Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

de semibus parvum vas, calicem portavit ad abbatem Sysoi, et dedit ei, et bibit semel, et secundo et accepit et bibit. Obtulit ei etiam tertio, sed non accepit, dicens : « Quiesce, frater , an nescis quia est Satanas ? » Et iterum de abbate Sysoi ' : « Dicit ergo Abraham discipulis ejus, si occurritur in sabbato et dominica ad ecclesiam , et biberit tres calices, ne multo est? Et dixit senex : « Si « non esset Satanas, non esset multum. » Hinc et beatus non immemor Benedictus* quum dispensatione quadam monachis vinum indulgeret, ait : « Licet legamus vinum monachorum omnino non esse , sed quia nostris temporibus id monachis peuitus persuaderi non potest. » Quid enim mirum si monachis penitus non sit indulgendum , quod feminis quoque , quarum in se est natura debilior, ettamen contra vinum fortior, ipsum omnino beatus interdicit Hieronymus? Hic enim Eustochium virginem Christi de conservanda instruens virginitate, vehementer adhortatur, dicens* : « Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur , hoc primum moneo et obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adolescentiam prima sunt arma dæmonum. Non sic avaritia quatit, inflat superbia , delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis. Hic hostis intus inclusus est. Quocunque pergamus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adolescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammæ adjicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? » Constat tamen ex eorum documentis qui de physica scripserunt , multo minus feminis quam viris virtutem vini prævalere posse. Cujus quidem rei rationem inducens Macrobius Theodosius IV Saturnaliorum libro sic ait' : « Aristoteles : Mulieres, inquit, raro inebriantur, crebro senes. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue assiduae purgationes, superfluo exonerantes corpus humore. Quum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit, nec facile cerebri sedem ferit, fortitudine ejus extincta. » Item : « Muliebre corpus crebris purgationibus depuratum , pluribus consertum foraminibus, ut pateat in meatus , et vias praebeat humori in egestionis exitum confluenti. Per hæc foramina vapor vini celeriter evanescit. » Qua igitur ratione id monachis indulgetur , quod infirmiori sexui denegatur? Quanta est insania id eis concedere , quibus amplius potest nocere, et aliis negare? Quid denique stultius, id quod religioni magis est contrarium, et a Deo plurimum facit apostatare, religionem non abhorrere ? Quid impudentius, quam id quod regibus quoque et sacerdotibus legis interdicitur *, christianæ perfectionis abstinentiam non vitare ? imo in hoc maxime delectari ? Quis namque ignoret quantum in hoc tempore clericorum præcipue vel monachorum studium circa cellaria versetur, ut ea scilicet diversis generibus vini repleant ; herbis illud, melle, et speciebus condiant; ut tanto facilius se inebriant, quanto delectabilius potent; et tanto se magis ad libidinem incitent, quanto amplius vino æstuent? Quis hic non tam error quam furor , ut qui se maxime per professionem continentiæ obligant, minus ad conservandum votum se præparent? imo ut minime custodiri possit efficiant? Quorum profecto si claustris retinentur corpora, corda libidine plena sunt, et in fornicationem inardescit animus. Scribens ad Timotheum Apostolus': « Noli, » inquit, « adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates tuas. » Cui propter infirmitatem conceditur vinum modicum , constat utique quia sanus sumeret nullum. Si vitam profitemur apostolicam, et praecipue formam vovemus poenitentiæ, et fugere seculum proponimus ; cur eo maxime delectamur, quod proposito nostro maxime adversari videmus, et universis est alimentis delectabilius? Diligens pœnitentiæ descriptor beatus Ambrosius nihil in victu poenitentium praeter vinum accusat, dicens*: « An quisquam putat illam poenitentiam ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini effusio, ubi ipsius copulae conjugalis usus ? Renuntiandum seculo est. Facilius inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue poenitentiam egerint. » Item in libro de Fuga Seculi* : « Bene , » inquit, « fugis, si oculus tuus fugiat calices, et phialas, ne fiat libidinosus, dum moratur in vino. » Solum de omnibus alimentis in Fuga Seculi vinum commemorat, et hoc vinum si fugiamus, bene nos seculum fugere asserit , quasi omnes seculi voluptates ex hoc uno' pendeant. Nec etiam dicit, si gula fugiat ejus gustum , verumetiam oculus visum , me libidine et voluptate ipsius capiatur, quod frequenter intuetur. Unde et illud