Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mulier non mutato habitu, non praeparato cultu, ipsis quoque indignantibus apostolis haec in Christo sacramenta peragit; non praelationis officio, sed devotionis 1 merito. O magnam fidei constantiam ! o inestimabilem charitatis ardorem, quae « omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet*. » Murmurat Pharisaeus' dum a peccatrice pedes dominici inunguntur: indignantur patenter apostoli, quod de capile quoque mulier praesumpserit. Perseverat ubique' mulieris fides immota, de benignilate Domini confisa, nec ei in utroque dominicae commendationis desunt suflragia. Cujus quidem unguenta quam accepta, quam grata Dominus habueril, ipsemet profitetur quum sibi haec reservari postulans indignanti Judae dixit5: « Sine illam ut in die sepulturae meae servet illud. » Ac si dicei et: Ne repellas hoc ejus obsequium a vivo, ne devotionis ejus exhibitionem in hac quoque re auferas defuncto. Certum quippe est, sepulturae quoque dominicaj sanclas mulieres aromata parasse. Quod tunc ista utique minus salageret, si nunc repulsa verecundiam sustiuuisset. Qui etiam quasi de tanta mulieris praesumptione discipulis indignanlibus , et ut Marcus meminit 6, in eam frementibus, quum eos mitissimis fregisset responsis, in tantum hoc extulit beneficium, ul ipsum Evangelio inserendum esse censeret, et cum ipso pariter ubique praedicandum esse praediceret ; in memoriam scilicet et laudem mulieris, quae id fecerit in quo non mediocris arguebalur praesumptionis. Quod nequaquam de aliis quarumcunque personarum obsequiis auctoritate dominica sic commendatum esse legimus atque sancitum. Qui etiam1 viduae pauperis eleemosynam omnibus templi praeferens oblationibus , quam accepta sit ei feminarum devotio diligenter oslendit. Ausus quidem est Petrus seipsum et coapostolos suos 8 pro Christo omnia reliquisse profiteri. Et Zachaeus9 desideratum Domini advenlum suscipiens, dimidium bonorum suorum pauperibus largitur, et in quadruplum. si quid defraudavit, restituit. Et multi alii majores in Christo seu pro Christo " fecerunt expensas, et longe pretiosiora in obsequium obtulerunt divinum, vel pro Christo reliquerunt. Nec itatamen dominicae commendationis laudem adepti sunt, sicut feminae. Quarum quidem devotio quanta semper erga eum extiterit, ipse quoque dominicae vitaeexitus patenter insinuat. Haequippe, ipso apostolorum principe negante, et dilecto Domini fugiente, vel caeteris dispersis apostolis, intrepidae perstilerunt: nec eas a Christo vel in passione, vel in morte formido aliqua, vel desperatio separare potuit. Ut eis specialiter illud Apostoli congruere videatur" : «Quis nos separabit acharitate Dei? Tribulatio an angustia?^

1 Sic ACD. - Dilectionis MS. Arab. - Delalionis Edd. 8 Commilitones Apostolos RMS. — ' Luc, cap. xix,

—* Corinth. I, cap. xm , v. 10. —3 Luc , cap. vn, v. 39. v. 8. — 10 Inseritur non indecoras RMS. — " Rom.,

— * Utique MS. Arab. — * Joan., cap. xu, v. 7. — cap. vm, v. 35. • Marc, cap. xiv, v. 9. — 7 Marc, cap. xn, v. +3. —

Unde Matthaeus, quum de se pariter et caeteris retulisset1 : « Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt, » perseverantiam postmodum supposuit mulierum, quae ipsi etiam crucifixo quantum permiltebatur assistebant. « Erant, » inquit*, « ibi mulieres multae st longe, quae secutae fuerant Jesum a Galilaea, ministrantes ei. » Quas denique ipsius quoque sepulcro immobiliter adbaerentes idem diligenter evangelista describit, dicens *: « Erant autem Maria Magdalene, etaltera Maria sedentes contra sepulcrum. » De quibus etiam mulieribus Marcus commemorans ait4 : « Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome. Et quum esset in Galilea sequebantur eum, et ministrabant ei, et alia; multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. » Stetisse autem juxta crucem, et crucifixo se etiam astitisse Joannes,qui prius aufugerat, narrat; sed perseverantiam praemittit' mulierum, quasi earum exemplo animatus esset ac revocatus. « Stabant, » inquit8, « juxta crucem Jesu mate/ ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Quum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, etc. » Hanc autem sanctarum constantiam mulierum, et discipulorum defectum longe ante beatus Job in persona Domini prophetavitdicens8: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. » In osse quippe, quod carnem et pellem sustentat et gestat, fortitudo est corporis. In corpore igitur Clmsti, quod est Ecclesia, os ipsius dixit christianae fidei stabile fundamentum, sive fervor ille charitatis, de quo canitur9: « Aquae multae non poterunt extinguere charitatem. » De quo et Apostolus10: « Omnia, » inquit, « suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. » Caro autem in corpore pars interior est, et pellis exterior. Apostoli ergo interiori animae cibo praedicando intendentes, et mulieres corporis necessaria procurantes, carni comparantur et pelli. Quum itaque carnes consunierentur, os Christi adhaesit pelli; quia scandalizatis in passione Domini apostolis, et de morte ipsius desperatis , sanctarum devotio feminarum perstitit immobilis, et ab osse Christi minime recessit; quia fidei, vel spei, vel charitatis constantiam intantum retinuit, ut nec a mortuo mente disjungerentur aut corpore. Sunt et viri naturaliter " tam mentequam corpore feminis fortiores. Unde et merito per carnem, quae vicinior est ossi, virilis natura; per pellem muliebris infirmitas designatur. lpsi quoque apostoli, quorum est reprehendendo lapsus aliorum mordere, dentes Domini dicuntur. Quibus tantummodo labia, id est verba, potius quam facta reraanserant, quum jam desperati de Christo magis loquerentur, quam pro Christo quid

* Maith., cap. xxvi , v. 56. — " Ibid., cap. xxvu , ' Prcedixi^ RMS. — * Job , cap. xix, v. 20. — ' Cantic, » 55. — 3 Ibid., v. 61. — * Marc, cap. xv, v. 40 et 41. cap. vm, v. 7. — 10 Corimh. I, cap. xm, v. 7. — " A — * Uussaxn Jacit RMS. — " Joan., cap. xix, v. 26. — natura RMS.

I

I

[graphic]

