Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

resurrectione Domini jam completa: demum ipsum Dominum primæ viderunt et tenuerunt. Prior quidem Maria Magdalene, quæ cæteris ferventior erat; postea ipsa simul, et aliæ, de quibus scriptum est, quod post angelicam visionem ' << exierunt de monumento, currentes nuntiare discipulis resurrectionem Domini. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Tunc ait Jesus: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilæam. Ibi me videbunt. » De quo et Lucas prosecutus ait : « Erat Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et cæteræ, quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. » Quas etiam ab angelo primum fuisse missas ad apostolos nuntiare hæc non reticet Marcus', ubi, angelo mulieribus loquente, scriptum est : «< Surrexit: non est hic. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedet vos in Galilæam. » Ipse etiam Dominus primo Mariæ Magdalenæ apparens, ait illi: «< Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum. >> Ex quibus colligimus has sanctas mulieres quasi apostolas super apostolos esse constitutas, quum ipsæ ad eos vel a Domino vel ab angelis missæ summum illud resurrectionis gaudium nuntiaverunt, quod expectabatur ab omnibus, ut per eas apostoli primum addiscerent quod toti mundo postmodum prædicarent. Quas etiam post resurrectionem Domino occurrente salutari ab ipso evangelista supra memoravit : ut tam occursu suo quam salutatione quantam erga eas sollicitudinem et gratiam haberet ostenderet. Non enim aliis proprium salutationis verbum, quod est : «< Avete, » eum legimus protulisse : imo et salutatione antea discipulos inhibuisse, quum eis diceret : « Et neminem per viam salutaveritis. » Quasi hoc privilegium nunc usque devotis feminis reservaret, quod per semetipsum eis exhiberet, immortalitatis gloria jam potitus. Actus quoque Apostolorum quum referant statim post ascensionem Domini apostolos a monte Oliveti Hierusalem rediisse et illius sacrosancti conventus religionem diligenter describant, non est devotionis sanctarum mulierum perseverantia prætermissa, quum dicitur; «< Hi erant omnes perseverantes unanimiter in orationibus cum mulieribus, et Maria matre Jesu. » Ut autem de Hebræis prætermittamus feminis, quæ primo conversæ ad fidem vivente adhuc Domino in carne, et prædicante, formam hujus religionis inchoaverunt, de viduis quoque Græcorum, quæ ab apostolis postea susceptæ sunt consideremus; quanta scilicet diligentia, quanta cura ab apostolis et ipsæ tractatæ sint, quum ad ministrandum eis gloriosissimus signifer christianæ militiæ Stephanus protomartyr cum quibusdam aliis spiritalibus viris ab ipsis apostolis fuerit constitutus. Unde in eisdem

[blocks in formation]

Actibus Apostolorum scriptum est1: «< Crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. Convocantes autem duodecim apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum derelinquere nos Verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex omnibus vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Et placuit sermo coram multitudine. Et elegerunt Stephanum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timotheum, et Parmænam, et Nicolaum Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. » Unde et continentia Stephani admodum commendatur, quod ministerio atque obsequio sanctarum feminarum fuerit deputatus. Cujus quidem obsequii ministratio, quam excellens sit, et tam Deo quam ipsis apostolis accepta, ipsi tam propria oratione quam manuum impositione protestati sunt : quasi hos, quos in hoc constituebant, adjurantes ut fideliter agerent, et tam benedictione sua quam oratione eos adjuvantes ut possent. Quam etiam Paulus administrationem ad apostolatus sui plenitudinem ipse sibi vindicans': « Nunquid3 non habemus,» inquit,« potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et cæteri apostoli? » Ac si aperte diceret : Nunquid et sanctarum mulierum conventus nos habere ac nobiscum in prædicatione ducere permissum est, sicut cæteris apostolis? ut ipsæ videlicet eis in prædicatione de sua substantia necessaria ministrarent. Unde Augustinus in libro de Opere Monachorum* : « Ad hoc, » inquit, « et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum quæ ad substantiam hujus vitæ pertinent. » Item : « Quod quisquis non putat ab apostolis fieri, ut cum eis sanctæ conversationis mulieres circumirent quocunque evangelium prædicabant: Evangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant.... In evangelio enim scriptum est : « Deinceps et ipse iter fa<«< ciebat per civitates et castella evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, <«<et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus immundis, et infirmitatibus, << Maria quæ vocatur Magdalene, et Joanna uxor Cuzæ procuratoris Herodis, et << Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. » Ut hinc quoque pateat Dominum etiam in prædicatione sua proficiscentem ministratione mulierum corporaliter sustentari, et eas ipsi pariter cum apostolis quasi inseparabiles comites adhærere. Demum vero hujus professionis religione in feminis pariter

((

[blocks in formation]

