Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ut in viris multiplicata, in ipso statini Ecclesiae nascentis exordio aeque sicut viri, ita el feminae propriorum per se monasteriorum babitacula possederunt. Unde et Ecclesiastica Historia laudem Philonis disertissimi Judaei, quam non solum dixit, verum etiam magnifice scripsit de alexandrina sub Marco ecclesia, ita inter caetera libro II, capitulo xvi commemorat: « In multis est, » inquit, « orbis terrae partibus hoc genus hominum. » Et post aliqua : « Est autem in singulis locisconsecrataorationi domus, quae appellatur senivor (sic), vel monasterium » Item infra*: « ltaque non solum subtilium intelligunt hymnos veterum, sed ipsi faciunt novos in Deum, omnibus eos et metris et sonis honesta satis et suavi compage modulantes. » ltem, plerisque de abstinentia eorum8 praemissis, et divini cultus officiis, adjecit*: « Cum viris autem, quos dicimus, sunt et feminae, in quibus plures jam grandaevae sunt virgines, integritatem ac castitatem corporis non necessitate aliqua, sed devotione servantes; dum sapientiae studiis semet gestiunt non solum anima, sed etiam 5 corpore consecrare, indignum ducentes libidini mancipare vas ad capiendam sapientiam praeparatum, et edere mortalem partum eas, a quibus divini verbi concubitus sacrosanctus et immortalis expetitur: ex quo posteritas relinquatur nequaquam corruptelae mortalitatis obnoxia. » Item ibidem de Philone : « Etiam de conventibus eorum scribit, ut seorsum quidem viri, seorsum etiam in eisdem locis feminae congregentur, et ut vigilias, sicut apud nos fieri mos8 est, peragant. » Hinc illud est in laude christianae philosophiae, hoc est monasticae praerOgativae, quod TripartitacommemovsAHistoria, non minus a feminis quam a1 viris arreptae. Ait quippe sic libro I, cap. xi : « Hujus elegantissimae philosophiae princeps fuit quidem, sicuti quidam dicunt, Elias propheta, et Baptista Joannes. » Philo autem pylhagoricus suis temporibus refert undique egregios Hebraeorum in quodam praedio circa stagnum Maria in colle positum philosophatos. Habitaculum vero eorum, et cibos, et conversationem talem introducit, qualem et nos nunc apud yEgyptiorum monachos esse conspicimus. Scribit eos ante solis occasum non gustare cibum, vino semper et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis, et salis, et hysopy, et potum aquae; mulieres eis cohabitare seniores virgines, propter amorem philosophiae spontanea voluntate nuptiis abstinentes. Hinc et illud est Hieronymi in libro de Illustribus Viris, capitulo vm de laude Marci et Ecclesiae, sic scribentis : « Primus Alexandriae Christum annuntians constituit ecclesiam tanta? doctrinae, et vitae continentiae, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique Philo, disertissimus Judaeorum, videns Alexandriae primam

* 'Ev <x<wt-i? Wtiv olxrifiz iepov a xairtTaci ff«/*vetov r) Hist. Eccles., lib. II, cap. «I. — ' Et D. — ' Moris C. iM.o-j2vsrf,pim. Euseb., Hist. Ecclu., Iib. II, cap. xvi. — — * Sic D. - A deest Edd. * Ibid., ibid. — 'Sic D. - Eorum dcest EdJ. — 1 Euscb.,

ecclesiam adhuc judaizantem, in laudem gentis suae libi-um super eorum conversione scripsit, et quomodo Lucas narrat1 Hierosolymae credentes omnia habuisse communia, sic el ille quod Alexandriae sub Marco doctore fieri cernebat memo

