens oblationibus , quam accepta sit ei feminarum devotio diligenter oslendit. Ausus quidem est Petrus seipsum et coapostolos suos 8 pro Christo omnia reliquisse profiteri. Et Zachaeus9 desideratum Domini advenlum suscipiens, dimidium bonorum suorum pauperibus largitur, et in quadruplum. si quid defraudavit, restituit. Et multi alii majores in Christo seu pro Christo" fecerunt expensas, et longe pretiosiora in obsequium obtulerunt divinum, vel pro Christo reliquerunt. Nec itatamen dominicae commendationis laudem adepti sunt, sicut feminae. Quarum quidem devotio quanta semper erga eum extiterit, ipse quoque dominicae vitaeexitus patenter insinuat. Haequippe, ipso apostolorum principe negante, et dilecto Domini fugiente, vel caeteris dispersis apostolis, intrepidae perstilerunt: nec eas a Christo vel in passione, vel in morte formido aliqua, vel desperatio separare potuit. Ut eis specialiter illud Apostoli congruere videatur" : «Quis nos separabit acharitate Dei? Tribulatio an angustia?^

1 Sic ACD. - Dilectionis MS. Arab. - Delalionis Edd. 8 Commilitones Apostolos RMS. — ' Luc, cap. xix,

—* Corinth. I, cap. xm , v. 10. —3 Luc , cap. vn, v. 39. v. 8. — 10 Inseritur non indecoras RMS. — " Rom.,

— * Utique MS. Arab. — * Joan., cap. xu, v. 7. — cap. vm, v. 35. • Marc, cap. xiv, v. 9. — 7 Marc, cap. xn, v. +3. —

« ZurückWeiter »