Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CAP. VII.

Dehortatio supradicta

puellæ a nuptiis.

fabula'. Non multo autem post puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc illico scripsit, consulens quid de hoc ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque nocte avunculo ejus absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim sustuli, et in patriam meam sine mora transmisi, ubi apud sororem meam tandiu conversata est', donec pareret masculum quem Astralabium* nominavit. Avunculus autem ejus post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto æstuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret. Quid autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me interficeret, seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et invitum alicubi coercere nullatenus valebat, maxime quum ego mihi super hoc plurimum providerem, quod eum si valeret, vel auderet, citius aggredi non dubitarem. Tandem ego ejus immoderatæ anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor, tanquam de summa proditione, meipsum vehementer accusans, conveni hominem supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse constitueret, nec ulli mirabile id videri asserens, quicunque vim amoris expertus fuisset, et qui quanta ruina summos quoque viros ab ipso statim humani generis exordio mulieres dejecerint, memoria retineret. Atque ut amplius eum mitigarem1 supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam" scilicet quam corruperam" mihi matrimonio copulando; dummodo id secreto fieret, ne famæ detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et osculis eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet".

16

8

13

Illico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi, ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, imo penitus duabus de causis dissuadente; tam scilicet pro periculo, quam pro dedecore meo. Jurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Quærebat etiam quam de me gloriam habitura esset, quum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus pœnas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret : quantæ maledictiones, quanta damna ecclesiæ, quantæ philosophorum lacrymæ hoc matrimonium essent secuturæ. Quam indecens, quam lamentabile" esset, ut quem omnibus natura creaverat,

11

14

'Ovidius, Metam. lib. IV, v. 171 et sq.; Art. Amat. petus citius sedarem præter spes RMS. - Eam virginem lib. II, v. 561 et sq.- Vide not. xix. — * Morata RMS. RMS. Vitiaveram RMS.-3 Hæc inseruntur verba: • Sic ABCD.- Astrolabium in editionibus legitur. Vide mihi præ omnibus carissimæ damnum RMS.— '* IllaqueaAdactus RMS. 15 Illico enim D. Immodica RMS. Et ret RMS. Expiatione RMS. doli RMS. In partes meas traxi RMS. — 9 In memori 17 Grave RMS. retineret animo RMS. 10 Atque ut velociores animi im

not. xx.

[ocr errors]
[ocr errors]

7

16

7

uni me feminæ dicarem, et turpitudini tantæ subjicerem'. Detestabatur vehementer hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset, atque onerosum2. Prætendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exhortans apostolus ait : « Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccabit. Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem parco vobis. » Et iterum : « Volo autem vos sine sollicitudine esse. » Quod si nec apostoli consilium, nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii jugo susciperem: saltem, inquit, philosophos consulerem, et quæ super hoc ab* eis vel de eis scripta sunt, attenderem. Quod plerunque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Hieronymi in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum intolerabilibus nuptiarum molestiis, assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus adstrinxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophicæ rationes tali fine concludens : « Hoc, » inquit, « et hujusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat christianorum? » Idem in eodem : «Cicero,» inquit, « rogatus ab Hircio ut post repudium Terentiæ, sororem ejus duceret; omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophiæ operam pariter dare. Non ait operam dare, sed adjunxit pariter, nolens quicquam agere quod studio æquaretur philosophiæ. >> Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honestæ conversationis statum. Quæ enim conventio scholarium ad pedissequas, scriptoriorum ad cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stilorum sive calamorum ad fusos? Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus intentus, pueriles vagitus, nutricum quæ hos mitigant nænias, tumultuosam familiæ tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit ? Quis etiam inhonestas illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit? Id, inquies, divites possunt, quorum palatia vel domus amplæ diversoria habent, quorum opulentia non sentit expensas, nec quotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non est, inquam, hæc conditio philosophorum quæ divitum® nec qui opibus student vel sæcularibus implicantur curis, divinis seu philosophicis vacabunt officiis. Unde et insignes olim philosophi mundum maxime contemnentes, nec tam relinquentes sæculum quam fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt, ut in unius philosophiæ requiescerent amplexibus.

[blocks in formation]
[ocr errors]

8 Astruxisse ABC. "Non manet vero eadem sors philosophorum ac divitum RMS. Aspernantes RMS.

10

4

2

Quorum unus et maximus Seneca Lucilium instruens ait1: «Non quum vacaveris philosophandum est: omnia negligenda sunt, ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est. Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas. Non enim ubi interrupta est, manet. Resistendum est occupationibus, nec explicandæ sunt, sed submovendæ. » Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui vere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophiæ qui nobiles in gentibus extiterunt philosophi. In omni namque populo tam gentili scilicet quam judaico, sive christiano, aliqui semper extiterunt fide seu morum honestate cæteris præeminentes, et se a populo aliqua continentiæ vel abstinentiæ singularitate3 segregantes. Apud Judeos quidem antiquitus Nazaræi, qui se Domino secundum legem consecrabant, sive filii prophetarum Eliæ vel Elisæi sectatores, quos beato attestante Hieronymo monachos legimus in Veteri Testamento; novissime autem tres illæ philosophiæ sectæ, quas Josephus in libro Antiquitatum XVIII' distinguens, alios Pharisæos, alios Saducæos, alios nominat Essæos. Apud nos vero monachi, qui videlicet aut communem apostolorum vitam, aut priorem illam et solitariam Joannis imitantur. Apud gentiles autem, ut dictum est, philosophi. Non enim sapientiæ vel philosophiæ nomen tam ad scientiæ perceptionem, quam ad vitæ religionem referebant, sicut ab ipso etiam hujus nominis ortu didicimus, ipsorum quoque testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini VIII de Civitate Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis: «< Italicum genus auctorem habuit Pythagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophiæ nomen exortum. Nam quum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vitæ aliis præstare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientiæ, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. » Hoc itaque loco quum dicitur: « qui modo quodam laudabilis vitæ aliis præstare videbantur, » aperte monstratur sapientes gentium, id est philosophos, ex laude vitæ potius quam scientiæ sic esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint, non est nostrum modo exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere. Si autem sic laici gentilesque vixerunt, nulla scilicet professione religionis adstricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes præferas voluptates, ne te præcipitem hæc Charibdis absorbeat, ne obscenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui si clerici prerogativam non curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si reverentia Dei contemnitur, amor saltem

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

9

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

3

1

loissa.

honestatis impudentiam temperet. Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fœdo casu hanc philosophia labem ipse primo luerit, ut deinceps cæteri exemplo ejus cautiores efficerentur. Quod nec ipse præterit Hieronymus ita in primo Contra Jovinianum de ipso scribens Socrate : « Quodam autem tempore quum infinita convicia ex superiore loco ingerenti Xanthippa restitisset, aqua profusus immunda, nihil respondit amplius, quam capite deterso3: Sciebam, inquit, futurum ut ista tonitrua imber sequeretur. » Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius existeret, mihique honestius amicam dici quam uxorem, ut me ei sola gratia conservaret, non vis aliqua vinculi nuptialis constringeret; tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conventu nostro percipere gaudia, quanto rariora. Hæc et similia persuadens seu dissuadens, quum meam deflectere non posset stultitiam, nec me sustineret offendere; suspirans vehementer et lacrymans perorationem suam tali fine terminavit : « Unum,» inquit, «< ad ultimum restat, ut Prophetia Hein perditione duorum, minor non succedat dolor quam præcessit amor. >> Nec in hoc ei, sicut universus agnovit mundus, prophetiæ defuit spiritus. Nato itaque parvulo nostro sorori meæ commendato, Parisius occulte revertimur, et post paucos dies, nocte secretis orationum vigiliis in quadam ecclesia celebratis, ibidem summo mane, avunculo ejus atque quibusdam nostris vel ipsius citin uxorem. amicis assistentibus, nuptiali benedictione confœderamur. Moxque occulte divisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque vidimus, dissimulantes plurimum quod egeramus. Avunculus autem ipsius, atque domestici ejus, ignominiæ suæ solatium quærentes, initum matrimonium divulgare, et fidem mihi super hoc datam violare cœperunt; illa autem e contra anathematizare et jurare, quia falsissimum esset. Unde vehementer ille commotus, crebris eam contumeliis afficiebat. Quod quum ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quamdam sanctimonialium prope Parisius, quæ Argenteolum appellatur : ubi ipsa olim puellula educata fuerat, atque erudita. Vestes quoque ei religionis, quæ conversioni' monasticæ convenirent, excepto velo, aptari feci, et his eam indui. Quo audito, avunculus et consanguinei seu affines ejus opinati

[blocks in formation]

Abælardus

Heloissam du

Quomodo

castratus est.

CAP. VIII.

corporis ejus.

sunt me nunc sibi plurimum illusisse', et ab ea moniali facta me sic facile expedire'. Unde vehementer indignati, et adversum me conjurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta hospitii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto, crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa admiratione mundus excepit: eis videlicet corporis mei partibus amputatis3, quibus id quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt oculis et genitalibus* privati sunt. Quorum alter ille fuit supradictus serviens, qui quum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est'.

8

10

5

Mane autem facto, tota ad me civitas congregata quanta stuperet admiDe plaga illa ratione, quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu perturbarent, difficile, imo impossibile est exprimi. Maxime vero clerici, ac præcipue scholares nostri intolerabilibus me lamentis et ejulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris læderer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et temporali casu hæc humiliata, imo penitus esset extincta ; quam justo Dei judicio in illa corporis mei portione " plecterer, in qua deliqueram ; quam justa proditione is, quem antea prodideram, vicem mihi retulisset; quanta laude mei æmuli tam manifestam æquitatem efferrent; quantam perpetui doloris contritionem plaga hæc parentibus meis et amicis esset collatura"; quanta dilatatione hæc singularis infamia universum mundum esset occupatura; qua mihi ulterius via pateret, qua fronte in publicum prodirem omnium digitis demonstrandus ", omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum 1 spectaculum futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem "legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abominatio, ut homines amputatis vel attritis testibus eunuchizati intrare ecclesiam tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Levitici : « Omne animal, quod est contritis, vel tusis, vel sectis, ablatisque testiculis, non offeretis Domino. » Deuter. cap. XXIII : « Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis, et abscisso veretro, ecclesiam Dei. » In tam misera me contritione positum confusio, fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monasticorum latibula claustrorum compulit,

12

15

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

13

ciatum RMS.
Parte RMS. 11 Illatura RMS.
19 Denotandus MS. Amb. 13 Mirum RMS. ·
14 Occi-
dentis RMS. Cap. xx11, v. 24. Perperam habetur in
Edit. Amb. liber Num., cap. LXXIV. 16 Sic Biblia vul-
gata. Tonsis Edit. Amb.

« ZurückWeiter »