Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

ad cujus ostium excubabant, illud est mystice intelligendum, de quo ad Hebræos Apostolus scribit : « Habemus altare, de quo non habent edere hi qui tabernaculo deserviunt,» id est quo participare digni non sunt qui corpori suo, in quo hic quasi in castris ministrant, voluptuosum impendunt obsequium. Ostium vero tabernaculi finis est vitæ præsentis, quando hinc anima exit de corpore, et futuram ingreditur vitam. Ad hoc ostium excubant qui de exitu hujus vitæ et introitu futuræ solliciti sunt, et sic pœnitendo disponunt hunc exitum, ut illum mereantur introitum. De hoc quidem quotidiano introitu et exitu sanctæ ecclesiæ illa est oratio Psalmistæ : « Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. » Tunc enim simul introitum et exitum nostrum custodit, quum nos hinc exeuntes et jam per pœnitentiam purgatos illuc statim introducit. Bene autem prius introitum quam exitum nominavit, non tam videlicet ordinem quam dignitatem attendens; quum hic exitus vitæ mortalis in dolore sit, ille vero introitus æternæ summa sit exultatio. Specula vero earum opera sunt exteriora, ex quibus animæ turpitudo vel decor dijudicatur, sicut ex speculo corporali qualitas humanæ faciei. Ex istis earum speculis vas componitur in quo se abluant Aaron et filii ejus, quando sanctarum feminarum opera et tanta infirmi sexus in Deo constantia pontificum et presbyterorum negligentiam vehementer increpant, et ad compunctionis lacrymas præcipue movent, et si prout oportet, ipsi earum sollicitudinem gerant, hæc ipsarum opera peccatis illorum veniam per quam abluantur præparant. Ex his profecto speculis vas sibi compunctionis beatus parabat Gregorius, quum sanctarum virtutem feminarum, et infirmi sexus in martyrio victoriam admirans, et ingemiscens quærebat : « Quid barbari dicturi sunt3 viri, quum tanta pro Christo delicatæ puellæ sustineant, et tanto agone sexus fragilis triumphet, ut frequentius ipsum gemina virginitatis et martyrii corona pollere noverimus? » Ad has quidem, ut dictum est, ad ostium tabernaculi excubantes, et quæ jam quasi Nazareæ Domini suam ei viduitatem consecraverant, beatam illam Annam pertinere non ambigo, quæ singularem Domini Nazaræum Dominum Jesum Christum in templo cum sancto Simeone pariter meruit suscipere*, et ut plus quam propheta fieret, ipsum eadem hora qua Simeon per spiritum agnoscere et præsentem demonstrare ac publice prædicare. Cujus quidem laudem evangelista diligentius prosecutus ait : « Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem, a virginitate sua. Et hæc vidua erat usque ad annos octoginta quatuor, quæ non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et hac ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur omnibus qui expectabant re

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

2

demptionem Hierusalem'. » Nota singula quæ dicuntur, et perpende quam studiosus in hujus viduæ laude fuerit evangelista, et quantis præconiis excellentiam ejus extulerit. Cujus quidem prophetissæ gratiam quam habere solita erat, et parentem ejus, et tribum, et post septem annos, quos cum viro sustinuerat, longævum sanctæ viduitatis tempus quo se Domino mancipaverat, et assiduitatem ejus in templo, et jejuniorum et orationum instantiam, confessionem laudis, quas grates Domino referebat et publicam ejus prædicationem de promisso et nato Salvatore diligenter expressit ; et Simeonem quidem jam superius evangelista de justitia, non de prophetia commendaverat, nec in eo tantæ continentiæ vel abstinentiæ virtutem, nec divini sollicitudinem obsequii fuisse memoravit, nec de ejus ad alios prædicatione quidquam adjecit. Hujus quoque professionis atque propositi illæ sunt veræ viduæ, de quibus ad Timotheum scribens Apostolus ait : «< Viduas honora, quæ veræ viduæ sunt. » Item: « Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus nocte ac die. Et hoc præcipe ut irreprehensibiles sint. » Et iterum : « Si quis fideles habet viduas subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quæ veræ viduæ sunt sufficiat. » Veras quippe viduas dicit quæ viduitatem suam secundis nuptiis non dehonestaverunt, vel quæ devotione magis quam necessitate sic perseverantes Domino se dicarunt. Desolatas dicit quæ sic omnibus abrenuntiant, ut nullum terreni solatii subsidium retineant, vel qui earum curam agant non habent. Quas quidem et honorandas esse præcipit, et de stipendiis Ecclesiæ censet sustentari tanquam de propriis redditibus sponsi earum Christi. Ex quibus etiam quales ad diaconatus ministerium sint eligendæ diligenter describit, dicens : « Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio suscepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne bonum opus consecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. » Quod quidem beatus exponens Hieronymus: << Devita, >> inquit", «< in ministerio diaconatus præponere", ne malum pro bono detur exemplum, si videlicet juniores ad hoc eligantur quæ ad tentationem proniores et natura leviores: nec per experientiam longævæ ætatis providæ malum exemplum his præbeant, quibus maxime bonum dare debuerant. » Quod quidem malum exemplum in junioribus viduis, quia jam Apostolus certis didicerat experimentis, aperte profitetur, et consilium insuper adversum hoc præbet.