7

[blocks in formation]
[ocr errors]

ut in viris multiplicata, in ipso statim Ecclesiæ nascentis exordio æque sicut viri, ita et feminæ propriorum per se monasteriorum habitacula possederunt. Unde et Ecclesiastica Historia laudem Philonis disertissimi Judæi, quam non solum dixit, verum etiam magnifice scripsit de alexandrina sub Marco ecclesia, ita inter cætera libro II, capitulo xvi commemorat : « In multis est,» inquit, << orbis terræ partibus hoc genus hominum. » Et post aliqua: «< Est autem in singulis locis consecrata orationi domus, quæ appellatur senivor (sic), vel monasterium 1. >> Item infra: «Itaque non solum subtilium intelligunt hymnos veterum, sed ipsi faciunt novos in Deum, omnibus eos et metris et sonis honesta satis et suavi compage modulantes. » Item, plerisque de abstinentia eorum præmissis, et divini cultus officiis, adjecit*: « Cum viris autem, quos dicimus, sunt et feminæ, in quibus plures jam grandævæ sunt virgines, integritatem ac castitatem corporis non necessitate aliqua, sed devotione servantes; dum sapientiæ studiis semet gestiunt non solum anima, sed etiam corpore consecrare, indignum ducentes libidini mancipare vas ad capiendam sapientiam præparatum, et edere mortalem partum eas, a quibus divini verbi concubitus sacrosanctus et immortalis expetitur: ex quo posteritas relinquatur nequaquam corruptelæ mortalitatis obnoxia. >> Item ibidem de Philone : « Etiam de conventibus eorum scribit, ut seorsum quidem viri, seorsum etiam in eisdem locis feminæ congregentur, et ut vigilias sicut apud nos fieri mos est, peragant. » Hinc illud est in laude christianæ philosophiæ, hoc est monasticæ prærogativæ, quod Tripartita commemorat Historia, non minus a feminis quam a' viris arreptæ. Ait quippe sic libro I, cap. x1: <«< Hujus elegantissimæ philosophiæ princeps fuit quidem, sicuti quidam dicunt Elias propheta, et Baptista Joannes. » Philo autem pythagoricus suis temporibus refert undique egregios Hebræorum in quodam prædio circa stagnum Maria in colle positum philosophatos. Habitaculum vero eorum, et cibos, et conversationem talem introducit, qualem et nos nunc apud Ægyptiorum monachos esse conspicimus. Scribit eos ante solis occasum non gustare cibum, vino semper et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis, et salis, et hysopy, et potum aquæ; mulieres eis cohabitare seniores virgines, propter amorem philosophiæ spontanea voluntate nuptiis abstinentes. Hinc et illud est Hieronymi in libro de Illustribus Viris, capitulo ví de laude Marci et Ecclesiæ, sic scribentis: « Primus Alexandriæ Christum annuntians constituit ecclesiam tantæ doctrinæ, et vitæ continentiæ, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique Philo, disertissimus Judæorum, videns Alexandriæ primam

1

6

Ἐν ἑκάστῃ δὲ ἔστιν οἴκημα ἱερὸν ὃ καλεῖται σεμνεῖον ἢ Hist. Eccles., lib. II, cap. xvi. — * Et D.
"Sic D. A deest Edd.
Movaτńρiov. Euseb., Hist. Eccles., lib. II, cap. xvI.
Ibid., ibid. Sic D. - Eorum deest Edd. — Euseb.,

[ocr errors]

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

ecclesiam adhuc judaizantem, in laudem gentis suæ librum super eorum conversione scripsit, et quomodo Lucas narrat1 Hierosolymæ credentes omnia habuisse communia, sic et ille quod Alexandriæ sub Marco doctore fieri cernebat memoriæ tradidit. » Item cap. x1 : « Philo Judæus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelista apud Alexandriam scribens ecclesia, in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse commemorans, et habitacula eorum dicens monasteria. » Ex quo apparet tamen primum Christo credentium fuisse ecclesiam, quales nunc monachi esse imitantur et cupiunt, ut nihil cujusquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper, patrimonia egentibus dividantur, orationi vacetur et psalmis, doctrinæ quoque et continentiæ, quales et Lucas refert primum Hierosolimæ fuisse credentes'. Quod si veteres revolvamus historias, reperiemus in ipsis feminas in his quæ ad Deum pertinent, vel ad quamcunque religionis singularitatem, a viris non fuisse disjunctas. Quas etiam pariter, ut viros, divina cantica non solum cecinisse, verumetiam composuisse sacræ tradunt historiæ. Primum quippe canticum deliberatione israelitici populi non solum viri, sed etiam mulieres Domino decantaverunt hinc statim divinorum officiorum in ecclesia celebrandorum auctoritatem ipsæ adeptæ. Sic quippe scriptum est : « Sumpsit ergo Maria prophetes, soror Aaron, tympanum in manu sua, egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus præcinebat dicens : «< Cantemus Domino, gloriose ‹‹enim magnificatus est. » Nec ibi quidem Moyses commemoratur propheta, nec præcinisse dicitur, sicut Maria, nec tympanum aut chorum viri habuisse referuntur sicut mulieres. Quum itaque Maria præcinens prophetes commemoratur, videtur ipsa non tam dictando vel recitando, quam prophetando canticum istud protulisse. Quæ etiam quum cæteris præcinere describitur, quam ordinate sive concorditer psallerent demonstratur. Quod autem non solum voce, verum etiam tympanis et choris cecinerint, non solum earum maximam devotionem insinuat, verum etiam mystice spiritalis cantici in congregationibus monasticis formam diligenter exprimit. Ad quod et Psalmista nos exhortatur dicens : « Laudate eum in tympano et choro, » hoc est in mortificatione carnis, et concordia illa charitatis, de qua scriptum est : « Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una. » Nec vacat etiam a mysterio, quod egisse ad cantandum referuntur, in quo animæ contemplativæ jubili figurantur, quæ dum ad cœlestia se suspendit, quasi terrenæ habitationis castrum deserit, et de ipsa contemplationis suæ in

7

[blocks in formation]

5

6

Ex ore et animo numinis plenis RMS.
Act. Apost., cap. ¡v, v. 32.

• Psalm. CL, 8 Castra D.

5

tima dulcedine hymnum spiritalem summa exultatione Domino persolvit. Habemus ibi quoque Delboræ, et Annæ, nec non Judith viduæ cantica, sicut et in evangelio Mariæ matris Domini. Quæ videlicet Anna Samuelem parvulum suum offerens tabernaculo Domini', auctoritatem suscipiendorum infantium monasteriis dedit. Unde Isidorus fratribus in cœnobio honorianensi constitutis cap, v : « Quicunque,» inquit, «< a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, noverit se ibi perpetuo mansurum. Nam Anna Samuelem puerum Deo obtulit. Qui et in ministerio templi, quo a matre fuerat functus, permansit, et ubi constitutus est deservivit. » Constat etiam filias Aaron pariter cum fratribus suis ad sanctuarium et hæreditariam sortem Levi adeo pertinere, ut hinc quoque eis Dominus alimoniam instituerit, sicut scriptum est in libro Numeri, ipso ad Aaron sic dicente: «< Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi, et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo. » Unde nec a clericorum ordine mulierum religio disjuncta videtur. Quas etiam ipsis nomine conjunctas esse constat, quum videlicet tam diaconissas quam diaconos appellemus, ac si in utrisque tribum Levi, et quasi levitas agnoscamus. Habemus etiam in eodem libro votum illud maximum, et consecrationem Nazaræorum Domini æque feminis sicut et viris esse institutum, ipso ad Moysem Domino sic dicente: « Loquere ad filios Israel, et dices ad eos : « Vir sive mulier quum fecerint votum ut sanctificentur, et << se voluerint Domino consecrare, vino et omni quod inebriare potest abstinebunt. << Acetum ex vino et ex qualibet alia potione, et quicquid de uva exprimitur non «< bibent. Uvas recentes siccasque non comedent cunctis diebus, quibus ex voto << Domino consecrantur. Quidquid ex vinea est ab uva passa usque ad acinum non «< comedent omni tempore separationis suæ. » Hujus quidem religionis illas fuisse arbitror excubantes ad ostium tabernaculi, de quarum speculis Moyses vas composuit, in quo lavarentur Aaron et filii ejus, sicut scriptum est': « Apposuit Moyses labrum æneum in quo lavarentur Aaron et filii ejus; quod fecit de speculis mulierum quæ excubabant " ad ostium tabernaculi. » Diligenter magnæ devotionis earum fervor describitur quæ clauso etiam tabernaculo, foribus ejus adhærentes sanctarum vigiliarum excubias celebrabant, noctem etiam ipsam in orationibus ducentes, et ab obsequio divino viris quiescentibus non vacantes. Quod vero clausum eis tabernaculum memoratur vita pœnitentium congrue designatur, qui ut se durius pœnitentiæ lamentis" afficiant, a cæteris segregantur. Quæ profecto vita specialiter monastica professionis esse perhibetur, cujus videlicet ordo nihil aliud esse dicitur quam quædam parcioris pœnitentiæ forma. Tabernaculum vero

• Debore C et MS. Amb.

10

10

- Numer., cap. vi. v. 2 et sq. Reg. I, cap. 1, v. 25.- constitutum videlicet D. 3 Honoriacensi MS. Amb. - Sic C. - Fuit Edd. Exod., cap. xxvIII, V. 8. Excubant D). 11 Doloribus RMS.

9

3

Fuerat deest D. -

Numer., cap. xvi, v. 19. -' Esse

« ZurückWeiter »