Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quæ veræ viduæ sunt sufficiat. » Ac si aperte dicat : Si qua est vidua, quæ tales habeat domesticos, qui ei necessaria de facultatibus suis valeant ministrare; ipsi super hoc ei provideant, ut cæteris sustentandis publici sumptus ecclesiæ possint sufficere. Quæ quidem sententia patenter ostendit, si qui erga hujusmodi viduas suas obstinati sunt, eos ad hoc debitum ex apostolica auctoritate constringendos esse. Qui non solum earum necessitudini, verum etiam providens honori : « Viduas, » inquit', «< honora, quæ veræ viduæ sunt. » Tales illas fuisse credimus, quarum alteram ipse matrem, alteram Joannes evangelista dominam, ex sanctæ professionis reverentia vocat : « Salutate,» inquit Paulus ad Romanos scribens2, «< Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. » Joannes vero in secunda quam scribit epistola3: «< Senior, »> inquit, «<electæ dominæ, et natis ejus, etc. » A qua etiam se diligi postulans inferius adjunxit : « Et nunc rogo te, domina, ut diligamus alterutrum. » Cujus quoque fretus auctoritate Hieronymus, ad vestræ professionis virginem Eustochium scribens', eam appellare dominam non erubuit: imo cur etiam debuerit, statim opposuit dicens : « Hoc idcirco domina mea Eustochium, dominam quippe debeo vocare sponsam Domini nostri3, etc. » Qui etiam postmodum in eadem epistola hujus sancti propositi prærogativam omni terrenæ felicitatis gloriæ superponens, ait : « Nolo habeas consortia' matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo frequenter videas, quod contemnens virgo esse voluisti. Si ad imperatoris uxorem concurrerit ambitio salutantium, cur tu facis injuriam viro tuo? Ad hominis conjugem sponsa Dei quid properas? Disce in hac parte superbiam sanctam. Scito te esse illis meliorem. » Qui etiam ad virginem Deo dicatam scribens de consecratis Deo virginibus, quantam in cœlo beatitudinem, et in terra possideant dignitatem, ita exorsus ait : « Quantam in cœlestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, præter Scripturarum testimonia Ecclesiæ etiam consuetudine edocemur, qua addiscimus peculiare illis subsistere meritum, quarum spiritalis est consecratio. Nam quum unaquæque turba credentium paria gratiæ dona percipiant, et iisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istæ proprium aliquid præ cæteris habent, dum de illo sancto et immaculato Ecclesiæ grege quasi sanctiores purioresque hostiæ pro voluntatis suæ meritis a Spiritu sancto eliguntur, et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. » Item": «< Possidet ergo virginitas et quod alii non habent, dum et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis pri

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

vilegio gaudet. Virginum quippe consecrationem, nisi periculo mortis urgente, celebrari alio tempore non licet quam in Epiphania et Albis Paschalibus, et in apostolorum natalitiis; nec nisi a summo sacerdote, id est episcopo tam ipsas quam ipsarum sacris capitibus imponenda velamina sanctificari. » Monachis autem, quamvis ejusdem sint professionis, vel ordinis, et dignioris sexus, etiam si sint virgines, qualibet die benedictionem et ab abbate suscipere tam ipsis quam propriis eorum indumentis, id est cucullis, permissum est. Presbyteros quoque et cæteros inferioris gradus clericos semper in jejuniis quatuor temporum, et episcopos omni die dominico constat ordinari posse. Virginum autem consecratio quanto pretiosior, tanto rarior, præcipuarum exultationem solemnitatum sibi vindicavit. De quarum1 virtute mirabili universa amplius congaudet Ecclesia, sicut et Psalmista prædixerat his verbis: « Adducentur regi virgines post eam. » Et rursum : « Afferentur in lætitia et exultatione, adducentur in templum regis. >> Quam3 etiam consecrationem Matthæus apostolus simul et evangelista composuisse vel dictasse refertur, sicut in ejus passione legitur, ubi et ipse pro earum consecratione vel virginalis propositi defensione martyr occubuisse memoratur. Nullam vero benedictionem vel clericorum vel monachorum apostoli nobis scriptam reliquerunt. Quarum quoque religio sola ex nomine sanctitatis est insignita, quum ipsæ a sanctimonia, id est sanctitate, sanctimoniales sunt* dictæ. Quippe quo infirmior est feminarum sexus, gratior est Deo atque perfectior earum virtus : juxta ipsius quoque Domini testimonium, quo infirmitatem Apostoli ad certaminis coronam exhortans, ait : « Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur. » Qui etiam de corporis sui, quod est Ecclesia, membris per eumdem loquens apostolum, ac si præcipue tam infirmorum membrorum honorem commendaret, in eadem subjunxit epistola, hoc est ad Corinthios prima: «< Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his abundantiorem honorem circumdamus: et quæ inhonesta nostra sunt, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus ei cui dederat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed in id ipsum pro invicem sollicita sint membra. » Quis autem adeo integre per divinæ gratiæ dispensationem hæc in aliquo dixerit adimpleri, sicut in ipsa muliebris sexus infirmitate, quem tam culpa quam natura contemptibilem fecerat? Circumspice singulos in hoc sexu gradus, non solum virgines, ac viduas, seu conjugatas, verum etiam ipsas scortorum abominationes, et in eis

7

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Christi gratiam videbis ampliorem': ut juxta dominicam et apostolicam sententiam: << Sint novissimi primi, et primi novissimi, » et3: « Ubi abundavit delictum, superabundet et gratia. » Cujus quidem divinæ gratiæ beneficia vel honorem feminis exhibita si ab ipso exordio mundi repetamus, reperiemus statim mulieris creationem quadam præcellere dignitate: quum ipsa scilicet in paradiso, vir extra creatus sit. Ut hinc præcipue mulieres admoneantur attendere, quam sit earum naturalis patria paradisus, et quo amplius eas cœlibem paradisi vitam sequi conveniat. Unde Ambrosius in libro de Paradiso" : « Et apprehendit, »> inquit, <«< Deus hominem quem fecit, et posuit eum in Paradiso. Vides quoniam qui erat apprehenditur. In paradiso eum collocavit. Adverte quia extra paradisum vir factus est, et mulier intra paradisum. In inferiori loco vir melior invenitur, et illa quæ in meliore loco facta est inferior reperitur. Prius quoque Dominus Evam totius originem mali restauravit in Maria, quam Adam in Christo reparavit. Et sicut a muliere culpa, sic a muliere cœpit gratia, et virginitatis refloruit prærogativa. Ac prius in Anna et Maria viduis et virginibus sanctæ professionis forma est exhibita, quam in Joanne vel apostolis monasticæ religionis exempla viris proposita. Quod si post Evam, Delboræ, Judith, Esther virtutem intueamur, profecto non mediocrem robori virilis sexus inferemus erubescentiam. Delbora quippe dominici judex populi, viris deficientibus dimicavit, et devictis hostibus populoque Domini liberato, potenter triumphavit. Judith' inermis cum Abra sua terribilem exercitum est aggressa, et unius Holoferni proprio ipsius gladio caput amputans, sola universos stravit hostes, et desperatum populum suum liberavit. Esther 10 spiritu latenter suggerente contra ipsum etiam legis decretum gentili copulata regi, impiissimi Aman consilium, et crudele regis prævenit edictum, constitutamque regiæ deliberationis sententiam quasi uno temporis momento in contrarium convertit. Magnæ ascribitur virtuti quod David in funda et lapide Goliam aggressus" est et devicit. Judith1 vidua ad hostilem procedit exercitum sine funda et lapide, sine omni adminiculo armaturæ dimicatura. Esther solo verbo populum suum liberat, et conversa in hostes sententia, corruerunt ipsi in laqueum quem tetenderant. Cujus quidem insignis facti memoria singulis annis apud Judæos solemnem meruit habere lætitiam ; quod nequaquam aliqua virorum facta quantumcunque splendida obtinuerunt. Quis incomparabilem matris septem filiorum constantiam non miretur, quos una cum matre apprehensos, sicut Machabæorum historia narrat", rex impiissimus Antiochus ad carnes porcinas

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

7

contra legem' edendas nisus est frustra compellere? Quæ mater, suæ immemor naturæ, et humanæ affectionis ignara, nec nisi Dominum præ oculis habens, quot sacris exhortationibus suis ad coronam filios præmisit, tot ipsa martyriis triumphavit, proprio ad extremum martyrio consummata. Si totam Veteris Testamenti seriem revolvamus, quid hujus mulieris constantiæ comparare poterimus? Ille ad extremum vehemens tentator beati Job, imbecillitatem humanæ naturæ contra mortem considerans : « Pellem, » inquit, « pro pelle, et universa dabit homo pro anima sua.>> In tantum enim omnes angustias mortis naturaliter horremus, ut sæpe ad defensionem unius membri alterum opponamus, et pro vita hac conservanda nulla vereamur incommoda. Hæc vero non solum sua, sed propriam et filiorum animas perdere sustinuit, ne unam legis incurreret offensam. Quæ est ista, obsecro, ad quam compellebatur transgressio? Nunquid abrenuntiare Deo, vel thurificare idolis cogebatur? Nihil, inquam, ab eis exigebatur, nisi ut carnibus vescerentur, quas lex eis interdicebat. O fratres et commonachi, qui tam impudenter quotidie contra regulæ institutionem ac nostram professionem ad carnes inhiatis, quid ad hujus mulieris constantiam dicturi estis? Numquid tam inverecundi estis, ut quum hæc auditis, erubescentia non confundamini? Sciatis, fratres, quod de regina Austri Dominus incredulis exprobrat, dicens: «< Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam,» multo amplius vobis de hujus mulieris constantia improperandum esse, quæ et longe majora fecerit, et vos vestræ professionis voto religioni arctius adstricti estis. Cujus quidem tanto agone virtus examinata hoc in Ecclesia privilegium obtinere meruit, ut ejus martyrium solemnes lectiones atque missam habeat, quod nulli antiquorum sanctorum concessum est, quicunque scilicet adventum Domini moriendo prævenerunt: quamvis in ipsa Machabæorum historia* Eleazarus ille venerabilis senex unus de primoribus scribarum eadem causa martyrio jam coronatus fuisse referatur. Sed quia, ut diximus, quo naturaliter femineus sexus est infirmior, eo virtus est Deo acceptabilior, et honore dignior: nequaquam martyrium illud in festivitate memoriam meruit, cui femina non interfuit, quasi pro magno non habeatur, si fortior sexus fortiora patiatur. Unde et in laude prædictæ feminæ amplius Scriptura prorumpens, ait : « Supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem, quam in Domino habebat, singulos illorum hortabatur fortiter, repleta sapientia, et femineæ cogitationi masculinum animum inserens. »> Quis in laudem virginum

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

pas

vineam illam Jephte' filiam assumi non censeat? Quæ, ne voti licet improvidi reus pater haberetur, et divinæ gratiæ beneficium promissa fraudaretur hostia, victorem patrem in jugulum proprium animavit. Quid hæc, quæso, in agone martyrum factura esset, si forte ab infidelibus negando Deum apostatare cogeretur? Nunquid interrogata de Christo cum illo jam apostolorum principe diceret': << Non novi illum? » Dimissa per duos menses a patre libera, his completis redit ad patrem occidenda. Sponte morti se ingerit, et eam magis provocat quam veretur. Stultum patris plectitur votum, et paternum redimit mandatum amatrix maxima veritatis. Quantum hunc in se lapsum abhorreret, quem in patre non sustinet! Quantus hic est virginis fervor tam in carnalem quam in cœlestem patrem! Quæ simul morte sua et hunc a mendacio liberare, et illi promissum decrevit conservare. Unde merito tanta hæc puellaris animi fortitudo prærogativa quadam id meruit obtinere, ut per annos singulos filiæ Israel in unum convenientes quasi quibusdam solemnibus hymnis festivas virginis agant exequias, et de sione virginis compunctæ piis planctibus compatiantur. Ut autem cætera omnia prætermittamus, quid tam necessarium nostræ redemptioni, et totius mundi saluti fuerit, quam sexus femineus, qui nobis ipsum peperit Salvatorem? Cujus quidem honoris singularitatem mulier illa, quæ prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem3, illi admiranti opponebat, dicens : « Quid avertis oculos? Quid rogantem fugis? Noli me mulierem aspicere, sed miseram. Hic sexus genuit Salvatorem. >> Quæ gloria huic poterit comparari, quam in Domini matre adeptus est sexus iste? Posset utique si vellet Redemptor noster de viro corpus assumere, sicut primam feminam de corpore viri voluit formare*. Sed hanc suæ humilitatis singularem gratiam ad infirmioris sexus transtulit honorem. Posset et alia parte muliebris corporis digniore nasci quam cæteri homines, eadem qua concipiuntur vilissima portione nascentes. Sed ad incomparabilem infirmioris corporis honorem longe amplius ortu suo consecravit ejus genitale quam viri fecerat ex circumcisione. Atque ut hunc singularem virginum nunc omittam honorem, libet ad cæteras quoque feminas sicut proposuimus stilum convertere. Attende itaque quantam statim gratiam adventus Christi Elisabeth conjugatæ, quantam exhibuit Annæ viduæ. Virum Elisabeth Zachariam' magnum Domini sacerdotem3 incredulitatis diffidentia mutum adhuc tenebat, dum in adventu et salutatione Mariæ, ipsa mox Elisabeth, Spiritu sancto repleta, et exultantem in utero suo parvulum sensit, et prophetiam jam de ipso completo Mariæ conceptu prima proferens, plus quam propheta extitit. Præsentem quippe illico virginis conceptum nuntia

6

• Judic., cap. xi, v. 39. — Luc., cap. xxi, v. 57.— Vita Hilarionis, ap. Hieron., Opp. t. IV, col. 78.-*Genes., 3 Sic D. Mulieris Edd. .Sic D. cap. 1, v. 22.

--

Quoque deest in Edd.—' Luc., cap. 1, v. 5 et sq. -
Maximum Domini pontificem RMS.

« ZurückWeiter »