riae tradidit. » Ilem cap. xi : « Philo Judacus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum idcitco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens ecclesia, in nostroium laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse commemorans, et habitacula eorum dicens monastei ia. » Ex quo apparet tamen primum Christo credentium fuisse ecclesiam, quales nunc monachi esse imitantur et cupiunt, ul nihil cujusquam proprium sil, nullus inter eos dives, nullus pauper, patrimonia egentibus dividanlur, orationi vacetur el psalmis, doctrinae quoque et conlinentiae, quales et Lucas refert primum Hierosolimse fuisse credentes *. Quod si veteres revolvamus historias, reperiemus in ipsis feminas in his quae ad Deum pertinent, vel ad quamcunque religionis singularitatem, a virisnon fuisse disjunctas. Quas etiam pariter, ut viros, dhina cantica non solum cecinisse, verumetiam composuisse sacne tradunt historiae. Piimum quippe canticum deliberatione israelitici populi non solum viri, sed etiam mulieresDomino decantaverunt: hinc slatim divinorum officiorum in ecclesia celebrandorum auctoritatem ipsae adepUe. Sic quippe scriptum est8 : (f Sumpsil ergo Maria prophetes, soror Aaron , lympanum in manu sua, egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum lympanis et choris, quibus praecinebat dicens : <( Cantemus Domino, gloriose < enim magnificatus est.» Nec ibi quidem Moyses commemoratur propheta, nec 1 praccinisse dicilur, sicut Maria, nec tympanum aut chorum viri habuisse referuntur sicut mulieres. Quum itaque Maria praecinens prophetes commemoratur, videtur ipsa non tam dictando vel recitando, quam5 prophetando canticum istud protulisse. Quae etiam quum caeteris pnecinere describitur, quam ordinale sive concordiler psallerent demonstratur. Quod aulem non solum voce, verum etiam tympanis el choris cecinerint, non solum earum maximam devotionem insinuat, verum etiam mystice spiritalis cantici in congregationibus monasticis formam diligenter exprimit. Ad quod et Psaimista nos exhortatur dicens6: « Laudate eum in tvmpano et choro , » hoc est in mortilicatione carnis, et concordia illa charitatis, de qua scriptum est' : « Quia multitudinis credenlium erat cor unum et anima una. » Nec vacat etiam a mysterio, quotl egisse ad cantandum referunlur, in quo animae contemplalivie jubili figuraotur, quae dum ad crelestia se suspendit, quasi terrenae habitationis castrum8 deserit, et de ipsa contemplatioiiis suce in

1 Acl. Apost., cap. Ii , v. 11. — * Act. Apost., cap. iv, — * Ex ore el animo numinis plenis RMS. - * Psalm. Cl , v. 32. — * Exod., cap. iv, v. 20 ct 21. — 4 Nec deest D. v. 4. — ' Act. Apost., cap. iv, v. 32. — * Castra D.

[graphic]
[graphic][subsumed]
[graphic]

ad cujus ostium excubabant, illud est mystice intelligendum, de quo ad Hebraeos Apostolus scribit1 : « Habemus altare, de quo non babent edere bi qui tabernaculo deserviunt, » id est quo participare digni non sunt qui corpori suo, in quo hic quasi in castris ministrant, voluptuosum impendunt obsequium. Ostium vero tabernaculi finisest vitae praesentis, quando binc anima exit de corpore, et futuram ingreditur vitam. Ad boc ostium excubant qui de exitu bujus vitae et introilu futurae solliciti sunt, et sic pcenitendo disponunt hunc exitum, ut illum mereantur introitum. De hoc quidem quotidiano introitu et exitu sanctae ecclesiae illa est oratio Psalmistae* : « Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. N Tunc enim simul inlroitum et exitum noslrum custodit, quum nos hinc exeuntes et jam per poeniteutiam purgatos illuc statim introducit. Bene autem prius introitum quam exitum nominavit, non tam videlicet ordinem quam dignilatem attendens; quum hic exitus vitse mortalis in dolore sit, ille vero introitus aetemae summa sit exultatio. Specula vero earum opera sunt exteriora, ex quibus animae turpitudo vel decor dijudicatur, sicut ex speculo corporali qualitas humanae faciei. Ex istis earum speculis vas componitur in quo se abluant Aaron et filii ejus, quando sanctarum feminarum opera el lanta iufirmi sexus in Deo constantia pontificum et presbyterorum negligentiam vehementer increpant, et ad compunctionis lacrymas praecipue movent, et si prout oportet, ipsi earum solliciludinem gerant, haec ipsarum opera peccatis illorum veniam per quam abluantur praeparant. Ex his profecto speculis vas sibi compunctionis beatus parabat Gregorius, quum sanctarum virtutem feminarum, et infirmi sexus in martyrio victoriam admirans, et ingemiscens quaerebat: « Quid barbari dicturi sunt3 viri, quum tanta pro Christo delicatee puellae sustineant, et tanto agone sexus fragilis triumphet, ut frequentius ipsum gemina virginitatiset martyrii corona pollere noverimus? » \d has quidem, ut dictum est, ad ostium tabernaculi excubantes, et quae jam «piasi Nazarea1 Domini suam ei viduitatem consecraveranl, beatam illam Annam pertinere non ambigo, quae singularem Domini Nazaraeum Dominum Jesuni Christum in templo cum sancto Simeone pariler meruit suseipere4, et ut plus quam propheta fieret, ipsum eadem hora qua Simeou per spiritum agnoscere et praesentem demonstrare ac publice praedicare. Cujus quidem laudem evangelista diligentius prosecutus ait: « Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de (ribu Aser. Haec processeratin diebus multis el vixerat cum viro suoannisseptem, a virginitale sua. Et haec vidua erat usque ad annos octoginta qualuor, quae non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. El hac ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur omnibus qui expectabant re

[ocr errors]

demptionem Hierusalem1. » Nota singula quae dicuntur, et perpende quam studiosus in hujus viduae laude fuerit evangelista, et quantis praeconiis excellentiam1 ejus extulerit. Cujus quidem prophetissae gratiam quam habere solita erat, et parentem ejus, et tribum, etpostseptem annos, quos cum viro sustinuerat, longaevum sanctae viduilatis tempus quo se Domino mancipaverat, et assiduitalem ejus in templo, et jejuniorum et orationum instantiam, confessionem laudis, quas grates Uomino referebat et publicam ejus praedicationem de promisso et nato Salvatore diligenter expressit; et Simeonem quidem jam superius evangelista de justitia, non de prophetia commendaverat, nec in eo tantae continentiae vel abstinentiae virtutem, nec divini sollicitudinem obsequii fuisse memoravit, nec de ejus ad alios praedicatione quidquam adjecit. Hujus quoque professionis' atque propositi illae sunt verae viduae, de quibus ad Timotheum scribens Apostolus ait*: « Viduas honora, quae verae viduae sunt. » Items: « Quae autem vere vidua est, et desolata, speretin Deum, et instet obsecrationibus nocteac die. Et hoc pnecipe6 ut irreprehensibiles sint. » Et iterum7: « Si quis fideles habet viduas subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his qux verae viduae sunt sufficiat. » Veras quippe viduas dicit quae viduitatem suam secundis nuptiis non" dehonestaverunt, vel quae devotione magis quam necessitate sic perseverantes Domino se dicarunt. Desolatas dicit quae sic omnibus abreuuntiant, ut nullum terreni solatii subsidium retineant, vel qui earum curam agant non habent. Quas quidem et honorandas esse praecipit, et de stipendiis Ecclesiae censet sustentari tanquamde propriis redditibus sponsi earum Christi. Ex quibus etiam quales ad diaconatus ministerium sint eligendte diligenter describit, dicens' : « Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio suscepit, si sanctorum pedes lavit, si Iribulationem patientibus subministravit, si omne bonum opus consecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. n Quod quidem beatus exponens Hieronymus : (( Devita , » inquit10, « in ministerio diaconatus praeponere11, ne malum pro bono detur exemplum, si videlicet juniores ad hoc eligantur quae ad tentationem proniores et natura leviores : nec per experientiam longaevae aetatis providae malum exemplum his praebeant, quibus maxime bonum dare debuerant. » Quod quidem malum" exemplum in junioribus viduis, quia jam Apostolus certis didicerat experimentis, aperte profitetur, et consilium insuper adversum hoc praebet.

Israel MS. Amb. — 1 Summam ejus jlagraniemqtte v. 9, 10 et 11.— " Comm. in episl. ad Timoth., Opp.

pictatem celebravit RMS. — 5 Perfectionis MS. Amb. — t. V, col. 1092. Hunc commcntarium pene omne«

* Timoth. I, cap. v, v. 3. — " lbid., v. 6. — * Sic D. - Hieronymo abjuiiicant, Pelagio tribuunt. — " Sic AD.

Prcecipue Edd. — 7 Timoth. I, cap. v, v. 16. — " Inse- Prceponere non legitur in cdit. Amb. — " Sic ACD.-Jfa

rilur nota turpissimi adttlterii a primwvis christianis lum deest in Edd. vmtti tton dedecoraverttut RMS. — * Timoth. I, cap. v,

« ZurückWeiter »