est Salomonis quod supra meminimus * : « Ne intueamur vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. » Sed quid et hic, quæso, dicemus, qui ut tam gustu ejus quam visu oblectemur, quum illud melle, herbis, vel speciebus diversis condierimus, phialis etiam ipsum propinari volumus ? Beatus Benedictus vini coactus indulgentiam faciens " : « Saltem vel hoc , » inquit, « consentiamus, non usque ad satietatem bibamus, sed parcius : quia vinum apostatare facit etiam sapientes '. » O utinam usque ad satietatem bibere sufficeret, ne majoris rei transgressionis ad superfluitatem efferremur! Beatus etiam Augustinus monasteria ordinans clericorum, et eis regulam scribens* : « Sabbato tantum et dominica, sicut consuetudo est, qui volunt, vinum accipiant; » tum videlicet pro reverentia dominicae diei et ipsius vigiliae, quæ est sabbatum, tum etiam quia tunc dispersi per cellulas fratres congregabantur. Sicut et in J'itis Patrum beatus commemorat Hieronymus, scribens de loco quem Cellia nominavit , his verbis ' : « Singuli per cellulas manent. Die tamen sabbati et dominica in unum ad ecclesiam coeunt , et ibi semetipsos invicem tanquam coelo redditos vident. » Unde profecto conveniens erat hæc indulgentia , ut insimul convenientes aliqua recreatione congauderent, non tam dicentes quam sentientes * : « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. » Ecce si a carnibus abstineamus , magnum quid nobis imputatur , quantacunque superfluitate ceteris vescamur. Si multis expensis diversa piscium fercula comparemus , si piperis et specierum sapores misceamus, si quum inebriati mero fuerimus , calices herbatorum et phialas pigmentorum superaddamus, totum id excusat vilium abstinentia carnium , dummodo eas publice non voremus, quasi ciborum qualitas magis quam superfluitas in culpa sit : quum solam Dominus crapulam et ebrietatem nobis interdicat °, hoc est cibi pariter et vini superfluitatem potius quam qualitatem. Quod et diligenter beatus attendens Augustinus, nihilque in alimentis præter vinum veritus, nec ullam ciborum qualitatem distinguens, hoc in abstinentia satis esse credidit quod breviter expressit : « Carnem , » inquit ' , « vestram domate jejuniis, et abstinentia escæ vel potus, quantum valetudo permittit. » Legerat, nisi fallor, illud beati Athanasii in exhortatione ad monachos' : « Jejuniorum quoque non sit volentibus certa mensura, sed in quantum possibilitas valet, nisi laborantis extensa : quæ præter dominicam diem semper sint solemnia, non votiva sint. » Ac si diceret : Si ex voto suscipiuntur, devote compleantur omni tempore, nisi in dominicis diebus. Nulla hic jejunia præfiguntur, sed quantum permittit valetudo. Dicitur enim : « Solam naturæ facultatem inspicit et ipsam sibi modum præfigere permittit : sciens quoniam in nullis delinquitur, si modus in omnibus teneatur. » Ut videlicet nec remissius quam oportet voluptatibus resolvamur, sicut de populo medulla tritici et meracissimo vino educato scriptum est' : « Incrassatus est, dilatatus, et recalcitravit. » Nec supra modum abstinentia macerati vel omnino victi succumbamus , vel murmurantes mercedem amittamus , vel de singularitate gloriemur. Quod Ecclesiastes praeveniens ait' : « Justus perit in sua justitia. Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas, » de tua quasi admirans singularitate intumescas. Huic vero diligentiæ sic omnium virtutum mater discretio præsit , ut quæ quibus imponat onera sollicite videat, unicuique scilicet secundum propriam virtutem, et naturam sequens potius quam trahens, nequaquam usum satietatis ', sed abusum auferat superfluitatis; et sic extirpentur vitia, nec lædatur natura. Satis est infirmis, si peccata vitent , et si non ad perfectionis cumulum conscendant. Sufficit quoque paradisi angulo residere, si martyribus non possis considere. Tutum est vovere modica , ut majora debitis superaddat gratia. Hinc enim scriptum est * : « Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt, dicite : Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus. » « Lex, » inquit Apostolus*, « iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. » Et iterum ' : « Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed quum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam , hoc esse ad mortem. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud me occidit; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. » Augustinus ad Simplicianum *: « Ex prohibitione aucto desiderio dulcius factum est, et ideo fefellit. » Idem in libro Quæstionum, quest. lxvii " : « Suasio delectationis ad peccatum vehementior est quum adest prohibitio. »

[graphic]

' In Wiuis Patrum, p. 570. — * Regul., cap. xlvi. — * Epist. xviii, t. IV, col. 30. — * Cap. vi. * Levitic., cap. x, v. 9. Prov., cap. xxxi, v. 5.

[graphic]

' Timoth. I, cap. v, v. 23. * De Poenit., lib. II, cap. xxiii, v. 31.—* Regul., cap. xl.—' Eccli., cap. xix, cap. x, 0pp. t. II, col. 486.—* De Fuga Seculi , cap. ix, v. ?. — " Regul. sec., cap. n , 0pp. t. I, app., col. 4?. Opp. t. 1, col. 439. ' Wino MS. Amb. — * Prov.,

' Vitæ Patrum, lib. 11, p. 478. Die tantum sabbati 0pp., Parisiis, 1698, in-fol., t. ll, p. 361 (?). — pro die tamen sabbati nmelius legitur. — * Psalm. cxxxii, " Deuter., cap. xxxii, v. 15. ' Eccles., cap. vii, v. 17 v. 1. — * Luc., cap. xxi , v. 34. — * Epist. ccxi, 0pp. et 18. '. II, col. 783. — * Syntagma Doctrinæ ad Monachos,

[graphic]

Nitimur in vetitum semper cupimusque negata'.

Attendat cum tremore hæc quisquis se jugo alicujus regulæ quasi novæ legis professioni vult alligare. Eligat quod possit, timeat quod non possit. Nemo legis efficitur reus, nisi qui eam fuerit ante professus. Antequam profitearis delibera. Quum professusfueris, observa. Ante est voluntarium quod posteasitnecessarium. « In domo Patris mei , » dicit Veritas*, « mansiones multæ sunt. » Sic etiam plurimæ sunt quibus illuc perveniatur viæ. Non damnantur conjuges, sed facilius salvantur continentes. Non ad hoc, ut salvaremur, sanctorum patrum sunt additæ regulæ, sed ut facilius salvemur, et purius Deo vacare possimus. « Et si, » inquit Apostolus ', « nupserit virgo , non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. » Item : « Mulier quæ innupta est et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi , quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Deum observandi. » Tunc vero facillime id agitur, quum a seculo corpore quoque recedentes, claustris nos monasteriorum recludimus, ne nos seculares inquietent tumultus. Nec solum qui legem suscipit, sed qui legem imponit , provideat ne, multiplicatis præceptis, transgressiones multiplicet. Verbum Dei veniens verbum abbreviatum fecit super terram. Multa Moyses locutus est, et, tamen, ut ait Apostolus ', « nihil ad perfectum adduxit lex. » Multa profecto et in tantum gravia, ut apostolus Petrus ejus præcepta neminem potuisse portare profiteatur, dicens*: « Viri fratres, quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum , quod nec patres nostri neque nos portare potuimus ? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi. » Paucis Christus de ædificatione morum et sanctitate vitæ apostolos instruxit, et perfectionem docuit. Austera removens et gravia , suavia præcepit et levia , quibus omnem consummavit religionem : « Venite , » inquit*, « ad me omnes qui laboratis et onerati estis , et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me , quia mitis sum et humilis corde ; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et omus meum leve. » Sic enim sæpe in operibus bonis , sicut in negotiis agitur seculi. Multi quippe in negotio plus laborant et minus lucrantur, et multi exterius amplius affliguntur, et minus interius apud Deum proficiunt , qui cordis potius quam operis inspector est. Qui etiam quo in exterioribus amplius occupantur , minus ad interiora vacare possunt ; et quanto apud homines , qui de exterioribus judicant, amplius innotescunt, majorem gloriam apud eos assequuntur , et facilius per elationem seducuntur. Cui Apostolus occurrens errori, opera vehementer extenuat, et fidei justificationem amplificans ait ' : « Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam , sed non apud Dominum. Quid enim dicit Scriptura' ? « Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justitiam. » Et iterum : « Quid ergo dicimus, quod gentes quæ non sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam ; justitiam autem , quæ ex fide est : Israel vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit ? Quare ? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. » Illi quod catiiïi est vel paropsidis de foris mundantes, de interiori munditia minus

' Saturitatis MS. Amb. — * Luc., cap. xvii, v. 10. — quæst. lxvii, 0pp. t. VI, col. 46. — * Ovid., Amor. III, * Rom., cap. iv, v. 15. — * Ibid., cap. vii, v. 8 et sq. iv, v. 11. — * Joan. cap. xiv, v. 2.—* Corinth. I, cap. vii, — * Lib. I, 0pp. t. VI, col. 83.—° Lib.de div. Quaest. 1, v. 28.

provident, et carni magis quam animæ vigilantes , carnales potius sunt quam spirituales. Nos vero Christum in exteriori homine per fidem habitare cupientes, pro modico ducimus exteriora , quæ tam reprobis quam electis sunt communia, attendentes quod scriptum est': « In me sunt, Deus, vota tua ; quæ reddam laudationes tibi ! » Unde et exteriorem illam legis abstinentiam non sequimur, quam nihil justitiæ certum est conferre. Nec quidquam nobis in cibis Dominus interdicit *, nisi crapulam et ebrietatem, id est superfluitatem. Qui etiam quod

' Heb., cap. vii, v. 19. — * Act. Apost., cap. xv, cap. iv, v. 2. — ° Genes., cap. xv, v. 6. — ° Psalm. lv, p p p v. 10. — * Matth., cap. xi, v. 28 et sq. — ' Rom., v. 12. — ' Luc., cap. xxi , v. 34.

« ZurückWeiter »