Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

bene præcipiat, quia subjectis hene obedire sufficit, nec suam, sicut professi sunt, sed prælatorum sequi voluntatem. Omnino' enim prohibemus ut unquam consuetudo rationi præponatur, nec unquam aliquid defendatur, quia sit consuetudo, sed quia ratio; nec quia sit usitatum, sed quia bonum: et tanto libentius excipiatur, quanto melius apparebit. Alioquin judaizantes legis antiquitatem Evangelio præferamus. Ad quod beatus Augustinus de consilio Cypriani pleraque asserens testimonia, quodam loco ait : « Qui contempta veritate, præsumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitùr. › Item: « In Evangelio Dominus : « Ego sum,» inquit, « Veritas. » Non dixit : «Ego sum consuetudo. » Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati. >> Item: « Revelatione facta veritatis, cedat error veritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo prædicanti veritatem. » Idem lib. IV de Baptismo: « Frustra quidem qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuit a Spiritu sancto revelatum. » Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini præponenda est. Gregorius VII Vuimundo' episcopo: « Et certe, ut beati Cypriani utamur sententia, quælibet consuetudo quantumvis vetusta, quantumvis vulgata, veritati est omnino postponenda 3 ; et usus qui veritati est contrarius, abolendus. » Quanto etiam amore veritas quoque verborum amplectenda, admonemur in Ecclesiastico quum dicitur 10: << Pro anima tua non confundaris dicere verum. » Item": «Non contradicas «< verbo veritatis ullo modo. » Et iterum: « Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile. » Nihil etiam in auctoritatem ducatur, quia geritur a multis, sed quia probatur a sapientibus et bonis : « Stultorum,» inquit Salomon, « infinitus est numerus. » Et juxta Veritatis assertionem": « Multi vocati; pauci vero electi. » Rara sunt quæque pretiosa; et quæ abundant numero, minuuntur pretio. Nemo enim in consilio majorem hominum partem, sed meliorem sequatur. Nec ætas hominis, sed sapientia consideretur; nec amicitia, sed veritas attendatur. Unde et poetica est illa sententia 15:

Fas est et ab hoste doceri.

3

[ocr errors]

8

19

'Omnibus MS. Amb.-Omnino etiam?- De Baptismo col. 488. Male legit Amb. præponenda. - Vid. Corcontra Donat., lib. III, cap. v, Opp. t. IX, col. 111. pus Juris canon., p. I, dist. vii, cap. v. 10 Eccli., Ibid., cap. VI. Joan., cap. XIV, v. 6. Cap. vit, cap. iv, v. 24. " Ibid., v. 30. Ibid., cap. xxvII, col. 112. Lib. IV, cap. v, col. 124.- Vuillimundo MS. v. 20. 15 Eccles., cap. 1, v. 15.Amb De isto Vuimondo, episcopo aversano, vid. Ughelli, v. 14. Italia sacra, edit. sec. Venetiis, 1717, in-fol., t. I,

-

[ocr errors]

Matth., cap. xx11,

Ovid., Metam., lib. IV, v 428.

Quotiens autem opus est consilio, non differatur. Et si de rebus præcipuis est deliberandum, convocetur conventus. In minoribus autem rebus discutiendis, sufficiet diaconissa paucis ad se de majoribus personis convocatis. Scriptum quoque est de consilio : « Ubi non est gubernator, populus corruit. Salus autem, ubi multa consilia1. Via stulti recta in oculis ejus. Qui autem sapiens, audit consilia. Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. » Si forte sine consilio aliquid prosperum habet eventum, non excusat hominis præsumptionem fortunæ beneficium. Sin autem post consilium nonnunquam errant, potestas quæ consilium quæsivit, rea non teneatur præsumptionis. Nec tam culpandus est qui credidit, quam quibus ipse errando acquievit.

