Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

illa tamen prius ad imperium nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum habitum suscepimus', ego quidem in abbatia Sancti Dionysii, illa in monasterio Argenteoli supradicto. Quæ quidem, memini, quum ejus adolescentiam a jugo monastica regulæ tanquam intolerabili pœna plurimi frustra deterrerent ei compatientes, in illam Cornelia querimoniam inter lacrymas et singultus prout poterat prorumpens, ait :

O maxime conjux!

O thalamis indigne meis! Hoc juris habebat

In tantum fortuna caput? Cur impia nupsi,
Si miserum factura fui? Nunc accipe pœnas,
Sed quas sponte luam 2.

3

7

9

10

Atque in his verbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altare tulit, et se monasticæ professioni coram omnibus* alligavit. Vix autem de vulnere adhuc convalueram, quum ad me confluentes clerici tam ab abbate nostro, quam a meipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatenus quod hucusque pecuniæ vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens' quod mihi fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum usuris exigendum; et qui divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime Dominica manu me nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris, et tumultuosa vita seculi abstractus, studio litterarum vacarem; nec tam mundi quam Dei vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra, ad quam me contuleram, secularis admodum vitæ atque turpissimæ. Cujus abbas ipse", quo cæteris prælatione major ", tanto vita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim, modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci, qui ad quotidianam discipulorum nostrorum instantiam" maxime gavisi, occasionem nacti sunt, qua me a se removerent. Diu itaque illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et fratribus intervenientibus, ad cellam quamdam recessi, scholis more solito vacaturus; ad quas quidem tanta scholarium multitudo 5 confluxit, ut nec locus hospitiis, nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni meæ convenientius erat, sacræ plurimum lectioni studium intendens ", secularium artium disciplinam, quibus amplius assuetus fueram, et quas a me plurimum requirebant,

[blocks in formation]

12

15

[blocks in formation]
[blocks in formation]

САР. ІХ.

De libro

et persecutione quam sustinuit a

non penitus abjeci, sed de his quasi hamum quemdam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad veræ philosophia lectionem attraherem, sicut et summum christianorum philosophorum Origenem consuevisse Historia meminit Ecclesiastica'. Quum autem in divina scriptura non minorem mihi gratiam, quam in seculari Dominus contulisse videretur, cœperunt admodum ex utraque lectione scholæ nostræ multiplicari, et cæteræ omnes vehementer attenuari. Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi, qui in omnibus quæ poterant mihi derogantes, duo præcipue absenti mihi semper objiciebant: quod scilicet proposito monachi valde' sit contrarium secularium librorum studio detineri, et quod sine magistro ad magisterium divinæ lectionis accedere præsumpsissem; ut sic videlicet omne mihi doctrinæ scholaris exercitium interdiceretur, ad quod incessanter episcopos, archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis personas incitabant.

Accidit autem mihi ut ad ipsum fidei nostræ fundamentum humanæ rationis theologiæ suæ, similitudinibus disserendum primo me applicarem, et quemdam theologiæ tractatum de Unitate et Trinitate divina scholaribus nostris componerem, qui hucondiscipulis. manas et philosophicas rationes requirebant, et plus quæ intelligi quam quæ dici possent efflagitabant : dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem, quam intelligentia non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et ridiculosum esse aliquem aliis prædicare quod nec ipse, nec illi quos doceret intellectu capere possent, Domino ipso arguente quod cæci essent duces cæcorum. Quem quidem tractatum quum vidissent et legissent plurimi”, cœpit in commune omnibus plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc quæstionibus videbatur. Et quoniam quæstiones istæ præ omnibus difficiles videbantur, quanto earum major extiterat gravitas, tanto solutionis earum censebatur major subtilitas. Unde æmuli mei vehementer accensi concilium contra me congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores", Albericus scilicet et Lotulfus, qui jam defunctis magistris eorum et nostris", Guillelmo scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque etiam ipsis tanquam hæredes succedere. Quum autem utrique Remis scholas regerent, crebris" suggestionibus archiepiscopum suum Radulphum adversum me commoverunt", ut, ascito Conano prænestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quemdam sub nomine concilii 16 in suessionensi civitate celebrarent; meque invitarent quatenus illud opus

Remensis archiepiscopus in Abælardum.

-

13

cla

12 In

Euseb. Hist. Eccles. lib. VI, cap. vII. Maxime RMS. 10 Vide not. xxx. -- 14 Vide not. XXXI. RMS. 3 Ausissem RMS. Perpetuo RMS. Vide justis RMS. 15 Sic ABC. - Rodulphum Edit. Amb. not. xxvIII. Matth. cap. xv, v. 14.--7 Vide not. xxix. 44 Vide not. XXXII. 15 Vide not. xxxIII. ® Vis RMS. 9 Mihi maxime contrarium elegerunt not. xxxiv.

6

46 Vide

[ocr errors]

6

rum, quod de trinitate composueram, mecum afferrem. Et factum est ita. Ante-
quam autem illuc pervenirem, duo illi prædicti æmuli nostri ita me in clero
et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui advenerant ex
discipulis nostris, prima die nostri adventus lapidarent, dicentes me tres Deos
prædicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum fuerat. Accessi autem, mox ut ad
civitatem veni, ad legatum; eique libellum nostrum inspiciendum et dijudican-
dum tradidi; et me, si aliquid scripsissem quod a catholica fide dissentiret',
paratum esse ad correptionem vel satisfactionem obtuli. Ille autem statim mihi
præcepit libellum ipsum archiepiscopo illisque æmulis meis deferre, quatenus
ipsi me judicarent, qui me super hoc accusabant: ut illud in me etiam com-
pleretur, «< et inimici nostri sunt judices3. » Sæpius autem illi inspicientes atque
revolventes libellum, nec quid in audientia proferre adversum me auderent
invenientes, distulerunt usque in finem concilii libri, ad quam anhelabant,
damnationem. Ego autem singulis diebus antequam sederet concilium, in pu-
blico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam disserebam, et
cum magna admiratione omnes qui audiebant, tam verborum apertionem
quam sensum nostrum commendabant. Quod quum populus et clerus inspiceret,
cœperunt adinvicem dicere: Ecce nunc palam loquitur, et nemo in eum aliquid
dicit. Et concilium ad finem festinat, maxime in eum, ut audivimus, congre-
gatum. Nunquid judices cognoverunt quia ipsi potius quam ille errant ? Ex
quo æmuli nostri quotidie magis ac magis inflammabantur. Quadam autem
die, Albericus ad me animo intentandum cum quibusdam discipulis suis acce-
dens, post quædam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam, quod in libro
illo notaverat : quod scilicet, quum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit,
negarem tamen Deum seipsum genuisse. Cui statim respondi: Super hoc, si
vultis, rationem proferam. Non curamus, inquit ille, rationem humanam, aut
sensum nostrum in talibus, sed auctoritatis verba solummodo. Cui
ego: Vertite,
inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem ". Et erat præsto liber quem
secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem noveram, quem ipse minime
compererat, aut qui non nisi mihi nocitura quærebat. Et voluntas Dei fuit,
ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem sententia intitulata": Au-
gustinus de Trinitate lib. 1: « Qui putat ejus potentiæ Deum, ut seipsum
ipse genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est; sed nec spi-

"

8

Aubery, aveque aucun sien disciple, en couraige de

9

་ Catholicæ et veræ fidei dissonum RMS. Sic habet certe lectio est.-Translatio Gallica : « Ung jour vint à moy editio Orelliana e variant. lect. Amboes. - Correctionem Edit. Amb.. 3 Deuter. cap. xxxII, v. 31. -- Cœtu RMS. - Cederet MS. Amb. -- Explicationem RMS - Accensi fuerant RMS.- Sic Edit. Orell. et MS. Amb.-Intentatis, quod in cæteris editionibus et manuscriptis legitur, prava

[ocr errors]

« moy tempter. » Ad hoc probandum, si velitis, ar-
gumenta non sophistica audi RMS. 40 Auctorem ABC.
11 Gessit hunc titulum sententia RMS. 12
Cap. 1,
Opp., Parisiis, 1688, in fol., t. VIII, col. 749.

Concilium

contra eum.

5

ritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino res est, quæ seipsam gignat. » Quod quum discipuli ejus qui aderant, audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquomodo protegeret: Bene, inquit, est intelligendum. Ego autem subjeci', hoc non esse novellum', sed ad præsens nihil attinere, quum ipse verba tantum, non sensum requisisset. Si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei ostendere secundum ejus sententiam, quod in eam lapsus esset hæresim, secundum quam' is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi furibundus effectus, ad minas conversus est, asserens nec rationes meas, nec auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit. Extrema vero die concilii, priusquam residerent, diu legatus ille atque archiepiscopus cum æmulis meis et quibusdam personis deliberare cœperunt, quid de meipso et libro meo statueretur, pro maxime vocati fuerant. Et quoniam ex verbis meis, aut scripto quod erat in præsenti, non habebant quod in me prætenderent, omnibus aliquantulum conticentibus, aut jam mihi minus aperte detrahentibus, Gaufridus, carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis et religionis nomine et sedis dignitate præcellebat, ita exorsus est : « Nostis, domini omnes qui adestis, hominis hujus doctrinam, qualiscunque sit, ejusque ingenium, in quibuscunque studuerit, multos assentatores et sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi ejus vineam a mari usque ad mare palmites suos extendisse. Si hunc præjudicio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte, multos vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere velint; præsertim quum in præsenti scripto nulla videamus, quæ aliquid obtineant apertæ calumniæ; et quia juxta illud Hieronymi 1o : « Semper in propatulo fortitudo æmulos habet, »

quo

8

[blocks in formation]

10

videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia, quam ei ex justitia conquiramus. « Falsus enim rumor, » ut prædictus doctor meminit ", «cito opprimitur, et vita posterior judicat de priore. >> Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma ejus vel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus 18 penitus obmutescat juxta illam saltem beati Nicodemi sententiam, qua dominum ipsum liberare cupiens, aiebat" : « Nunquid lex nostra judicat hominem,

[blocks in formation]

Novellum ABCD. – Novum RMS. 10 Quæst. Hebr. in Genes., proœm., Opp. t. II, col. 506.
Hæresim qua is AD. & Nostro
12
-"Horat. Carm lib. II, x. - Epist. XLVII, ad Furiam,
Sic ABCD. Opp. t. IV, col. 559. Confusus MS. Amb.
Quod arbitror D. cap. vir. v. 51.

Observare RMS.

6

D. Convocati D.

Assectatores Edit. Amb.

7

V Vide not. xxxv.

9

-

8

43

4* Joan.

6

3

nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat? » Quo audito, statim æmuli mei obstrepentes exclamaverunt : « O sapientis1 consilium, ut contra ejus verbositatem' contendamus, cujus argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non posset! » Sed certe multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nicodemus juxta Legis sanctionem invitabat. Quum autem episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia via eorum invidiam refrenare attentat', dicens ad discussionem tantæ rei, paucos qui aderant non posse sufficere, majorisque examinis causam hanc indigere; in hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam meam, hoc est monasterium Sancti Dionysii, abbas meus, qui aderat, me reduceret ; ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis, diligentiori examine quid super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic novissimo consilio, et cæteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut missam celebraret, antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam constitutam mandavit, revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi expectaturo quod condictum fuerat. Tunc æmuli mei, nihil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium ageretur, ubi videlicet judicium minime exercere valerent, qui scilicet de justitia minus confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum esse', si ad aliam audientiam causa hæc transferretur, et periculosum fieri, si sic evaderem. Et statim ad legatum concurrentes, ejus immutaverunt sententiam, et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione damnaret, atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio perenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad damnationem libelli satis hoc esse debere, quod nec romani pontificis, nec Ecclesiæ auctoritate commendatum legere publice præsumpseram ", atque ad transcribendum jam pluribus eum ipse præstitissem; et hoc perutile futurum fidei christianæ, si exemplo mei multorum similis præsumptio " præveniretur. Quia autem legatus ille minus quam necesse esset, litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi consilio utebatur ", sicut et archiepiscopus illorum. Quod quum carnotensis præsensisset episcopus, statim machinamenta hæc ad me retulit, et me vehementer hortatus est, ut hoc tanto lenius tolerarem, quanto violentius agere eos omnibus patebat; atque hanc tam manifestæ invidiæ violentiam eis plurimum obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem; nec de clausura monasterii ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus hoc faciebat, post paucos dies,

12

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

10

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »