Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

earum prælatio perniciosa fit monasterio. Verendum quippe est ne vicinia suorum eam præsumptiorem reddat, et frequentia ipsorum gravet aut inquietet monasterium, atque ipsa per suos religionis perferat detrimentum, aut aliis veniat in contemptum, juxta illud Veritatis : « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua. » Quod beatus quoque providens Hieronymus, ad Heliodorum scribens, quum pleraque annumerasset, quæ monachis officiunt in sua morantibus patria : « Ex hac,» inquit, « supputatione illa summa nascitur, monachum in patria sua perfectum esse non posse. Perfectum esse autem nolle, delinquere est. »> Quantum vero est animarum damnum, si minor in religione fuerit, quæ religionis præest magisterio? Singulis quippe subjectis singulas virtutes exhibere sufficit. In hac autem omnium exempla debent eminere virtutum, ut omnia quæ aliis præceperit propriis præveniat exemplis ; ne ipsa quæ præcipit moribus oppugnet, et quod verbis ædificat, factis ipsa destruat, et de ore suo verbum correctionis auferatur; quum ipsa in aliis erubescat corrigere, quæ constat eam committere. Quod quidem Psalmista ne ei eveniat Dominum precatur, dicens : «< Et ne auferas de ore meo veritatem usquequaque. »'Attendebat quippe illam gravissimam Domini increpationem, de qua et ipse alibi meminit dicens * : << Peccatori autem dixit Deus: « Quare tu enarras justitias meas, et assumis testa<< mentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones << meos retro. >> Quod studiose præcavens Apostolus: «Castigo,» inquit, « corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, quum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. » Cujus quippe vita despicitur, restat ut et prædicatio vel doctrina contemnatur. Et quum curare quis alium debeat, si in eadem laboraverit infirmitate, recte ipsi ab ægroto improperatur : « Medice, cura te ipsum. >> Attendat sollicite quisquis Ecclesiæ præesse videtur, quantam ruinam casus ejus præbeat, quum ipse ad præcipitium secum pariter subjectos trahat : « Qui solverit,» inquit Veritas', « unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cœlorum. » Solvit quippe mandatum, qui contra agendo infringit ipsum, et exemplo suo corrumpens alios, in cathedra pestilentiæ doctor residet. Quod si quislibet hoc agens minimus habendus est in regno cœlorum, hoc est in Ecclesia præsenti, quanti habendus est pessimus prælatus a cujus negligentia non suæ tantum, sed omnium subjectarum animarum sanguinem Dominus requirit? Unde bene Sapientia talibus comminatur: «< Data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam quum essetis ministri

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

6

8

'Matth., cap. v, v. 19. Sapient., cap. vi, ́

regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiæ. Horrende etiam cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui præsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia. Potentes autem potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio. » Sufficit quippe unicuique subjectarum animarum a proprio sibi providere delicto. Prælatis autem et in peccatis alienis mors imminet. Quum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum; et cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Cui quidem periculo tanto maxime providere in Proverbiis admonemur, quum dicitur1 : « Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. » Tunc enim pro amico sponsionem facimus, quum aliquem charitas nostra in nostræ congregationis conversationem suscipit. Cui nostræ providentiæ curam promittimus, sicut et ille nobis obedientiam suam. Et sic quoque manum nostram apud eum defigimus, quum sollicitudinem nostræ operationis erga eum spondendo constituimus. Tum et in manum ejus incidimus, quia nisi nobis ab ipso providerimus, ipsum animæ nostræ interfectorem sentiemus. Contra quod periculum adhibetur consilium, quum subditur : « Discurre, festina, etc. » Nunc igitur huc, nunc illuc deambulans, more providi et impigri ducis, castra sua sollicite gerat, vel scrutetur, ne per alicujus negligentiam ei, qui tanquam leo circuit quærens quem devoret', aditus pateat. Omnia mala domus suæ prior agnoscat, ut ab ipsa prius possint corrigi quam a cæteris agnosci, et in exemplum trahi. Caveat illud quod stultis vel negligentibus beatus improperat Hieronymus : « Solemus mala domus nostræ scire novissimi, ac liberorum ac conjugum vitia vicinis canentibus ignorare. » Attendat quæ sic præsidet, quia tam corporum quam animarum custodiam suscepit. De custodia vero corporum admonetur, quum dicitur in Ecclesiastico: « Filiæ tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas faciem tuam hilarem ad illas. » Et iterum : «< Filia patris abscondita est, vigilia et sollicitudo ejus aufert somnum, nequando polluatur. » Polluimus vero corpora nostra non solum fornicando, sed quodlibet, indecens in ipsis operando tam lingua, quam alio membro, seu quolibet membro sensibus corporis ad vanitatem aliquam abutendo. Sicut scriptum est: « Mors intrat per fenestras nostras,» hoc est peccatum ad animam per quinque sensuum instrumenta. Quæ vero mors gravior, aut custo

5

[blocks in formation]

3

3

' Petr. I, cap. v, v. 8. Epist. xcm, ad Sabinianum, Opp. t. IV, col. 760.

[blocks in formation]

dia periculosior, quam animarum? « Nolite, » inquit Veritas1, «< timere eos qui occidunt corpus, animæ vero non habent quid faciant. » Si quis hoc audit consilium, quis non magis mortem corporis quam animæ timet? Quis non magis gladium quam mendacium cavet? Et tamen scriptum est : « Os quod mentitur occidit animam. » Quid tam facile interfici quam anima potest? Quæ sagitta citius fabricari quam peccatum valet? Quis sibi a cogitatione saltem providere potest? Quis propriis peccatis providere sufficit, nedum alienis ? Quis carnalis pastor spiritales oves a lupis spiritalibus, invisibiles ab invisibilibus custodire sufficiat ? Quis raptorem non timeat, qui infestare non cessat, quem nullo possumus excludere vallo, nullo interficere vel lædere gladio? quem incessanter insidiantem et maxime religiosos persequentem, juxta illud Habacuc3: « Escæ illius electæ, » Petrus apostolus cavendum adhortatur, dicens : « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret. » Cujus quanta sit præsumptio in devoratione nostra, ipse Dominus beato Job dicit : « Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. >> Quid enim aggredi non præsumat, qui ipsum quoque Dominum aggressus est tentare? Qui de paradiso statim primos parentes captivavit, et de apostolico cœtu ipsum etiam, quem Dominus elegerat, apostolum rapuit? Quis ab eo locus tutus? Quæ claustra illi non sunt pervia? Quis ab ejus insidiis providere, quis ejus fortitudini valet resistere? Ipse est qui uno impulsu concutiens quatuor angulos domus sancti viri Job, filios et filias innocentes oppressit et extinxit. Quid sexus infirmior adversus ipsum poterit? Cui seductio ejus tantum timenda est, quantum feminæ ? Hanc quippe ipse primum seduxit, et per ipsam virum ejus pariter, et totam posteritatem captivavit. Cupiditas majoris boni possessione minoris mulierem privavit. Hac quoque arte nunc facile mulierem seducet, quum præesse magis quam prodesse cupierit, rerum ambitione vel honoris ad hoc impulsa. Quod autem horum præcesserit sequentia probabunt. Si vero delicatius vixerit prælata quam subjecta, vel si supra necessitatem aliquid sibi peculiare vindicaverit, non dubium est hoc eam concupisse. Si pretiosiora postmodum quam antea quæsierit ornamenta, profecto vana tumet gloria. Qualis prius extiterit postmodum apparebit. Quod prius exhibebat, utrum virtus fuerit an simulatio, indicabit prælatio. Trahatur ad prælationem magis quam veniat, dicente Domino': « Omnes quotquot veniunt, fures sunt et latrones. >> Venerunt, inquit Hieronymus, «< non qui missi sunt. » Sumatur potius ad honorem quam sibi sumat honorem : « Nemo » enim, inquit Apostolus, «< sibi

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. » Vocata lugeat tanquam ad mortem deducta, repulsa gaudeat tanquam a morte liberata. Erubescimus ad verba quæ dicimus cæteris meliores; quum autem in electione nostra rebus ipsis hoc exhibetur, impudenter sine pudore sumus. Quis enim nesciat meliores cæteris præferendos? Unde lib. Moralium XXIV: « Non debet autem hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene admonendo increpare. Qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat, quod resecari debuit ipse committat. » In qua tamen electione si forte hanc impudentiam aliquando levi verborum repulsa, tamen per aures oblatam recusamus dignitatem, hanc profecto in nos accusationem proferimus, quo justiores et digniores videamur. O quot in electione sua flere vidimus corpore et ridere corde! accusare se tanquam indignos, et per hoc gratiam sibi et favorem humanum magis venari! attendentes quod scriptum est 2: «< Justus prior accusator est sui. » Quos postea quum accusari contingeret, et se eis occasio cedendi offerret, importunissime et impudentissime suam sibi prælationem defendere nituntur, quam se invitos suscepisse fictis lacrymis et veris accusationibus sui monstraverant. Quot in ecclesiis vidimus canonicos episcopis suis reluctantes, quum ab eis ad sacros ordines cogerentur, et se indignos tantis ministeriis profitentes, nec omnino velle acquiescere? quos quum forte clerus ad episcopatum postmodum eligeret, nullam aut levem perpessus est repulsam. Et qui heri, sicut aiebant, animæ suæ periculum vitantes, diaconatum refugiebant, jam quasi una nocte justificati, de altiore gradu præcipitium non verentur. De qualibus quidem in ipsis scriptum est Proverbiis : « Homo stultus plaudet manibus, quum spoponderit pro amico. » Tunc enim miser gaudet unde potius ei lugendum esset, quum ad regimen aliorum veniens in cura subjectorum propria professione ligatur, a quibus magis amari quam timeri debet. Cui profecto pestilentiæ quantum possumus providentes omnino interdicimus, ne delicatius aut mollius vivat prælata quam subjecta ne privatos habeat secessus ad comedendum vel dormiendum, sed cum sibi commisso grege cuncta peragat, et tanto eis amplius provideat, quanto eis amplius præsens assistet. Scimus quidem beatum Benedictum * de peregrinis. et hospitibus maxime sollicitum, mensam abbatis cum illis seorsum constituisse. Quod licet tunc pie sit constitutum, postea tamen utilissima monasteriorum dispensatione ita est immutatum, ut abbas a conventu non recedat, et fidelem dispensatorem peregrinis provideat. Facilis quippe est inter epulas lapsus, et

[ocr errors]

Locus corruptus, sic restituendus : « Non autem de- S. Gregorii Moral., lib. XXIV, cap. xxv, Opp. t I, bet hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene col. 786.-- Prov., cap. xvIII, v. 17.-3 Prov., cap. xvII, vivendo præire: ne qui ad hoc eligitur, ut aliorum culv. 18. Regul., cap. LVI. pas corrigat, quod resecare debuit, ipse committat. »

[ocr errors]

tunc disciplinæ magis est invigilandum. Multi etiam occasione hospitum sibi magis quam hospitibus propitii sunt, et hinc maxima suspicione læduntur absentes et murmurant. Et tanto prælati minor est auctoritas, quanto ejus vita suis est magis incognita. Tunc quoque tolerabilior omnibus quælibet habetur inopia, quum ab omnibus æque participatur, maxime vero a prælatis. Sicut in Catone quoque didicimus. Hic quippe, ut scriptum est, populo secum sitiente oblatum sibi aquæ paululum respuit et effudit, suffecitque omnibus'.

[ocr errors]

Quum igitur prælatis maxime sobrietas sit necessaria, tanto eis parcius est vivendum, quanto per eos cæteris est providendum. Qui etiam ne donum Dei, hoc est prælationem sibi concessam in superbiam convertant, et maxime subjectis per hoc insultent, audiant quod scriptum est : « Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi'. Odibilis coram Deo et hominibus est superbia'. Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis. Rectorem te posuerunt, noli extolli. Esto in illis quasi unus ex ipsis. » Et Apostolus Timotheum erga subjectos instruens : << Seniorem,» inquit, «< ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, juvenculas, ut sorores. »> «Non vos me,» inquit Dominus", elegistis, sed ego elegi vos. » Universi alii prælati a subjectis eliguntur, et ab eis creantur et constituuntur; quia non ad dominium, sed ad ministerium assumuntur. Hic autem solus vere est Dominus, et subjectos sibi ad serviendum habet eligere. Nec tamen se dominum, sed ministrum exhibuit, et suos jam ad dignitatis arcem aspirantes proprio confutat exemplo, dicens: « Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic. » Reges igitur gentium imitatur quisquis in subjectis dominium appetit magis quam ministerium, et timeri magis quam amari satagit, et de prælationis suæ magisterio intumescens, amat primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Cujus quidem vocationis honorem, ut nec nominibus gloriemur, et in omnibus humilitati provideatur : « Vos autem,» inquit Dominus', «< nolite vocari Rabbi, et patrem nolite vocare super terram. » Et postremo universam

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »