Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

2

propriam virtutem, et naturam sequens potius quam trahens, nequaquam usum satietatis', sed abusum auferat superfluitatis; et sic extirpentur vitia, nec lædatur natura. Satis est infirmis, si peccata vitent, et si non ad perfectionis cumulum conscendant. Sufficit quoque paradisi angulo residere, si martyribus non possis considere. Tutum est vovere modica, ut majora debitis superaddat gratia. Hinc enim scriptum est : « Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt, dicite : Servi inutiles sumus, quæ debuimus facere fecimus. » « Lex, » inquit Apostolus 3, « iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. » Et iterum: «< Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed quum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud me occidit; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. » Augustinus ad Simplicianum3: << Ex prohibitione aucto desiderio dulcius factum est, et ideo fefellit. » Idem in libro Quæstionum, quest. LXVII : « Suasio delectationis ad peccatum vehementior est quum adest prohibitio. »

6

Nitimur in vetitum semper cupimusque negata1.

Attendat cum tremore hæc quisquis se jugo alicujus regulæ quasi novæ legis professioni vult alligare. Eligat quod possit, timeat quod non possit. Nemo legis efficitur reus, nisi qui eam fuerit ante professus. Antequam profitearis delibera. Quum professus fueris, observa. Ante est voluntarium quod postea sit necessarium. << In domo Patris mei, » dicit Veritas, «< mansiones multæ sunt. » Sic etiam plurimæ sunt quibus illuc perveniatur viæ. Non damnantur conjuges, sed facilius salvantur continentes. Non ad hoc, ut salvaremur, sanctorum patrum sunt additæ regulæ, sed ut facilius salvemur, et purius Deo vacare possimus. «< Et si, »> inquit Apostolus, « nupserit virgo, non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. » Item: « Mulier quæ innupta est et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Deum observandi. » Tunc vero facillime id agitur, quum a seculo corpore quoque recedentes, claustris nos monasteriorum recludimus, ne nos seculares inquietent tu

8

[ocr errors]

'Saturitatis MS. Amb. - Luc., cap. xvi, v. 10. quæst. LXVII, Opp. t. VI, col. 46. Ibid., cap. vii, v. 8 et sq. iv, v. 17. - Joan. cap. xiv, v. 2.—- * Lib. I, Opp. t. VI, col. 83.—* Lib.de div. Quæst. 1, v. 28.

3 Rom., cap. iv, v. 15.

"Ovid., Amor. III, Corinth. I, cap. vn,

multus. Nec solum qui legem suscipit, sed qui legem imponit, provideat ne, multiplicatis præceptis, transgressiones multiplicet. Verbum Dei veniens verbum abbreviatum fecit super terram. Multa Moyses locutus est, et tamen, ut ait Apostolus, «< nihil ad perfectum adduxit lex. » Multa profecto et in tantum gravia, ut apostolus Petrus ejus præcepta neminem potuisse portare profiteatur, dicens: «< Viri fratres, quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod nec patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi. » Paucis Christus de ædificatione morum et sanctitate vitæ apostolos instruxit, et perfectionem docuit. Austera removens et gravia, suavia præcepit et levia, quibus omnem consummavit religionem : « Venite, » inquit', « ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et dis scite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. » Sic enim sæpe in operibus bonis, sicut in negotiis agitur seculi. Multi quippe in negotio plus laborant et minus lucrantur, et multi exterius amplius affliguntur, et minus interius apud Deum proficiunt, qui cordis potius quam operis inspector est. Qui etiam quo in exterioribus amplius occupantur, minus ad interiora vacare possunt; et quanto apud homines, qui de exterioribus judicant, amplius innotescunt, majorem gloriam apud eos assequuntur, et facilius per elationem seducuntur. Cui Apostolus occurrens errori, opera vehementer extenuat, et fidei justificationem amplificans ait : « Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Dominum. Quid enim dicit Scriptura'? « Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justitiam. » Et iterum : « Quid ergo dicimus, quod gentes quæ non sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam ; justitiam autem, quæ ex fide est : Israel vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit? Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. » Illi quod catini est vel paropsidis de foris mundantes, de interiori munditia minus provident, et carni magis quam animæ vigilantes, carnales potius sunt quam spirituales. Nos vero Christum in exteriori homine per fidem habitare cupientes, pro modico ducimus exteriora, quæ tam reprobis quam electis sunt communia, attendentes quod scriptum est : « In me sunt, Deus, vota tua; quæ reddam laudationes tibi!» Unde et exteriorem illam legis abstinentiam non sequimur, quam nihil justitiæ certum est conferre. Nec quidquam nobis in cibis Dominus interdicit, nisi crapulam et ebrietatem, id est superfluitatem. Qui etiam qued

4

'Heb., cap. vi, v. 19. 2 Act. Apost., cap. xv, v. 10. 3 Matth., cap. xi, v. 28 et sq. • Rom.,

[ocr errors]
[blocks in formation]

2

1

nobis indulsit, in se ipso exhibere non erubuit: licet hinc multi scandalizati non mediocriter improperarent. Unde et per semetipsum loquens : «< Venit Joannes,» inquit, « non manducans et non bibens, et dixerunt : « Dæmonium «< habet. » Venit filius hominis manducans et bibens, et dixerunt : « Ecce homo « vorax et potator vini. » Qui etiam suos excusans, quod non sicut discipuli Joannis jejunarent, nec etiam manducantes corporalem illam munditiam abluendarum manuum magnopere curarent3: «Non possunt, » inquit*, « lugere filii sponsi, quandiu cum illis sponsus est. » Et alibi: «Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore. Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. » Nullus itaque cibus inquinat animam, sed appetitus cibi vetiti. Sicut enim corpus non nisi corporalibus inquinatur sordibus, sic nec anima nisi spiritualibus. Nec timendum est quidquid agatur in corpore, si animus ad consensum non trahitur. Nec confidendum de munditia carnis, si mens voluntate corrumpitur. In corde igitur tota mors animæ consistit et vita. Unde Salomon in Proverbis: « Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. » Et juxta prædictam Veritatis assertionem, ex corde procedunt quæ coinquinant hominem: quoniam bonis vel malis desideriis anima damnatur vel salvatur. Sed quoniam animæ et carnis in unam conjunctarum personam maxima est unio, summopere providendum est ne carnis delectatio ad consensum animam trahat, et dum nimis indulgetur carni, ipsa lasciviens reluctetur spiritui, et quam oportet subjici incipiat dominari. Hoc autem cavere poterimus, si necessariis omnibus concessis, superfluitatem, ut sæpius dictum est, penitus amputemus, et infirmo sexui nullum ciborum usum, sed omnium denegemus abusum. Omnia concedantur sumi, sed nulla immoderate consumi : <«< Omnis,» inquit Apostolus, « creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Hoc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ quam assecutus es. » Et nos igitur cum Timotheo hanc Apostoli insecuti doctrinam, et juxta dominicam sententiam nihil in cibis nisi crapułam et ebrietatem vitantes, sic omnia temperemus, ut ex omnibus infirmam naturam sustentemus, non vitia nutriamus. Et quo quæque amplius sua superfluitate possunt nocere, temperamenti magis accipiant. Majus quippe est ac laudabilius temperate comedere, quam omnino abstinere. Unde et beatus Augustinus in libro de Bono conjugali, quum de corporalibus ageret sustenta

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

8

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

mentis : «< Nequaquam,» inquit, «< eis bene utitur, nisi qui et uti non potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperant ut bene utantur. Nemo tamen potest eis sapienter uti, nisi potest et continenter non uti. » Ex hoc habitu et Paulus dicebat: « Scio et abundare et penuriam pati. » Penuriam quippe pati, quorumcunque hominum est: sed scire penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quisquam hominum incipere potest. Scire autem abundare non nisi eorum est, quos abundantia non corrumpit. De vino itaque, quia, sicut dictum est, luxuriosa res est et tumultuosa, ideoque tam continentiæ quam silentio maxime contrarium, aut omnino feminæ abstineant propter Deum, sicut uxores gentilium ab hoc inhibentur metu adulteriorum ; aut ita ipsum aqua temperent, ut et siti pariter et sanitati consulat, et vires nocendi non habeat. Hoc autem fieri credimus, si hujus mixturæ quarta pars ad minus aquæ fuerit. Difficillimum vero est ut adpositum nobis potum sic observemus, ut non usque ad satietatem inde bibamus, sicut de vino beatus præcipit Benedictus 1. Ideoque tutius arbitramur, ut nec satietatem interdicamus, ne inde' periculum incurramus; non enim satietas, ut sæpe jam diximus, sed superfluitas in crimine est. Ut vero pro medicamento herbata vina conficiantur, aut etiam vinum purum sumatur, non prohibendum est; quibus tamen conventus nunquam utatur, sed separatim ab infirmis hæc degustentur. Triticeæ quoque medullæ similaginem omnino prohibemus, sed semper quum habuerint triticum, tertia pars ad minus grossioris annonæ misceatur. Nec calidis unquam oblectentur panibus, sed qui ad minus uno die ante cocti fuerint. Cæterorum vero alimentorum providentiam sic habeat diaconissa, ut sicut jam præfati sumus, quod vilius poterit comparari, vel facilius haberi, infirmi sexus naturæ subveniat. Quid enim stultius quam, quum sufficiant nostra, emamus aliena? et quum sint domi necessaria, quæramus extra superflua? et quum sint ad manum quæ sufficiant, laboremus ad illa quæ superfluunt? De qua quidem necessaría discretionis moderatione non tam humano quam angelico, seu etiam dominico instructi documento, noverimus ad hujus vitæ necessitudinem transigendam non tam qualitatem ciborum exquirere, quam his quæ præsto sunt contentos esse. Unde et Abraham carnibus apparatis angeli vescuntur, et inventis in solitudine piscibus jejunam multitudinem Dominus Jesus refecit. Ex quo videlicet manifeste docemur indifferenter tam carnium quam piscium esum non esse respuendum, et eum præcipue sumendum, qui et offensa peccati careat, et sponte se offerens faciliorem habeat apparatum, et minorem exigat expensam. Unde et Seneca maximus ille paupertatis et continentiæ sectator, et summus inter universos

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Genes., cap. xvIII, v. 9. Marc., cap. viii.

philosophos morum ædificator: «< Propositum,» inquit', «< nostrum est secundum naturam vivere. Hoc contra naturam est, torquere corpus suum, et faciles odisse munditias, et squalorem appetere, et cibis non tantum vilibus uti, sed tetris et horridis. Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriæ est, ita et usitatas et non magno parabiles fugere dementiæ. Frugalitatem exigit philosophia, non pœnam. Potest tamen esse non incomposita frugalitas. Hic mihi modus placet. » Unde et Gregorius Moralium libro XXX', quum ipsis hominum moribus non tam ciborum quam animorum qualitatem attendendam esse doceret, ac gulæ tentationes distingueret : «< Aliquando,» inquit, «< cibos lautiores quærit, aliquando quælibet sumenda præparari accuratius appetit. Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso æstu immensi desiderii peccat. »> Ex Egypto populus eductus in heremo occubuit, quia despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno æstu desiderii vilem cibum, id est lenticulam concupivit, quam dum vendendis etiam primogenitis prætulit, quo in illam appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiæ degustamus. Hic quippe quem diximus Esau' primatum per lenticulam perdidit et Elias in heremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit; et secundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adam culpa committitur, etiam quum abjecta et vilia sumuntur. Ea itaque sumenda sunt, quæ naturæ necessitas quærit et non quæ edendi libido suggerit. Minori vero desiderio concupiscimus quæ minus prætiosa esse videmus, et quæ magis abundant, et vilius emuntur : sicut est communium cibus carnium, qui et infirmam naturam multo validius quam pisces confortat, et minores expensas, et faciliorem habet apparatum. Usus autem carnium ac vini, sicut et nuptiæ, intermedia boni et mali, hoc est indifferentia computantur, licet copulæ nuptialis usus omnino peccato non careat, et vinum omnibus alimentis periculosius existat. Quod profecto si temperate sumptum religioni non interdicitur, quid aliorum timemus alimentorum, dummodo in eis modus non excedatur? Si beatus ipsum Benedictus quod monachorum non esse profitetur, quadam tamen dispensatione monachis hujus temporis, jam refrigescente pristine charitatis fervore, concedere cogitur; quid cætera non indulgere feminis debeamus, quæ adhuc eis nulla professio interdi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »