Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nona expectanda est, et in quadragesima etiam vespera. Nullo vero tempore conventus careat lectione. Quam quum diaconissa terminare voluerit, dicat : Sufficit. Et statim ad grates Domino referendas ab omnibus surgatur. AEstivo tempore post prandium usque ad nonam quiescendum est in dormitorio, et post nonam ad opera redeundum usque ad vesperas. Post vesperas autem vel statim coenandum est, vel potandum. Et inde etiam, secundum temporis consuetudinem , ad collationem eundum. Sabbato autem , ante collationem munditiæ fiant, in ablutione videlicet pedum et manuum. In quo quidem obsequio diaconissa famuletur cum hebdomadariis , quæ coquinæ deservierunt. Post collationem vero, ad completorium statim est veniendum , inde dormitum est eundum. De victu autem et vestitu apostolica leneatur sententia , qua dicitur ' : « Habentes autem alimenta et quibus tegamur , his contenti simus. » Ut videlicet necessaria sufficiant, mon superflua quærantur. Et quod vilius poterit comparari, vel facilius haberi, et sine scandalo sumi, re concedatur. Solum quippe scandalum propriæ conscientiæ vel alterius in cibis Apostolus vitat, sciens quia non est cibus in vitio, sed appetitus : « Qui manducat, » inquit*, « non manducantem non spernat. Qui non manducat, manducantem non judicet. Tu quis es, qui judicas alienum servum ? Qui manducat, Domino manducat. Gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat , et gratias agit Deo. Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu , quia nihil commune per ipsum, nisi [ei] qui æstimat quid commune esse. Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum non manducare carnem , et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur , aut scandalizetur. » Qui etiam post scandalum fratris de proprio scandalo ipsius qui contra conscientiam suam comedit , adjungit dicens* : « Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. » In omni quippe quod agimus contra conscientiam nostram,'et contra hoc quod credimus, peccamus. Et in eo quod probamus, hoc est per legem quam approbamus atque recipimus, judicamus nosmetipsos atque damnamus, si illos videlicet comedimus cibos quos discernimus, hoc est per legem excludimus, et separamus tanquam immundos. Tantum enim est testimonium conscientiæ nostræ, ut hæc nos apud Deum maxime accuset vel excuset. Unde et Joannes in prima sua meminit epistola ' : « Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quæ sunt placita coram eo facimus. » Bene itaque et Paulus superius ait ' nihil esse commune per Christum, nisi ei qui commune quid esse putat, hoc est immundum et interdictum si sibi credit. Communes quippe cibos dicimus, qui secundum legem mundi' vocantur, quod eos scilicet lex a suis excludens, quasi his qui extra legem sunt exponat et publicet. Unde et communes feminæ immundæ sunt, et communia quæque vel publicata vilia sunt, vel minus chara. Nullum itaque cibum per Christum asserit esse communem , id est immundum , quia lex Christi nullum interdicit, nisi, ut dictum est, propter scandalum removendum, vel propriæ scilicet conscientiæ, vel alienæ. De qua et alibi dicit : « Quapropter si esca scandalizat fratrem meum , non manducabo in æternum , ne fratrem meum scandalizem *? Non sum liber, non sum apostolus '? » Ac si diceret : Nunquid non habeo illam libertatem quam Dominus apostolis dedit, de quibuslibet scilicet edendis vel de stipendiis aliorum sumendis ? Sic quippe quum apostolos mitteret, quodam loco ait ' : « Edentes et bibentes quæ apud illos sunt, » nullum videlicet cibum a ceteris distinguens. Quod diligenter Apostolus attendens, et omnia ciborum genera, etiamsi sint infidelium cibi et idolothyta, christianis esse licita studiose prosequitur ; solum , ut diximus, in cibis scandalum vitans : « Omnia', » inquit , « licent ; sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant. Nemo quod suum est quaerat , sed quod alterius. Omne quod in macello venit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra, et plenitudb ejus ". Si quis vocat vos infidelium ad coenam , et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter ... conscientiam. Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui judicavit, et propter conscientiam. Conscientiam dico non tuam, sed alterius. Sine offensione estote Judæis et gentibus, et Ecclesiæ Dei. » Ex quibus videlicet Apostoli verbis manifeste colligitur, nullum nobis interdici, quo sine offensa propriæ conscientiæ vel alienæ vesci possimus. Sine offensa vero propriæ conscientiæ tunc agimus, si propositum vitæ, quo salvari possumus, nos servare confidimus. Sine offensa autem alienæ, si eo modo vivere credimur quo salvemur. Eo quidem modo vivemus, si omnibus necessariis naturae indultis peccata vitemus, nec de nostra virtute præsumentes illi vitae jugo professione nos obligemus, quo prægravati succumbamus : et tanto sit gravior

' Timoth. I, cap. vi, v. 8. — * Rom., cap. xiv, v. 3 et sq. — * Ibid., v. 22.

[ocr errors]

casus, quanto fuerat professionis altior gradus. Quem quidem casum et stultæ professionis votum Ecclesiastes præveniens, ait': « Si quid vovisti Deo, ne moteris reddere. Displicet enim et infidelis et stulta promissio. Sed quodcunque voveris redde. Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. » Cui quoque periculo occurens apostolicum consilium : « Volo, » inquit*, « juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia, Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.» Aetatis infirmæ naturam considerans, remedium vitæ laxioris opponit periculo melioris. Consulit residere in imo, ne praecipitium detur ex alto, Quem et beatus secutus Hieronymus, Eustochium virginem instituens, ait* : « Si autem et illæ quæ virgines sunt, ob alias tamen culpas non salvantur, quid fiet illis quæ prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus sancti in lupanar? Bectius fuerat homini subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. » Quod si etiam universa revolvamus Apostoli dicta, nunquam eum reperiemus secunda matrimonia nisi feminis indulsisse'. Sed viros maxime ad continentiam exhortans, ait* : « Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. » Et iterum " : « Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. » Quum Moyses tamen viris magis quam feminis indulgens uni viro plures simul feminas, non uni feminæ plures viros concedat, et districtius adulteria feminarum quam virorum puniat : « Mulier, » inquit Apostolus ', « si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. » Et alibi* : « Dico autem non nuptis et viduis : Bonum est illis, si sic permaneant sicut et ego, Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. » Et iterum ' : « Mulier , si dormierit vir ejus, liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic permanserit secundum consilium meum. » Non secunda tantum matrimonia infirmo sexui concedit, verum etiam ea nullo concludere audet numero, sed quum dormierint earum viri, nubere aliis permittit. Nullum matrimoniis earum praefigit numerum, dummodo fornicationis evadant reatum. Sæpius magis nubant quam semel fornicentur : ne si uni prostituantur, multis carnalis commercii debitum solvant. Quæ tamen debiti solutio non est penitus immunis a peccato, sed indulgentur minora, ut majora vitentur peccata. Quid igitur mirum si id, in quo nullum est omnino, conceditur ne peccalum incurrant, hoc est alimenta quælibet necessaria, non superflua? Non est enim , ut dictum est, cibus in vitio, sed appetitus : quum videlicet libet quod non licet, et concupiscitur quod interdictum est, et monnunquam impudenter sumitur, unde maximum scandalum generatur. Quid vero inter universa hominum alimenta tam periculosum est, vel damnosum, et religioni nostræ vel sanctæ quieti contrarium, quantum vinum ? Quod maximus ille sapientium diligenter attendens, ab hoc maxime nos dehortatur dicens : « Luxuriosa res vinum , et tumultuosa ebrietas. Quicunque his delectatur, non erit sapiens'. Cui vae, cujus patri vae, cui rixæ, cui foveae, eui sine causa vulnera, cui suffosio oculorum ? nonne his qui morantur in vitiö, et student calicibus epotandis ? Ne intuearis vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa, et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo, et dices : Verberaverunt me et non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. » « Quando evigilabo, » rursus, « et vina reperiam *?» Item : « Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ne forte bibant et obliviscantur judiciorum , et mittant causam filiorum pauperis*. » Et in Ecclesiastico scriptum est ' : « Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. » Isaias quoque universos praeteriens cibos, solum in causam captivitatis populi commemorat vinum : « Vae, » inquit*, « qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam , ut vino æstuetis. Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis. Propterea captivus ductus est populus meus , quia non habuit scientiam. Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. » Qui etiam de populo usque ad sacerdotes et prophetas querimoniam extendens, ait ' : « Verum ii quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt. Sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate , nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitus sordiumque, ita ut mon esset ultra locus. Quem docebit scientiam , et quem intelligere faciet auditum ? » Dominus per Joel dicit* : « Expergiscimini ebrii, et flete qui bibitis vinum in dulcedine. » Non enim uti prohibet vino in necessitate, sicut Apostolus inde Timotheo consulit* : « Propter stomachi frequentes infirmitates ; » non tantum infirmitates, sed frequentes. Noe primus vineam plantavit ', nesciens adhuc fortassis ebrietatis malum , et inebriatus femora denudavit ; quia vino conjuncta est luxuriæ turpitudo. Qui

[graphic]

' Eccle., cap. v, v. 2 et 4. * Timoth. I, cap. v, v. 14 — * Corinth. I, cap. vii, v. 18. — ° Ibid., v. 27. et 15. — * Epist. xvui, 0pp. t. IV, col. 20.— ' Inseritur ' Rom., cap. vii, v, 3. " Corinth. I, cap. vii, v. 8. — hisque solum, quas aestuantis corporis furor adegit RMS. " Ibid , v. 39 et 40.

[graphic]

' Prov., cap. xx , v. 1. — ' Prov., cap. xxiii, v. 29 cap. xxviii, v. 7 et sq. — " Joel., cap. 1, v. 5 — et sq. — ' Prov., cap. xxxi , v. 4. — * Eccli., cap. xix, " Timoth. I, cap. v, v. 23. — * Genes., cap. ix.

v. 1 et 2. " Isai., cap. v, v. 11 et sq. — ° Ibid.,

[graphic][subsumed]

' Genes., cap. xix, v. 33 et 34. — * Judith, cap. xiii. v. 3. — " Epist. xxxiv, 0pp. t. IV, col. 364. ' Levit-, —* Genes., cap. xviii , v. 1. — ' Reg. III, cap. xvii. — cap. x. — '° Nostrum MS. Amb. — '' ln Vitis Patrum , * Exod., cap. xvii. — " Joan., cap. ii. — " Num., cap. vi, p. 570.

« ZurückWeiter »