«

12

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

3

Amb.

-

6

-

9

Summam ejus flagrantemque v. 9, 10 et 11. 10 Comm. in epist. ad Timoth., Opp.
t. V, col. 1092. Hunc commentarium pene omnes
Perfectionis MS.
41 Sic AD. -
Hieronymo abjudicant, Pelagio tribuunt.
Præponere non legitur in edit. Amb.-12 Sic ACD.-Ma-
lum deest in Edd.

[ocr errors]

Timoth. I, cap. v, v. 3. Ibid., v. 5. — Sic D. Præcipue Edd. Timoth. I, cap. v, v. 16. Inseritur nota turpissimi adulterii a primavis christianis inusti non dedecoraverunt RMS. - Timoth. I, cap. v,

9

1

Quum enim præmisisset : « Adolescentiores autem viduas devita, » causam hujus rei et consilii sui medicamentum statim apposuit, dicens1 : « Quum enim luxuriatæ fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosæ discunt circumire domos : non solum otiosa, sed et verbosæ et curiosa, loquentes quæ non oportet. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Jam enim quædam conversæ sunt retro Sathanam. >> Hanc quoque Apostoli providentiam, de diaconissis scilicet eligendis, beatus Gregorius secutus, Maximo siracusano episcopo scribit, his verbis: « Juvenculas abbatissas vehementissime prohibemus. Nullum igitur episcopum fraternitas tua nisi sexagenariam virginem, cujus vitam atque mores exegerint, velare permittat. » Abbatissas quippe quas nunc dicimus antiquitus diaconissas vocabant, quasi ministeriales potius quam matres. Diaconus quippe minister interpretatur, et diaconissas ab administratione potius quam a prælatione nuncupandas esse censebant, secundum quod ipse Dominus tam exemplis quam verbis instituit, dicens3: « Qui major est vestrum, erit minister vester. » Et iterum*: « Nam quis major est, qui recumbit an qui ministrat? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. >> Et alibi: << Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. » Unde et Hieronymus hoc ipsum nomen abbatis, quo jam gloriari multos noverat, ex ipsa Domini auctoritate non mediocriter ausus est arguere. Qui videlicet eum locum exponens quo scriptum est in epistola ad Galatas : << Clamantem: Abba pater. » « Abba,» inquit, <«< hebraicum est, hoc ipsum significans quod pater. Quum autem abba pater hebræo syroque sermone dicatur, et Dominus in Evangelio præcipiat, nullum patrem vocandum esse nisi Deum nescio qua licentia in monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos acquiescamus. Et certe ipse præcepit hoc, qui dixerat non esse jurandum. Si non juramus, nec patrem quempiam nominemus. Si de patre interpretabimur aliter, et de jurando aliter sentire cogemur. >> Ex his profecto diaconissis Phœben illam fuisse constat, quam Apostolus Romanis diligenter commendans, et pro ea exorans, ait : « Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocunque negotio vestro indiguerit. Etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. » Quem quidem locum tam Cassiodorus quam Claudius exponentes, ipsam illius ecclesiæ

