Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quid futurus sit. » Item' : « Cor sapientium ubi tristitia est. » Defunctæ vero corpusculum a sororibus statim abluatur, et aliqua vili, sed munda interula et caligis indutum feretro imponatur, velo capite obvoluto. Quæ quidem indumenta firmiter corpori consuantur sive ligentur, nec ulterius moveantur. Ipsum corpus a sororibus in ecclesiam delatum monachi quum oportuerit sepulturæ tradant, et sorores interim in oratorio psalmodiæ vel orationibus intente vacabunt. Diaconissæ vero sepultura id tantum præ cæteris habeat honoris, ut cilicio solo totum ejus corpus involvatur, et in eo quasi in sacco tota consuatur.

Vestiaria totum quod ad curam indumentorum spectat providebit, tam in calciamentis scilicet quam in cæteris omnibus. Ipsa tonderi oves faciet, coria calciamentorum suscipiet. Linum seu lanam excolet et colliget, et totam curam telarum habebit. Filum et acum et forfices omnibus ministrabit. Totam dormitorii curam habebit, et stratis omnibus providebit. De mantilibus quoque mensarum et manutergiis et universis pannis curam aget, incidendis, suendis, abluendis. Ad hanc maxime illud pertinet : « Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum3. Manum suam misit ad colum, et digiti sui apprehenderunt fusum. Non timebit domui suæ a frigoribus nivis. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus, et ridebit in die novissimo. Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii ejus et beatissimam prædicaverunt eam. » Hæc suorum operum habebit instrumenta providebit de suis operibus, quæ quibus debeat injungere sororibus. Ipsa enim novitiarum curam aget, donec in congregationem suscipiantur.

[ocr errors]

Celleraria curam habebit de iis omnibus quæ pertinent ad victum, de cellario, refectorio, coquina, molendino, pistrino cum furno, de hortis etiam et viridariis, et agrorum tota cultura : de apibus quoque, armentis et pecoribus cunctis, seu avibus necessariis. Ab ipsa requiretur quidquid de cibis necessarium erit. Hanc maxime non esse avaram convenit, sed promptam et voluntariam ad omnia necessaria tribuenda. Hilarem enim datorem diligit Deus. Quam omnino prohibemus, ne de administrationis suæ dispensatione sibi magis quam aliis sit propitia, nec privata sibi paret fercula, nec sibi reservet quæ aliis defraudet. Optimus,» inquit Hieronymus, « est dispensator, qui sibi nihil reservat. » Judas suæ dispensationis abutens officio, quum loculos haberet, de cœtu periit apostolico. Ananias quoque et Saphira uxor ejus retinendo sententiam mortis exceperunt.

[ocr errors]

Ad portariam, sive ostiariam, quod idem est, pertinet de suscipiendis hospi

[blocks in formation]

tibus, vel quibuslibet advenientibus, et de iis nuntiandis vel adducendis ubi oporteat, et de cura hospitalitatis. Hanc ætate et mente discretam esse convenit, ut sciat accipere responsum et reddere, et qui vel qualiter suscipiendi sint, an non sint, dijudicare. Ex qua maxime tanquam ex vestibulo Domini religionem monasterii decorari oportet, quum ab ipsa ejus notitia incipiat. Sit igitur blanda verbis, mitis alloquio, ut in his quoque quos excluserit, convenienti reddita ratione charitatem studeat ædificare. Hinc enim scriptum est': (( Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. » Et alibi: «< Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. » Ipsa quoque sæpius pauperes videns, meliusque cognoscens, si qua eis de cibis aut vestimentis distribuenda sunt, distribuet tam ipsa vero quam cæteræ officiales, si suffragio vel solatio aliquarum eguerint, dentur eis a diaconissa vicariæ. Quas præcipue de conversis assumi convenit, ne aliqua unquam monialium divinis desit officiis, sive capitulo vel refectorio. Domunculam juxta portam habeat, in qua ipsa vel ejus vicaria præsto sit semper advenientibus, ubi etiam otiosæ non maneant, et tanto amplius silentio studeant, quanto earum loq acitas his quoque qui extra sunt, facilius potest innotescere. Ipsius profecto est non solum homines, quos oportet, arcere; verumetiam rumores penitus excludere, ne ad conventum temere deferantur, et ab ipsa est exigendum quidquid in hoc quoque fuerit excessum. Si quid vero audierit quod scitu opus sit, ad diaconissam secreto referet, ut ipsa super hoc, si placet, deliberet. Mox autem ut ad portam pulsatum vel inclamatum fuerit, quæ præsto est quærat a supervenientibus qui sint, aut quid velint, portamque, si oportuerit, statim aperiat, ut advenientes suscipiat. Solas quippe feminas intus hospitari licebit. Viri autem ad monachos dirigentur. Nullus itaque aliqua de causa intus admittetur, nisi consulta prius et jubente diaconissa. Feminis autem statim patebit introitus. Susceptas vero feminas, seu viros quacunque occasione introeuntes portaria in cellula sua pausare 3, faciet, donec a diaconissa vel sororibus, si necessarium est vel opportunum, eis occurratur. Pauperibus vero quæ ablutione pedum indigent, hanc quoque hospitalitatis gratiam ipsa diaconissa seu sorores diligenter exhibeant. Nam et Apostolus ex hoc præcipue humanitatis obsequio dictus est diaconus. Sicut in Vitis quoque Patrum quidam ipsorum meminit, dicens : « Propter te homo salvator factus diaconus, præcingens se linteo, lavit pedes discipulorum, præcipiens eis fratrum pedes lavare.» Hinc Apostolus de diaconissa meminit, dicens : « Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit. » Et ipse Dominus : « Hospes,» inquit, « eram, et collegistis

4

5

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

me. » Officiales omnes præter cantricem de his instituantur, quæ litteris non intendunt, ut si ad hoc tales reperiri possint idoneæ, litteris vacare liberius queant. Oratorii ornamenta necessaria sint, non superflua; munda magis quam pretiosa. Nihil igitur in eo de auro vel de argento compositum sit præter unum calicem argenteum, vel plures etiam si necesse sit. Nulla de serico sint ornamenta, præter stolas aut phanones. Nulla in eo sint imaginum sculptilia. Crux ibi lignea tantum erigatur ad altare, in qua si forte imaginem Salvatoris placeat depingi, non est prohibendum. Nullas vero alias imagines altaria cognoscant. Campanis duabus monasterium sit contentum. Vas aquæ benedictæ ad introitum oratorii extra collocetur, ut ea sanctificentur mane ingressuræ, vel post completorium egressæ. Nullæ monialium horis desint canonicis ; sed statim ut pulsatum fuerit signum, omnibus aliis postpositis ad divinum properetur officium, modesto tamen incessu. Introeuntes autem secreto oratorium, dicant quæ poterunt': << Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum, etc. » Nullus in choro liber teneatur, nisi officio præsenti necessarius. Psalmi aperte et distincte ad intelligendum dicantur, et tam moderata sit psalmodia vel cantus, ut quæ vocem habent infirmam sustinere valeant. Nihil in ecclesia legatur aut cantetur, nisi de authentica sumptum scriptura, maxime autem de Novo vel Veteri Testamento, quæ utraque sic per lectiones distribuantur, ut ex integro per annum in ecclesia legantur. Expositiones vero ipsorum vel sermones doctorum, seu quælibet scripturæ aliquid ædificationis habentes ad mensam vel in capitulo recitentur : et ubicunque opus sit omnium lectio concedatur. Nulla autem legere vel cantare præsumat, nisi quod prius præviderit. Si qua forte de iis aliquid in oratorio vitiose protulerit, ibidem supplicando coram omnibus satisfaciat, secreto dicens : «< Ignosce, Domine, etiam hac vice negligentiæ meæ. » Media autem nocte, secundum institutionem propheticam, ad vigilias nocturnas surgendum est, propter quod adeo tempestive cubandum est, ut has vigilias ferre. natura valeat infirma, et omnia quæ ad diem pertinent cum luce fieri possint, sicut et beatus Benedictus instituit. Post vigilias autem ad dormitorium redeatur, antequam hora matutinarum laudum pulsetur. Et si quid noctis adhuc superest, infirmæ somnus non negetur naturæ. Maxime namque somnus lassatam recreat naturam, et patientem operis reddit, et sobriam conservat, et alacrem. Si quæ tamen Psalterii vel aliquarum lectionum meditatione indigent, ut beatus quoque meminit Benedictus, vacare ita debent, ut quiescentes non inquietent. Ideo namque meditationi hoc loco potius quam lectioni dixit, ne lectio aliquorum quietem impediret aliorum. Qui etiam quum ait, « a fratribus qui indigent,

[ocr errors]
[blocks in formation]

profecto nec ad hanc meditationem compulit. Nonnunquam tamen si doctrina etiam cantus opus est, de hoc similiter providendum est iis quibus necesse est. Hora vero matutina, die statim illuscescente, peragatur, et exorto lucifero, si provideri potest, ipsa pulsetur. Qua completa revertatur ad dormitorium. Quod si æstas fuerit, quia tunc breve est tempus nocturnum, et longum matutinum; aliquantulum ante primam dormire non prohibemus, donec sonitu facto excitentur. De qua etiam quiete post matutinales videlicet laudes beatus Gregorius Dialogorum capitulo, quum de venerabili viro Libertino loqueretur, meminit, dicens : « Die vero erat altera pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum abbatis venit orationem sibi humiliter petiit. » Hæc igitur quies matutinalis a Pascha usque ad æquinoctium autumnale, ex quo incipit diem excedere, non denegetur. Egressæ autem de dormitorio abluant, et acceptis libris in claustro sedeant legentes vel cantantes, donec prima pulsetur. Post primam vero in capitulum eatur, et omnibus ibi residentibus lectio Martyrologii legatur, luna ante pronuntiata. Ubi postmodum vel aliquo sermonis ædificio fiat, vel aliquid de regula legatur et exponatur. Deinde si quæ corrigenda sunt, vel disponenda, prosequi oportet.

quam

Sciendum vero est, nec monasterium nec domum aliquam inordinatam dici debere, si qua ibi inordinate fiant, sed si quum facta fuerunt, non sollicite corrigantur. Quis enim locus a peccato penitus expers? Quod diligenter beatus attendens Augustinus, quum clerum suum instrueret, in quodam loco meminit, dicens2: « Quantum libet enim vigilet disciplina domus meæ ; homo sum, et inter homines vivo. Nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit arca Noe3, ubi tamen inter octo homines unus inventus est reprobus; aut melior sit quam domus Abrahæ, ubi dictum est : « Ejice ancillam et filium ejus; » aut melior quam domus Isaac: « Jacob dilexi, Esau odio habui; » aut melior quam domus Jacob, ubi lectum patris filius incestavit; aut melior quam domus David', cujus filius unus cum sorore concubuit, alter contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit; aut melior quam cohabitatio apostoli Pauli, qui si inter bonos habitaret non diceret : « Foris pugnæ, intus timores; » nec' loqueretur: «< Nemo est homo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes quæ <«< sua sunt quærunt; » aut melior quam cohabitatio ipsius Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt: aut melior postremo quam cœlum, unde angeli ceciderunt. » Qui etiam nos ad disciplinam monasterii plu

3

1

'Dial., lib. I, cap. 1, Opp. t. II, col. 160. v. 1 et sq.; cap. xv. Corinth. II, cap. vit, v. 5. 'Epist. LXXVIII, Opp. t. II, col. 186. - Genes., cap. ix. Legitur apud Augustinum: « Nec diceret quum de sanctiGenes., cap. xx1, v. 10.Malach., cap. 1, v. 2 tate et fide Timothei loqueretur.» -Philipp., cap. 11, v. 20, et 3.- Genes., cap. xxxv, v. 22.- 'II Reg., cap. xш, 21.

rimum exhortans, annexuit dicens : « Fateor coram Deo, ex quo Deo servire cœpi, quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis ceciderunt. >> Ita ut hinc, arbitror, in Apocalypsi scriptum1: «< Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc. » Tanta igitur correctionis districtio sit, ut quæcunque in altera viderit quod corrigendum sit, et celaverit, graviori subjaceat disciplinæ, quam illa quæ hoc commisit. Nulla igitur vel suum vel alterius delictum accusare differat. Quæcunque vero se accusans alias prævenerit, sicut scriptum est : « Justus prior est accusator sui,» mitiorem meretur disciplinam, si ejus cessaverit negligentia. Nulla vero aliam excusare præsumat, nisi forte diaconissa ab aliis ignotam rei veritatem interroget. Nulla unquam aliam cædere pro quacunque culpa præsumat, nisi cui injunctum fuerit a diaconissa. Scriptum est autem de disciplina correctionis3: « Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias. Ne deficias quum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. » Item: «Qui parcit virgæ, odit filium : qui autem diligit illum, instanter erudit*. Pestilente flagellato stultus sapientior erit 3. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus. Flagellum equo, et chamus asino, et virga dorso imprudentium. Qui corripit hominem postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. Omnis autem disciplina in præsenti quid videtur non esse gaudii, sed moeroris. Postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ. Confusio patris est in filio indisciplinato, filia autem fatua in deminoratione erit ". Qui diligit filium, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo ". Qui docet filium, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriatur. Equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet præceps. Lacta filium tuum, et paventem te faciet. Lude cum eo, et contristabit te . » In discussione vero consilii cuilibet suam proferre sententiam licebit, sed quidquid omnibus videatur, diaconissæ decretum immobile teneatur, in cujus arbitrio cuncta consistunt; etiam si, quod absit, ipsa fallatur, et quod deterius est ipsa constituat. Unde et illud est beati Augustini libro Confessionum : << Multum peccat qui inobediens est suis prælatis in aliquo, si vel meliora eligat quam ea quæ sibi jubentur. » Multo quippe melius est nobis bene facere, quam bonum facere. Nec tam quod fiat, quam quod quo modo vel animo fiat, pensandum est. Bene vero fit quidquid per obedientiam fit, etiam si quod fit bonum esse minime videatur. Per omnia itaque prælatis est obediendum, quantacunque sint damna rerum, si nullum apparet animæ periculum. Provideat prælatus ut

1

12

[merged small][merged small][ocr errors]

v. 17. — Ibid., cap. ш, v. 11 et 12.—* Ibid., cap. xIII,

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

v. 23. v. 3.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »