Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ecclesiam adhuc judaizantem, in laudem gentis suae libi-um super eorum conversione scripsit, et quomodo Lucas narrat1 Hierosolymae credentes omnia habuisse communia, sic el ille quod Alexandriae sub Marco doctore fieri cernebat memo

riae tradidit. » Ilem cap. xi: « Philo Judacus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum idcitco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens ecclesia, in nostroium laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse commemorans, et habitacula eorum dicens monastei ia. » Ex quo apparet tamen primum Christo credentium fuisse ecclesiam, quales nunc monachi esse imitantur et cupiunt, ul nihil cujusquam proprium sil, nullus inter eos dives, nullus pauper, patrimonia egentibus dividanlur, orationi vacetur el psalmis, doctrinae quoque et conlinentiae, quales et Lucas refert primum Hierosolimse fuisse credentes *. Quod si veteres revolvamus historias, reperiemus in ipsis feminas in his quae ad Deum pertinent, vel ad quamcunque religionis singularitatem, a virisnon fuisse disjunctas. Quas etiam pariter, ut viros, dhina cantica non solum cecinisse, verumetiam composuisse sacne tradunt historiae. Piimum quippe canticum deliberatione israelitici populi non solum viri, sed etiam mulieresDomino decantaverunt: hinc slatim divinorum officiorum in ecclesia celebrandorum auctoritatem ipsae adepUe. Sic quippe scriptum est8: (f Sumpsil ergo Maria prophetes, soror Aaron , lympanum in manu sua, egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum lympanis et choris, quibus praecinebat dicens : <( Cantemus Domino, gloriose < enim magnificatus est.» Nec ibi quidem Moyses commemoratur propheta, nec 1 praccinisse dicilur, sicut Maria, nec tympanum aut chorum viri habuisse referuntur sicut mulieres. Quum itaque Maria praecinens prophetes commemoratur, videtur ipsa non tam dictando vel recitando, quam5 prophetando canticum istud protulisse. Quae etiam quum caeteris pnecinere describitur, quam ordinale sive concordiler psallerent demonstratur. Quod aulem non solum voce, verum etiam tympanis el choris cecinerint, non solum earum maximam devotionem insinuat, verum etiam mystice spiritalis cantici in congregationibus monasticis formam diligenter exprimit. Ad quod et Psaimista nos exhortatur dicens6: « Laudate eum in tvmpano et choro , » hoc est in mortilicatione carnis, et concordia illa charitatis, de qua scriptum est' : « Quia multitudinis credenlium erat cor unum et anima una. » Nec vacat etiam a mysterio, quotl egisse ad cantandum referunlur, in quo animae contemplalivie jubili figuraotur, quae dum ad crelestia se suspendit, quasi terrenae habitationis castrum8 deserit, et de ipsa contemplatioiiis suce in

1 Acl. Apost., cap. Ii , v. 11. — * Act. Apost., cap. iv, — * Ex ore el animo numinis plenis RMS. - * Psalm. Cl , v. 32. — * Exod., cap. iv, v. 20 ct 21. — 4 Nec deest D. v. 4. — ' Act. Apost., cap. iv, v. 32. — * Castra D.

[graphic]
[graphic]
[graphic]

ad cujus ostium excubabant, illud est mystice intelligendum, de quo ad Hebraeos Apostolus scribit1: « Habemus altare, de quo non babent edere bi qui tabernaculo deserviunt, » id est quo participare digni non sunt qui corpori suo, in quo hic quasi in castris ministrant, voluptuosum impendunt obsequium. Ostium vero tabernaculi finisest vitae praesentis, quando binc anima exit de corpore, et futuram ingreditur vitam. Ad boc ostium excubant qui de exitu bujus vitae et introilu futurae solliciti sunt, et sic pcenitendo disponunt hunc exitum, ut illum mereantur introitum. De hoc quidem quotidiano introitu et exitu sanctae ecclesiae illa est oratio Psalmistae* : « Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. N Tunc enim simul inlroitum et exitum noslrum custodit, quum nos hinc exeuntes et jam per poeniteutiam purgatos illuc statim introducit. Bene autem prius introitum quam exitum nominavit, non tam videlicet ordinem quam dignilatem attendens; quum hic exitus vitse mortalis in dolore sit, ille vero introitus aetemae summa sit exultatio. Specula vero earum opera sunt exteriora, ex quibus animae turpitudo vel decor dijudicatur, sicut ex speculo corporali qualitas humanae faciei. Ex istis earum speculis vas componitur in quo se abluant Aaron et filii ejus, quando sanctarum feminarum opera el lanta iufirmi sexus in Deo constantia pontificum et presbyterorum negligentiam vehementer increpant, et ad compunctionis lacrymas praecipue movent, et si prout oportet, ipsi earum solliciludinem gerant, haec ipsarum opera peccatis illorum veniam per quam abluantur praeparant. Ex his profecto speculis vas sibi compunctionis beatus parabat Gregorius, quum sanctarum virtutem feminarum, et infirmi sexus in martyrio victoriam admirans, et ingemiscens quaerebat: « Quid barbari dicturi sunt3 viri, quum tanta pro Christo delicatee puellae sustineant, et tanto agone sexus fragilis triumphet, ut frequentius ipsum gemina virginitatiset martyrii corona pollere noverimus? » \d has quidem, ut dictum est, ad ostium tabernaculi excubantes, et quae jam «piasi Nazarea1 Domini suam ei viduitatem consecraveranl, beatam illam Annam pertinere non ambigo, quae singularem Domini Nazaraeum Dominum Jesuni Christum in templo cum sancto Simeone pariler meruit suseipere4, et ut plus quam propheta fieret, ipsum eadem hora qua Simeou per spiritum agnoscere et praesentem demonstrare ac publice praedicare. Cujus quidem laudem evangelista diligentius prosecutus ait: « Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de (ribu Aser. Haec processeratin diebus multis el vixerat cum viro suoannisseptem, a virginitale sua. Et haec vidua erat usque ad annos octoginta qualuor, quae non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. El hac ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur omnibus qui expectabant re

[ocr errors]

demptionem Hierusalem'. » Nota singula quæ dicuntur, et perpende quam studiosus in hujus viduæ laude fuerit evangelista, et quantis praeconiis excellentiam* ejus extulerit. Cujus quidem prophetissæ gratiam quam habere solita erat, et parentem ejus, et tribum, et post septem annos, quos cum viro sustinuerat, longævum sanctæ viduitatis tempus quo se Domino mancipaverat, et assiduitatem ejus in templo, et jejuniorum et orationum instantiam, confessionem laudis, quas grates Domino referebat et publicam ejus prædicationem de promisso et nato Salvatore diligenter expressit ; et Simeonem quidem jam superius evangelista de justitia, non de prophetia commendaverat, nec in eo tantæ continentiæ vel abstinentiæ virtutem, nec divini sollicitudinem obsequii fuisse memoravit, nec de ejus ad alios prædicatione quidquam adjecit. Hujus quoque professionis* atque propositi illæ sunt verae viduæ, de quibus ad Timotheum scribens Apostolus ait*: « Viduas honora, quæ veræ viduæ sunt. » Item * : « Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus nocte ac die. Et hoc præcipe' ut irreprehensibiles sint. » Et iterum': « Si quis fideles habet viduas subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quæ veræ viduæ sunt sufficiat. » Veras quippe viduas dicit quæ viduitatem suam secundis nuptiis non' dehonestaverunt, vel quæ devotione magis quam necessitate sic perseverantes Domino se dicarunt. Desolatas dicit quæ sic omnibus abrenuntiant, ut nullum terreni solatii subsidium retineant, vel qui earum curam agant non habent. Quas quidem et honorandas esse præcipit, et de stipendiis Ecclesiæ censet sustentari tanquam de propriis redditibus sponsi earum Christi. Ex quibus etiam quales ad diaconatus ministerium sint eligendae diligenter describit, dicens' : « Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio suscepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne bonum opus consecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. » Quod quidem beatus exponens Hieronymus : « Devita, » inquit", « in ministerio diaconatus praeponere", ne malum pro bono detur exemplum, si videlicet juniores ad hoc eligantur quae ad tentationem proniores et natura leviores : nec per experientiam longævæ ætatis providæ malum exemplum his praebeant, quibus maxime bonum dare debuerant. » Quod quidem malum” exemplum in junioribus viduis, quia jam Apostolus certis didicerat experimentis, aperte profitetur, et consilium insuper adversum hoc praebet.

