Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

interdictum est, et nonnunquam impudenter sumitur, unde maximum scandalum generatur. Quid vero inter universa hominum alimenta tam periculosum est, vel damnosum, et religioni nostræ vel sanctæ quieti contrarium, quantum vinum? Quod maximus ille sapientium diligenter attendens, ab hoc maxime nos dehortatur dicens : « Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Quicunque his delectatur, non erit sapiens'. Cui væ, cujus patri væ, cui rixæ, cui foveæ, cui sine causa vulnera, cui suffosio oculorum? nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa, et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo, et dices: Verberaverunt me et non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. » « Quando evigilabo, » rursus,. «‹ et vina reperiam 1?» Item: « Noli regibus, o Lamuel, noli regibus daré vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ne forte bibant et obliviscantur judiciorum, et mittant causam filiorum pauperis 3. » Et in Ecclesiastico scriptum est': «‹ Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. >> Isaias quoque universos præteriens cibos, solum in causam captivitatis populi commemorat vinum : «< Væ, » inquit, « qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis. Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. » Qui etiam de populo usque ad sacerdotes et prophetas querimoniam extendens, ait : « Verum ii quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt. Sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitus sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum ? » Dominus per Joel dicit : « Expergiscimini ebrii, et flete qui bibitis vinum in dulcedine. » Non enim uti prohibet vino in necessitate, sicut Apostolus inde Timotheo consulit : « Propter stomachi frequentes infirmitates; » non tantum infirmitates, sed frequentes. Noe primus vineam plantavit, nesciens adhuc fortassis ebrietatis malum, et inebriatus femora denudavit ; quia vino conjuncta est luxuriæ turpitudo. Qui

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

4

2

etiam superirrisus a filio, maledictionem in eum intorsit, et servitutis sententia illum obligavit: quæ antea nequaquam facta esse cognovimus. Loth' virum sanctum ad incestum nullatenus trahi nisi per ebrietatem filiæ ipsius providerunt. Et beata vidua superbum Holophernum non nisi hac arte illudi posse et prosterni credidit. Angelos antiquis patribus apparentes3, et ab eis hospitio susceptos, carnibus, non vino, usos esse legimus. Et maximo illi et primo principi nostro Eliæ in solitudinem latenți corvi mane et vespere panis et carnium alimoniam, non vini ministrabant. Populus etiam israeliticus delicatissimis in heremo cibis maxime coturnicum educatus, nec vino usus fuisse, nec ipsum appetiisse legitur. Et refectiones illæ panum et piscium, quibus in solitudine populus sustentabatur, vinum nequaquam habuisse referuntur. Solummodo nuptiæ quæ indulgentiam habent incontinentiæ vini, in quo est luxuria, miraculum habuerunt. Solitudo vero, quæ propria est monachorum habitatio, carnium magis quam vini beneficium novit. Summa etiam illa in lege, Nazaræorum religio, qua se Domino consecrant, vinum et quod inebriare potest solummodo vitabat '. Quæ namque virtus, quod bonum in ebriis manet? Unde non solum vinum, verumetiam omne quod inebriare potest antiquis quoque sacerdotibus legimus interdici. De quo Hieronymus ad Nepotianum, de vita clericorum scribens, et graviter indignans, quod sacerdotes legis ab omni quod inebriare potest abstinentes nostros in hac abstinentia superent : «< Nequaquam,»> inquit, « vinum redoleas, ne audias illud Philosophi : : « Hoc non est osculum «< porrigere, sed propinare. » Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat, et lex vetus prohibet: « Qui altario deserviunt, vinum et siceram non bibent. » Sicera hebræo sermone omnis potio nuncupatur, quæ inebriare potest, sive illa quæ fermento conficitur, sive pomorum succo, aut favi decoquuntur in dulcem et herbarum potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. » Ex regula sancti Pacomii, vinum et liquamen absque loco ægrotantium nullus attingat. Quis etiam vestrum " non audierit vinum monachorum penitus non esse, et in tantum olim a monachis abhorreri, ut ab ipso vehementer dehortantes ipsum Satanam appellarent? Unde in Vitis Patrum scriptum legimus " : « Narraverunt quidam abbati Pastori de quodam monacho quia non bibebat vinum, et dixit eis : « Quia vinum monachorum «< omnino non est. » Item post aliqua : « Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi cenidium vini, et tollens unus

11

[blocks in formation]

10

[blocks in formation]

de senibus parvum vas, calicem portavit ad abbatem Sysoi, et dedit ei, et bibit semel, et secundo et accepit et bibit. Obtulit ei etiam tertio, sed non accepit, dicens : «<< Quiesce, frater, an nescis quia est Satanas? » Et iterum de abbate Sysoi «< Dicit ergo Abraham discipulis ejus, si occurritur in sabbato et dominica ad ecclesiam, et biberit tres calices, ne multo est? Et dixit senex : «< Si « non esset Satanas, non esset multum. » Hinc et beatus non immemor Benedictus' quum dispensatione quadam monachis vinum indulgeret, ait : « Licet legamus vinum monachorum omnino non esse, sed quia nostris temporibus id monachis penitus persuaderi non potest. » Quid enim mirum si monachis penitus non sit indulgendum, quod feminis quoque, quarum in se est natura debilior, et tamen contra vinum fortior, ipsum omnino beatus interdicit Hieronymus? Hic enim Eustochium virginem Christi de conservanda instruens virginitate, vehementer adhortatur, dicens : « Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo et obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Hæc adversus adolescentiam prima sunt arma dæmonum. Non sic avaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis. Hic hostis intus inclusus est. Quocunque pergamus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adolescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammæ adjicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? >> Constat tamen ex eorum documentis qui de physica scripserunt, multo minus feminis quam viris virtutem vini prævalere posse. Cujus quidem rei rationem inducens Macrobius Theodosius IV Saturnaliorum libro sic ait : « Aristoteles : Mulieres, inquit, raro inebriantur, crebro senes. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent præcipue assiduæ purgationes, superfluo exonerantes corpus humore. Quum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit, nec facile cerebri sedem ferit, fortitudine ejus extincta. » Item : « Muliebre corpus crebris purgationibus depuratum, pluribus consertum foraminibus, ut pateat in meatus, et vias præbeat humori in egestionis exitum confluenti. Per hæc foramina vapor vini celeriter evanescit. »> Qua igitur ratione id monachis indulgetur, quod infirmiori sexui denegatur ? Quanta est insania id eis concedere, quibus amplius potest nocere, et aliis negare? Quid denique stultius, id quod religioni magis est contrarium, et a Deo plurimum facit apostatare, religionem non abhorrere? Quid impudentius, quam id quod regibus quoque et sacerdotibus legis interdicitur, christianæ perfectionis abstinentiam non vitare? imo in hoc maxime delectari? Quis namque ignoret quan

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

tum in hoc tempore clericorum præcipue vel monachorum studium circa cellaria versetur, ut ea scilicet diversis generibus vini repleant; herbis illud, melle, et speciebus condiant ; ut tanto facilius se inebriant, quanto delectabilius potent ; et tanto se magis ad libidinem incitent, quanto amplius vino æstuent? Quis hic non tam error quam furor, ut qui se maxime per professionem continentiæ obligant, minus ad conservandum votum se præparent? imo ut minime custodiri possit efficiant? Quorum profecto si claustris retinentur corpora, corda libidine plena sunt, et in fornicationem inardescit animus. Scribens ad Timotheum Apostolus' : « Noli, » inquit, « adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates tuas. » Cui propter infirmitatem conceditur vinum modicum, constat utique quia sanus sumeret nullum. Si vitam profitemur apostolicam, et præcipue formam vovemus pœnitentiæ, et fugere seculum proponimus ; cur eo maxime delectamur, quod proposito nostro maxime adversari videmus, et universis est alimentis delectabilius? Diligens pœnitentiæ descriptor beatus Ambrosius nihil in victu pœnitentium præter vinum accusat, dicens: «< An quisquam putat illam poenitentiam ubi acquirendæ ambitio dignitatis, ubi vini effusio, ubi ipsius copulæ conjugalis usus? Renuntiandum seculo est. Facilius inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue pœnitentiam egerint. Item in libro de Fuga Seculi3: « Bene,» inquit, «< fugis, si oculus tuus fugiat calices, et phialas, ne fiat libidinosus, dum moratur in vino. » Solum de omnibus alimentis in Fuga Seculi vinum commemorat, et hoc vinum si fugiamus, bene nos seculum fugere asserit, quasi omnes seculi voluptates ex hoc uno* pendeant. Nec etiam dicit, si gula fugiat ejus gustum, verumetiam oculus visum, ne libidine et voluptate ipsius capiatur, quod frequenter intuetur. Unde et illud est Salomonis quod supra meminimus : « Ne intueamur vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. » Sed quid et hic, quæso, dicemus, qui ut tam gustu ejus quam visu oblectemur, quum illud melle, herbis, vel speciebus diversis condierimus, phialis etiam ipsum propinari volumus? Beatus Benedictus vini coactus indulgentiam faciens: «< Saltem vel hoc,» inquit, « consentiamus, non usque ad satietatem bibamus, sed parcius: quia vinum apostatare facit etiam sapientes'. » O utinam usque ad satietatem bibere sufficeret, ne majoris rei transgressionis ad superfluitatem efferremur! Beatus etiam Augustinus monasteria ordinans clericorum, et eis regulam scribens : « Sabbato tantum et dominica, sicut consuetudo est, qui volunt, vinum accipiant; » tum videlicet pro reverentia dominicæ diei et ipsius vigiliæ, quæ est sabbatum, tum etiam quia

3

3

Timoth. I, cap. v, v. 23. - De Pœnit., lib. II, cap. xxIII, v. 31.-Regul., cap. xL.- -'Eccli., cap. xix. cap. x, Opp. t. II, col. 436.- De Fuga Seculi, cap. 1x, v. 2.. Regul. sec., cap. п, Opp. t. I, app., col. 42. Opp. t. I, col. 439. Vino MS. Amb.

[ocr errors]
[ocr errors]

Prov.,

8

tunc dispersi per cellulas fratres congregabantur. Sicut et in Vitis Patrum beatus commemorat Hieronymus, scribens de loco quem Cellia nominavit, his verbis: « Singuli per cellulas manent. Die tamen sabbati et dominica in unum ad ecclesiam coeunt, et ibi semetipsos invicem tanquam cœlo redditos vident. >> Unde profecto conveniens erat hæc indulgentia, ut insimul convenientes aliqua recreatione congauderent, non tam dicentes quam sentientes': «< Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. » Ecce si a carnibus abstineamus, magnum quid nobis imputatur, quantacunque superfluitate ceteris vescamur. Si multis expensis diversa piscium fercula comparemus, si piperis et specierum sapores misceamus, si quum inebriati mero fuerimus, calices herbatorum et phialas pigmentorum superaddamus, totum id excusat vilium abstinentia carnium, dummodo eas publice non voremus, quasi ciborum qualitas magis quam superfluitas in culpa sit : quum solam Dominus crapulam et ebrietatem nobis interdicat, hoc est cibi pariter et vini superfluitatem potius quam qualitatem. Quod et diligenter beatus attendens Augustinus, nihilque in alimentis præter vinum veritus, nec ullam ciborum qualitatem distinguens, hoc in abstinentia satis esse credidit quod breviter expressit : « Carnem, » inquit << vestram domate jejuniis, et abstinentia escæ vel potus, quantum valetudo permittit. » Legerat, nisi fallor, illud beati Athanasii in exhortatione ad monachos : Jejuniorum quoque non sit volentibus certa mensura, sed in quantum possibilitas valet, nisi laborantis extensa quæ præter dominicam diem semper sint solemnia, non votiva sint. » Ac si diceret : Si ex voto suscipiuntur, devote compleantur omni tempore, nisi in dominicis diebus. Nulla hic jejunia præfiguntur, sed quantum permittit valetudo. Dicitur enim : « Solam naturæ facultatem inspicit et ipsam sibi modum præfigere permittit : sciens quoniam in nullis delinquitur, si modus in omnibus teneatur. » Ut videlicet nec remissius quam oportet voluptatibus resolvamur, sicut de populo medulla tritici et meracissimo vino educato scriptum est : « Incrassatus est, dilatatus, et recalcitravit. » Nec supra modum abstinentia macerati vel omnino victi succumbamus, vel murmurantes mercedem amittamus, vel de singularitate gloriemur. Quod Ecclesiastes præveniens ait : «< Justus perit in sua justitia. Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas, » de tua quasi admirans singularitate intumescas. Huic vero diligentiæ sic omnium virtutum mater discretio præsit, ut quæ quibus imponat onera sollicite videat, unicuique scilicet secundum

Vita Patrum, lib. II, p. 478. Die tantum sabbati Opp., Parisiis, 1698, in-fol., t. II, p. 361 (?). pro die tamen sabbati melius legitur. 7 - Eccles., cap. vi, v. 17

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Psalm. CXXXII,
Luc., cap. xxi, v. 34.· Epist. ccx1, Opp.
Syntagma Doctrinæ ad Monachos,

[ocr errors]

4

· Deuter., cap. xxxi, v. 15.
et 18.

« ZurückWeiter »