operarentur. Tales profecto illi erant discipuli, quibus in castellum Emaus euntibus, et loquentibus adinvicem de bis omnibus quae acciderant ipsi, apparuit, et eorum desperationem' correxit. Quid denique Petrus vel cseteri discipulorum prseter verba tunc babuerunt, quum ad dominicam ventum esset passionem, et ipse Dominus futurum eis de passione sua scandalum praedixisset ? « Et si omnes, »inquitPetrus1, « scandalizati fuerintin te, egonunquam scandalizabor. » Et iterum': « Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. » Dixerunt, inquam , potius quam fecerunt. Ille enim primus et maximus apostolorum , qui tantam in verbis babuerat constantiam, ut Domino diceret * : « Tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire; » cui tunc et Dominus Ecclesiam suam specialiter committens, dixerat •: « Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos,» ad unam ancillse vocem ipsum negare non veretur. Nec semel id agit, sed tertio ipsum adbuc viventem denegat, et a vivo pariter omnes discipuli uno temporis puncto fugiendo devolant: a quo nec in morte vel mente vel corpore feminse sunt disjunctae. Quarum beata illa peccatrix mortuum eliam quserens, et Dominum suum confitens, ait6: « Tulerunt Dominum de monumento. » Et iterum7: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti8, et ego eum tollam. » Fugiunt arietes, imo et pastores dominici gregis : remanent oves intrepidae. Arguit bos Dominus tanquam infirmam carnem, quod in articulo etiam passionis suse nec una hora cum eo potuerunt vigilare. Insomnem ad sepulcrum illius noctem in lacrymis feminae ducentes, resurgentis gloriam primse videre meruerunt. Cui fideliter in mortem quantum dilexerint vivum, non tam verbis quam rebus exhibuerunt. Et de ipsa eliam, quam 9 circa ejus passionem et mortem habuerunt sollicitudinem, resurgentis vita primaesunt laetificatae. Quum enim, secundum Joannem, Joseph ab Arimathia, et Nicodemus corpus Domini liganles linteis cum aromatibus sepelirent; refert Marcus deearum studio, quod Maria Magdalene etMai ia Joseph aspiciebant ubi poneretur. Dehis quoque Lucas commemorat dicens10: « Secutae autem mulieres, quae cum Jesu venerant de Galilxa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus, et revertentes paraverunt aromata. » Nec salis videlicet habentes aromata Nicodemi, nisi et adderent sua. Et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum; juxta Marcum vero, quum transisset sabbatum, summo mane in ipso die resurrectionis venerunt ad monumentum Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome. Nunc quoniam devotionem earum ostendimus, honorem quem meruerint a prosequamur. Primo angelica visione sunt consolatae de

' Spem abjectam RMS. — * Matth., cap. xxvi, v. 33. — ' Posuisli eum D. — " Quia MS. Arab. — ,0 Luc.. — ' Ibid., v. 35. — * Luc, cap. xxn, v. 33. — * lbid., cap. xxm, v. 55 et 50. — " Xeruerunt D. v. 32.— * Joan., cap. xx,v. 2.—' Joan., cap. xx , v. 15.

[graphic]

resurreetione Domini jam complela: demum ipsum Dominum primae viderunt et teuuerunt. Prior quidem Maria Magdalene, quae caeleris ferventior erat; postea ipsa simul, et aliae, de quibus scriptum est, quod post angelicam visionem 1 « exieruut de monumento, currentes nuntiare discipulis resurrectionem Domini. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illae autern accesserunt, et (enuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Tunc ait Jesus : Ite, uuntiale fratribus nieis, ut eant in Galikeam. Ibi me videbunt. » De quo et Lucas prosecutus ait' : « Erat Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et caetene, quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos ha?c. » Quas etiam ab angelo primum fuisse missas ad apostolos mmliare ha'c non reticet Marcus', ubi, angelo mulieribus loquente, scriptum est : « Surrexit: non est bic. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedet vos inGalilaatn. » lpse etiam Dominus primo Maiiae Magdalenae apparens, ait illi * : « Vade ad fratres ineos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum. » Ex quibus colligimus bas sanctas mulieres quasi apostolas super apostolos esse constitutas, quum ipsae ad eos vel aDomino vel ab angelis missae summum illud resurrectionis gaudium nuntiaverunt, quod expectabalur ab omnibus, ut per eas apostoli prinium addiscerent quod loti mundo postmodum praedicarent. Quas etiam post resurrectionem Domiuo occurrente salulari ab ipso evangelista supra memoravit : ul tam occursu suo quam salutatione quantam erga eas sollicitudinem et gratiam baberet ostenderet. Non enim aliis proprium salutationis verbuin, quod est : « Avete, » eum legimus protulisse : imo et 5 salutatione antea iliscipulos inbibuisse, quum eis diceret8 : « Et neminem per viam saluta\eritis. » Quasi hoc privilegium nunc usque devotis feminis reservaret, quod per semetipsum eis exbiberet, immortalitatis gloria jam potitus. Actus quoque Apostolorum quum referant statim post ascensionem Domini apostolos a monte Oliveti Hierusalem rediisse , et illius sacrosancti conventus religionem diligenter describant, non est devotionis sanctarum mulierum perseverantia praetermissa, quum dicitur7 : « Hi erant omnes perseverantes unanimiter in orationibus cum mulieribus, et Maria matre Jesu. » Ut autem de Hebraeis praetermittamus feminis, qua primo conversae ad fidem vivente adbuc Domino in carne, et praedicante, formain bujus religionis incboaverunt, de viduLs quoque Graecorum, quae ab apostolis postea susceptae sunt consideremus; quanta scilicet Jiligentia, quanta cura ab aposlolis et ipsae tractatae sint, quum ad ministrandum eis gloriosissimus signifer cbristianae mililia; Stephanus protomartyr cum quibusdam aliis spiritalibus viris ab ipsis apostolis fuerit constitutus. Unde in eisdem

4 Matlh., cap. xxvm , v. 8 el sq. — 1 Luc, cap. xx , v. 17. — ■ Sic D. - Imo iua Edd. — • Luc, cap. x , v. 4. T. IO. —3 Marc, cap. xvi, v. (i et 7. — ' Joan., cap. xx, — 1 Act. Apost., cap. I, v. 14.

[ocr errors]
[graphic]

Actilnis Apostolorum scriptum est1 : « Crescente numero discipulorum, factum est murmur Gi-aecorum adversus Hebraeos , quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. Convocantes autem duodecim apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est aequum derelinquere nos Verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex omnibus vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto etsapientia, quos constituamus super boc opus. Nos vero orationi et ministerio verbi inslantes erimus. Et placuit sermo coram multitudine. El elegerunt Stepbanum plenum fide etSpirilu sancto, etPhilippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timotheum, et Parmaenatti, et JNicolaum Antioclienum. Hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunl eis manus. » Unde et continentia Stephani admodum commendatur, quod ministerio atque obsequio sanctarum feminarum fuerit deputatus. Cujus quidem obsequii ministratio, quam excellens sit, ettam Deo quam ipsis apostolis accepta, ipsi tam propria oratione quam manuum impositione protestati sunt: quasi hos, quos in hoc constituebant, adjurantes ut fideliter agerent, et tam benedictione sua quam oratione eos adjuvantes ut possent. Quam etiam Paulus administrationem ad apostolatus sui plenitudinem ipse sibi vindicans* : « Nunquid3 uon habemus, » inquit, « potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli? » Ac si aperte diceret : Nunquid et sauctarum mulierum conventus nos habere ac nobiscum in praedicatione ducere permissum est, sicut caeteris apostolis? ut ipsae videlicet eis in praedicatione de sua substantia necessaria ministrarent. Unde Augustinus in libro de Opere Monachorum4: « Ad hoc, » inquit, « et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum quae ad substantiam hujus vitae pertinent. » Item1: « Quod quisquis non putat ab apostolis fieri, ut cum eis sanctae conversationis mulieres circumireut quocunque evangelium praedicabant : Evangelium audianl, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant.... In evangelio enim scriptum est6: « Deinceps et ipse iter fa« ciebat per civitates et castella evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, K et mulieres aliquae , quae erant curatae a spiritibus immundis, et infirmitatibus , « Maria quae vocatur Magdalene, et Joanna uxor Cuzas procuratoris Herodis, el « Susanna, etaliae multae, quac minislrabant ei de facultatibus suis.» Ut hinc quoque pateat Dominum etiam in praedicatione sua proficiscentem ministratione mulierum corporaliter suslentari, et eas ipsi pariter cum apostolis quasi inseparabiles comites adhaerere. Demum 7 vero hujus professionis religione in feminis paritei

' Aci. Apoit., cap. vi, v. 1 et sq. — * Corinth. I, cap. iv, col. 478. — • Ibid., cap. vi.col. 479.— • Lucap. ix , v. 5. — 3 Nunquid etiam D. — 1 Opp. I. VI, cap. vin , v. 1 ct sq. — ' Deinde MS. Amb.

« ZurückWeiter »