[graphic]

* Israel Ms. Amb. — * summam ejus flagrantemque v. 9, 10 et 11. — '° Comm. in epist. ad Timoth., 0pp. pietatem celebravit RMS. — * Perfectionis MS. Amb. t. V, col. 1092. Hunc commentarium pene omnes • Timoth. 1, cap. v, v. 3. — * Ibid., v. 5. — * Sic D. — Hieronymo abjudicant, Pelagio triluunt. — '' Sic AD. — Præcipue Edd. — * Timoth. I, cap. v, v. 16. — * Inse- Praeponere non legitur in edit. Amb.— '* Sic ACD.-Maritur nota turpissimi adulterii a primævis christianis lum deest in Edd. inusti non dedecoraverunt RMS. — " Timoth. I, cap. v,

Quum enim præmisisset : « Adolescentiores autem viduas devita, » causam hujus rei et consilii sui medicamentum statim apposuit, dicens' : « Quum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosæ discunt circumire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ et curiosæ, loquentes quæ non oportet. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Jam enim quædam conversæ sunt retro Sathanam. » Hanc quoque Apostoli providentiam, de diaconissis scilicet eligendis, beatus Gregorius secutus, Maximo siracusano episcopo scribit, his verbis*: « Juvenculas abbatissas vehementissime prohibemus. Nullum igitur episcopum fraternitas tua nisi sexagenariam virginem, cujus vitam atque mores exegerint, velare permittat. » Abbatissas quippe quas nunc dicimus antiquitus diaconissas vocabant, quasi ministeriales potius quam matres. Diaconus quippe minister interpretatur, et diaconissas ab administratione potius quam a prælatione nuncupandas esse censebant, secundum quod ipse Dominus tam exemplis quam verbis instituit, dicens*: « Qui major est vestrum, erit minister vester. » Et iterum' : « Nam quis major est, qui tecumbit an qui ministrat ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. » Et alibi ' : « Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. » Unde et Hieronymus hoc ipsum nomen abbatis, quo jam gloriari multos noverat, ex ipsa Domini auctoritate non mediocriter ausus est arguere. Qui videlicet eum locum exponens quo scriptum" est in epistola ad Galatas * : « Clamantem : Abba pater. » « Abba , » inquit*, « hebraicum est, hoc ipsum significans quod pater. Quum autem abba pater hebraeo syroque sermone dicatur, et Dominus in Evangelio praecipiat*, nullum patrem vocandum esse nisi Deum : nescio qua licentia in monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos acquiescamus. Et certe ipse præcepit hoc, qui dixerat non esse jurandum. Si non juramus, nec patrem quempiam nominemus. Si de patre interpretabimur aliter, et de jurando aliter sentire cogemur. » Ex his profecto diaconissis Phoeben illam fuisse constat, quam Apostolus Romanis diligenter commendans, et pro ea exorans, ait": « Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris : ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocunque negotio vestro indiguerit. Etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. » Quem quidem locum tam Cassiodorus quam Claudius exponentes, ipsam illius ecclesiae

[graphic]

* Timoth., cap. v, v. 1 1 et sq. — * Epist., lib. IV, 11, " Comm. in epist. ad Galat., lib. II, cap. iv, 0pp. t. lY, Opp. t. II, col. 692. — * Matlh., cap. xxiii, v. 11. — p. 208. — " \iatth., cap. v, v. 34. — '" Iiom., cap. xvi , * Luc., cap. xxiii , v. 27. — * Matth., cap. xx, v. 28.— v. 1 et ?. Qui scriptus MS. Amb. — ' Galat., cap. iv, v. 6. —

« ZurückWeiter »