Egressæ vero capitulum iis quibus oportet operibus intendant, legendo scilicet vel cantando, sive manibus operando usque ad tertiam. Post tertiam autem missa dicatur, ad quam quidem celebrandam unus ex monachis sacerdos hebdomadarius instituatur. Quem profecto si copia tanta sit, cum diacono et subdiacono venire oportet, qui ei quod necessarium est administrent, vel quod suum est et ipsi operentur. Quorum accessus vel recessus ita fiant, ut sororum conventui nullatenus pateant. Si vero plures necessarii fuerint, et de his providendum erit, et ita semper, si fieri potest, ut monachi propter missas monialium nunquam conventui suo in officiis desint divinis. Si vero communicandum a sororibus fuerit, senior eligatur sacerdos, qui post missam eas communicet; egressis inde prius diacono et subdiacono, propter tollendam tentationis occasionem. Ter vero ad minus in anno totus communicet conventus, id est Pascha, Pentecoste, et natale Domini, sicut a patribus est institutum de secularibus etiam hominibus. His autem communionibus ita se præparent ut tertio die ante ad confessionem et congruam satisfactionem omnes accedant, et terno se panis et aquæ jejunio et oratione frequenti purificent cum omni humilitate et tremore; illam Apostoli terribilem apud se retractantes sententiam : « Itaque,» inquit, quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. » Post missam quoque ad opera redeant usque ad sextam, et nullo tempore otiose vivant, sed unaquæque id quod potest et quod oportet operetur. Post sextam autem prandendum est, nisi jejunium fuerit. Tunc enim

V.

14.

2

5

[ocr errors]

Prov., cap. 11, - Prov., cap. xii, v. 15. 'Eccli., cap. xxxш, v. 24. Præsto MS. Amb. Corinth. I, cap. 1, v. 27 et sq.

nona expectanda est, et in quadragesima etiam vespera. Nullo vero tempore conventus careat lectione. Quam quum diaconissa terminare voluerit, dicat: Sufficit. Et statim ad grates Domino referendas ab omnibus surgatur. Æstivo tempore post prandium usque ad nonam quiescendum est in dormitorio, et post nonam ad opera redeundum usque ad vesperas. Post vesperas autem vel statim cœnandum est, vel potandum. Et inde etiam, secundum temporis consuetudinem, ad collationem eundum. Sabbato autem, ante collationem munditiæ fiant, in ablutione videlicet pedum et manuum. In quo quidem obsequio diaconissa famuletur cum hebdomadariis, quæ coquinæ deservierunt. Post collationem vero, ad completorium statim est veniendum, inde dormitum est eundum.

De victu autem et vestitu apostolica teneatur sententia, qua dicitur1 : « Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. » Ut videlicet necessaria sufficiant, non superflua quærantur. Et quod vilius poterit comparari, vel facilius haberi, et sine scandalo sumi, re concedatur. Solum quippe scandalum propriæ conscientiæ vel alterius in cibis Apostolus vitat, sciens quia non est cibus in vitio, sed appetitus : « Qui manducat, » inquit, « non manducantem non spernat. Qui non manducat, manducantem non judicet. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Qui manducat, Domino manducat. Gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi [ei] qui æstimat quid commune esse. Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur, aut scandalizetur. » Qui etiam post scandalum fratris de proprio scandalo ipsius qui contra conscientiam suam comedit, adjungit dicens : «< Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. » In omni quippe quod agimus contra conscientiam nostram, et contra hoc quod credimus, peccamus. Et in eo quod probamus, hoc est per legem quam approbamus atque recipimus, judicamus nosmetipsos atque damnamus, si illos videlicet comedimus cibos quos discernimus, hoc est per legem excludimus, et separamus tanquam immundos. Tantum enim est testimonium conscientiæ nostræ, ut hæc nos apud Deum maxime accuset vel excuset. Unde

3

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

et Joannes in prima sua meminit epistola1 : « Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quæ sunt placita coram eo facimus. >> Bene itaque et Paulus superius ait nihil esse commune per Christum, nisi ei qui commune quid esse putat, hoc est immundum et interdictum si sibi credit. Communes quippe cibos dicimus, qui secundum legem mundi3 vocantur, quod eos scilicet lex a suis excludens, quasi his qui extra legem sunt exponat et publicet. Unde et communes feminæ immundæ sunt, et communia quæque vel publicata vilia sunt, vel minus chara. Nullum itaque cibum per Christum asserit esse communem, id est immundum, quia lex Christi nullum interdicit, nisi, ut dictum est, propter scandalum removendum, vel propriæ scilicet conscientiæ, vel alienæ. De qua et alibi dicit : « Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo in æternum, ne fratrem meum scandalizem *? Non sum liber, non sum apostolus ? » Ac si diceret : Nunquid non habeo illam libertatein quam Dominus apostolis dedit, de quibuslibet scilicet edendis vel de stipendiis aliorum sumendis? Sic quippe quum apostolos mitteret, quodam loco ait : « Edentes et bibentes quæ apud illos sunt, » nullum videlicet cibum a ceteris distinguens. Quod diligenter Apostolus attendens, et omnia ciborum genera, etiamsi sint infidelium cibi et idolothyta, christianis esse licita studiose prosequitur; solum, ut diximus, in cibis scandalum vitans : << Omnia',» inquit, «licent; sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant. Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra, et plenitudò ejus. Si quis vocat vos infidelium ad cœnam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui judicavit, et propter conscientiam. Conscientiam dico non tuam, sed alterius. Sine offensione estote Judæis et gentibus, et Ecclesiæ Dei.» Ex quibus videlicet Apostoli verbis manifeste colligitur, nullum nobis. interdici, quo sine offensa propriæ conscientiæ vel alienæ vesci possimus. Sine offensa vero propriæ conscientiæ tunc agimus, si propositum vitæ, quo salvari possumus, nos servare confidimus. Sine offensa autem alienæ, si eo modo vivere credimur quo salvemur. Eo quidem modo vivemus, si omnibus necessariis naturæ indultis peccata vitemus, nec de nostra virtute præsumentes illi vitæ jugo professione nos obligemus, quo prægravati succumbamus : et tanto sit gravior

«

-Corinth. I,

'Joan. I, cap. ш, v. 21 et 22. * Rom., cap. xiv, cap. Ix, v. 1. Luc., cap. x, v. 7. v. 23. Sic edit. Amb. Certe autem legendum im- cap. x, v. 22 et sq. Psalm. XXIII, v. 1.

-

[blocks in formation]

casus, quanto fuerat professionis altior gradus. Quem quidem casum et stultæ professionis votum Ecclesiastes præveniens, ait : « Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim et infidelis et stulta promissio. Sed quodcunque voveris redde. Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. » Cui quoque periculo occurens apostolicum consilium : « Volo, »> inquit, « juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. >> Ætatis infirmæ naturam considerans, remedium vitæ laxioris opponit periculo melioris. Consulit residere in imo, ne præcipitium detur ex alto. Quem et beatus secutus Hieronymus, Eustochium virginem instituens, ait : « Si autem et illæ quæ virgines sunt, ob alias tamen culpas non salvantur, quid fiet illis quæ prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus sancti in lupanar? Rectius fuerat homini subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. » Quod si etiam universa revolvamus Apostoli dicta, nunquam eum reperiemus secunda matrimonia nisi feminis indulsisse. Sed viros maxime ad continentiam exhortans, ait : « Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. » Et iterum ® : <<< Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. » Quum Moyses tamen viris magis quam feminis indulgens uni viro plures simul feminas, non uni feminæ plures viros concedat, et districtius adulteria feminarum quam virorum puniat : « Mulier, »> inquit Apostolus, «< si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. » Et alibi: « Dico autem non nuptis et viduis : Bonum est illis, si sic permaneant sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. » Et iterum' : « Mulier, si dormierit vir ejus, liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic permanserit secundum consilium meum. » Non secunda tantum matrimonia infirmo sexui concedit, verum etiam ea nullo concludere audet numero, sed quum dormierint earum viri, nubere aliis permittit. Nullum matrimoniis earum præfigit numerum, dummodo fornicationis evadant reatum. Sæpius magis nubant quam semel fornicentur : ne si uni prostituantur, multis carnalis commercii debitum solvant. Quæ tamen debiti solutio non est penitus immunis a peccato, sed indulgentur minora, ut majora vitentur peccata. Quid igitur mirum si id, in quo nullum est omnino, conceditur ne peccatum incurrant, hoc est alimenta quælibet necessaria, non superflua? Non est enim, ut dictum est, cibus in vitio, sed appetitus: quum videlicet libet quod non licet, et concupiscitur quod

'Eccle., cap. v, v. 2 et 4.

et 15.

3

Timoth. I, cap. v, v. 14 Corinth. I, cap. vi, v. 18. Ibid., v. 27. Inseritur Epist. xvi, Opp. t. IV, col. 29. Rom., cap. vi, v. 3. Corinth. I, cap. vп, v. 8. hisque solum, quas æstuantis corporis furor adegit RMS. Ibid, v. 39 et 40.

7

[ocr errors]

« ZurückWeiter »