་་

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

diaconissam fuisse profitentur. Cassiodorus : « Significat, »> inquit, « diaconissam fuisse matris ecclesiæ. Quod in pactibus Græcorum hodie usque quasi militiæ causa peragitur. Quibus et baptizandi usus in ecclesia non negatur. »> Claudius1 : <«< Hic locus,» inquit, «apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio ecclesiæ constitui, in quo officio positam Phœben apud ecclesiam, quæ est Cenchris, Apostolus magna cum laude et commendatione prosequitur. » Quales etiam ipse ad Timotheum scribens inter ipsos colligens diaconos simili morum instructione vitam earum instituit. Ibi quippe ecclesiasticorum ministeriorum' ordinans gradus, quum ab episcopo ad diaconos descendisset : «< Diaconos,» inquit', «< similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. » Et : << Hi autem probentur primum et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas esse, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. » Quod itaque ibi de diaconibus dixit, « non bilingues : » hoc de diaconissis dicit, « non detrahentes. » Quod ibi « non multo vino deditos, >> hic dicit << sobrias. >> Cætera vero, quæ ibi sequuntur, hic breviter comprehendit dicens*, <«< fideles in omnibus. » Qui etiam sicut episcopos sive diaconos esse prohibet digamos, ita et diaconissas unius viri uxores instituit esse, ut jam supra meminimus : « Vidua, » inquit, «< eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. » In qua quidem diaconissarum descriptione vel instructione, quam diligentior fuerit Apostolus quam in præmissis tam episcoporum quam Diaconorum institutionibus facile est assignare. Quippe quod ait, «< in operibus bonis testimonium habens,>> vel, «< si hospitio recepit, » nequaquam in diaconibus memoravit. Quod vero adjecit, «si sanctorum pedes lavit, si tribulationem, etc.,» tam in episcopis quam in diaconis tacitum est. Et episcopos quidem et diaconos dicit «< nullum crimen habentes. » Istas vero non solum irreprehensibiles esse præcipit, verum etiam << omne opus bonum subsecutas » dicit. Caute etiam de maturitate ætatis earum providit, ut in omnibus auctoritatem habeant, dicens : « non minus sexaginta annorum, » et non solum vitæ earum, verum etiam ætati longævæ in multis pro

((

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

batæ reverentia deferatur. Unde et Dominus licet Joannem plurimum diligeret, Petrum tamen seniorem tam ipsi quam cæteris præfecit. Minus quippe omnes indignantur seniorem sibi quam juniorem præponi; et libentius seniori paremus, quem non solum vita priorem, verum etiam et natura et ordo temporis fecit. Hinc et Hieronymus in primo Contra Jovinianum, quum de prælatione Petri meminerit : « Unus, » inquit, « eligitur, ut capite constituto schismatis tollatur occasio. Sed cur non Joannes electus est? Ætati delatum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens et pene puer progressæ ætatis hominibus præferretur, et magister bonus, qui occasionem jurgii debuerat auferre discipulis, in adolescentem, quem dilexerat, causam præbere videretur invidiæ. » Hoc abbas ille diligenter considerabat, qui sicut in Vitis Patrum scriptum est, juniori fratri, qui primus ad conversionem venerat, primatum abstulit, et majori eum tradidit; hoc uno tantum, quia hic illum ætate præcedebat. Verebatur quippe ne ipse etiam frater carnalis indigne ferret juniorem sibi præponi. Meminerat ipsos quoque apostolos de duobus ipsorum indignatos esse, quum apud Christum matre interveniente prærogativam quamdam affectasse viderentur: maxime quum unus horum esset duorum, qui cæteris junior erat apostolis, ipse videlicet Joannes, de quo modo diximus. Nec solum in diaconissis instituendis apostolica plurimum invigilavit cura, verum generaliter erga sanctæ professionis viduas quam studiosus extiterit liquet, ut omnem amputet tentationis occasionem. Quum enim præmisisset1: «< Viduas honora, quæ veræ viduæ sunt, » statim adjecit : « Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus.» Et post aliqua3: « Si quis, » inquit, « suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. >> In quibus quidem verbis simul et debitæ providet humanitati, et proposita religioni. Ne videlicet sub obtentu religionis parvuli deserantur inopes, et carnalis compassio erga indigentes sanctum viduæ perturbet propositum, et retro respicere cogat, et nonnunquam etiam usque ad sacrilegia trahat, et aliquid suis porrigat, quod de communi defraudet. Unde necessarium patet consilium, ut quæ domesticorum cura sunt implicita, antequam ad veram viduitatem transeuntes, divinis se penitus obsequiis mancipent, hanc vicem suis parentibus reddant: ut sicut eorum cura fuerunt educatæ, ipsæ quoque posteris suis eadem lege provideant. Qui etiam viduarum religionem exaggerans, eas instare præcipit obsecrationibus et orationibus nocte et die. De quarum etiam necessitudinibus admodum sollicitus : « Si quis fidelis,» inquit, « habet viduas, subministret

Timoth. I, cap. v, v. 3.- Ibid, ibid., v. 4. Ibid., v. 8. • Præbet C.—3 Amplificans RMS cap. v, v. 16.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »