Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nobis indulsit, in se ipso exhibere non erubuit : licet hinc multi scandalizati non mediocriter improperarent. Unde et per semetipsum loquens ' : « Venit Joannes, » inquit, « non manducans et non bibens, et dixerunt : « Dæmonium tc, habet.» Venit filius hominis manducans et bibens, et dixerunt : « Ecce homo « vorax et potator vini. » Qui etiam suos excusans, quod non sicut discipuli Joannis * jejunarent, nec etiam manducantes corporalem illam munditiam abluendarum manuum magnopere curarent* : « Non possunt, » inquit*, « lugere filii sponsi, quandiu cum illis sponsus est. » Et alibi " : « Non quod intrat in os coinquinat hominem , sed quod procedit ex ore. Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. » Nullus itaque cibus inquinat animam, sed appetitus cibi vetiti. Sicut enim corpus non nisi corporalibus inquinatur sordibus, sic nec anima nisi spiritualibus. Nec timendum est quidquid agatur incorpore, si animus ad consensum non trahitur. Nec confidendum de munditia carnis, si mens voluntate corrumpitur. In corde igitur tota mors animæ consistit et vita. Unde Salomon in Proverbiis " : « Omni custodia serva cor tuum , quoniam ex ipso vita procedit. » Et juxta prædictam Veritatis assertionem , ex corde procedunt quæ coinquinant hominem : quoniam bonis vel malis desideriis anima damnatur vel salvatur. Sed quoniam animæ et carnis in unam conjunctarum personam maxima est unio, summopere providendum est ne carnis delectatio ad consensum animam trahat, et dum nimis indulgetur carni, ipsa lasciviens reluctetur spiritui , et quam oportet subjici incipiat dominari. Hoc autem cavere poterimus, si necessariis omnibus concessis , superfluitatem , ut sæpius dictum est, penitus amputemus, et infirmo sexui nullum ciborum usum, sed omnium denegemus abusum. Omnia concedantur sumi, sed nulla immoderate consumi: « Omnis, » inquit Apostolus ', « creatura Dei bona , et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Hoc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu , enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ quam assecutus es. » Et nos igitur cum Timotheo hanc Apostoli insecuti doctrinam , et juxta dominicam sententiam nihil in cibis nisi crapuham et ebrietatem* vitantes, sic omnia temperemus , ut ex omnibus infirmam naturam sustentemus, non vitia nutriamus. Et quo quæque amplius sua superfluitate possunt nocere, temperamenti magis accipiant. Majus quippe est ac laudabilius temperate comedere , quam omnino abstinere. Unde et beatus Augustinus in libro de Bono conjugali, quum de corporalibus ageret sustentamentis : « Nequaquam, » inquit, « eis bene utitur, nisi qui et uti non potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperant ut bene utantur. Nemo tamen potest eis sapienter uti, nisi potest et continenter non uti. » Ex hoc habitu et Paulus dicebat : « Scio et abundare et penuriam pati. » Penuriam quippe pati, quorumcunque hominum est: sed scire penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quisquam hominum incipere potest. Scire autem abundare non nisi eorum est, quos abundantia non corrumpit. De vino itaque, quia, sicut dictum est, luxuriosa res est et tumultuosa, ideoque tam continentiæ quam silentio maxime contrarium , aut omnino feminæ abstineant propter Deum, sicut uxores gentilium ab hoc inhibentur metu adulteriorum ; aut ita ipsum aqua temperent, ut et siti pariter et sanitati consulat, et vires nocendi non habeat. Hoc autem fieri credimus , si hujus mixturae quarta pars ad minus aquæ fuerit. Difficillimum vero est ut adpositum nobis potum sic observemus, ut non usque ad satietatem inde bibamus, sicut de vino beatus præcipit Benedictus '. Ideoque tutius arbitramur, ut nec satietatem interdicamus, ne inde * periculum incurramus; non enim satietas, ut sæpe jam diximus, sed superfluitas in crimine est. Ut vero pro medicamento herbata vina conficiantur, aut etiam vinum purum sumatur, non prohibendum est ; quibus tamen conventus nunquam utatur, sed separatim ab infirmis hæc degustentur. Triticeæ quoque medullæ similaginem omnino prohibemus, sed semper quum habuerint triticum , tertia pars ad minus grossioris annonæ misceatur. Nec calidis unquam oblectentur panibus , sed qui ad minus uno die ante cocti fuerint. Caeterorum vero alimentorum providentiam sic habeat diaconissa, ut sicut jam præfati sumus, quod vilius poterit comparari, vel facilius haberi, infirmi sexus naturæ subveniat. Quid enim stultius quam, quum sufficiant nostra, emamus aliena? et quum sint domi necessaria, quæramus extra superflua ? et quum sint ad manum quae sufficiant, laboremus ad illa quæ superfluunt? De qua quidem necessaria discretionis moderatione non tam humano quam angelico, seu etiam dominico instrncti documento, noverimus ad hujus vitae necessitudinem transigendam non tam qualitatem ciborum exquirere, quam his quæ præsto sunt contentos esse. Unde et Abraham carnibus apparatis angeli vescuntur*, et inventis in solitudine piscibus jejunam multitudinem Dominus Jesus refecit '. Ex quo videlicet manifeste docemur indifferenter tam carnium quam piscium esum non esse respuendum, et eum præcipue sumendum, qui et offensa peccati careat, et sponte se offereus faciliorem habeat apparatum , et minorem exigat expensam. Unde et Seneca maximus ille paupertatis et continentiæ sectator , et summus inter universos philosophos morum ædificator : « Propositum , » inquit', « nostrum est secundum naturam vivere. Hoc contra naturam est, torquere corpus suum , et faciles odisse munditias, et squalorem appetere , et cibis non tantum vilibus uti , sed tetris et horridis, Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriæ est, ita et usitatas et non magno parabiles fugere dementiæ. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam. Potest tamen esse non incomposita frugalitas. Hic mihi modus placet. » Unde et Gregorius J/oralium libro XXX*, quum ipsis hominum moribus non tam ciborum quam animorum qualitatem attendendam esse doceret, ac gulæ tentationes distingueret : « Aliquando, » inquit, « cibos lautiores quærit, aliquando quælibet sumenda præparari accuratius appetit. Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso æstu immensi desiderii peccat. » Ex Ægypto populus eductus in heremo occubuit , quia despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno æstu desiderii vilem cibum, id est lenticulam concupivit, quam dum vendendis etiam primogenitis prætulit, quo in illam appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiæ degustamus. Hic quippe quem diximus Esau ' primatum per lenticulam perdidit et Elias* in heremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit; et secundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adam culpa committitur, etiam quum abjecta et vilia sumuntur. Ea itaque sumenda sunt, quæ naturae necessitas quaerit et non quae edendi libido suggerit. Minori vero desiderio concupiscimus quæ minus prætiosa esse videmus, et quae magis abundant, et vilius emuntur : sicut est communium cibus carnium , qui et infirmam naturam multo validius quam pisces confortat, et minores expensas , et faciliorem habet apparatum. Usus autem carnium ac vini, sicut et nuptiæ, intermedia boni et mali , hoc est indifferentia computantur, licet copulæ nuptialis usus omnino peccato non careat, et vinum omnibus alimentis periculosius existat. Quod profecto si temperate sumptum religioni non interdicitur, quid aliorum timemus alimentorum, dummodo in eis modus non excedatur? Si beatus ipsum Benedictus quod monachorum non esse profitetur ', quadam tamen dispensatione monachis hujus temporis, jam refrigescente pristinæ charitatis fervore , concedere cogitur ; quid cætera non indulgere feminis debeamus , quæ adhuc eis nulla professio interdicit? Si pontificibus ipsis, et Ecclesiæ sanctæ rectoribus, si denique monasteriis clericorum sine offensa carnibus etiam vesci licet, quia nulla scilicet professione ab eis religantur ; quis has culpet feminis indulgeri, maxime si in cæteris majorem tolerent districtionem ? Sufficit quippe discipulo ut sit sicut magister ejus', et magna videtur credulitas, si quod monasteriis clericorum indulgetur, monasteriis feminarum prohibeatur. Nec parvum etiam æstimandum est, si feminae quum cætera monasterii districtione, in hac una carnium indulgentia religione fidelium laicorum inferiores non sint ; praesertim quum, teste Chrysostomo', nihil licet secularibus, quod non liceat monachis, excepto concumbere tantum cum uxore. Beatus quoque Hieronymus clericorum religionem non inferiorem quam monachorum judicans, ait' : « Quasi quidquid in monachos dicitur non redundet in clericos, qui sunt patres monachorum. » Quis etiam ignoret omnino discretioni contrarium esse, si tanta debilibus quanta fortibus imponantur, onera? si tanta feminis quanta viris injungatur abstinentia ? De quo etiam si quis supra ipsum naturae documentum auctoritatem efflagitet, beatum quoque super hoc Gregorium consulat. Hic quippe magnus Ecclesiæ tam rector quam doetor de hoc quoque caeteros Ecclesiae doctores diligenter instruens, libri Pastora/is eapitulo xxiv', ita meminit : « Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminæ: quia illis gravia , istis vero sunt injungenda leviora ; et illos magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant. Quæ enim parva sunt in fortibus, magna reputantur in debilibus. » Quamvis hæc quoque vilium licentia carnium minus habeat oblectamenti quam ipsæ piscium vel avium carnes, quas minime tamen nobis beatus interdicit Benedictus. De quibus etiam Apostolus, quum diversas species carnis distingueret : « Non omnis, » inquit', « caro eadem caro, sed alia hominum, alia pecorum , alia volucrum, alia piscium. » Et pecorum quidem et avium carnes in sacrificio Domini lex ponit; pisces vero nequaquam : ut nemo piscium esum mundiorem Deo quam carnium credat. Qui etiam tanto est onerosior paupertati vel carior, quanto piscium minor est copia quam carnium , et minus infirmam corroborat naturam ; ut in altero magis gravet, in altero magis subveniat. Nos itaque fortunae pariter et naturæ hominum consulentes, nihil in alimentis, ut diximus, nisi superfluitatem interdicimus. Ipsum itaque carnium sive cæterorum esum temperamus, ut omnibus concessis, major sit abstinentia monialium, quam quibusdam interdictis, modo sit monachorum. Igitur ipsum quoque carnium esum ita temperari volumus, ut non amplius quam semel in die sumant, nec diversa inde fercula eidem personæ parentur; nec seorsum aliqua superaddantur pulmenta, nec ullatenus ei vesci liceat plusquam ter in hebdomada, prima videlicet feria, tertia, et quinta feria, quantæcunque etiam festivitates intercurrant. Quo namque solemnitas major est, majoris abstinentiæ devotione est celebranda. Ad quod nos egregius doctor Gregorius Nazianzenus vehementer exhortans, lib. III de Luminibus vel secundis Epiphaniis, ait' : « Diem festum celebremus non ventri indulgentes, sed spiritu exultantes. » Idem lib. IV de Pentecoste et Spiritu sancto* : « Et hic est noster festus dies, » ait, « in animæ thesauros perenne aliquid et perpetuum recondamus, non ea quæ pertranseunt et dissolvuntur. Sufficit corpori malitia sua, non indiget copiosiore materia, nec insolens bestia abundantioribus cibis ut insolentior fiat, et violentius urgeat. » Idcirco autem spiritualiter magis est agenda solemnitas, quam et beatus Hieronymus, ejus discipulus, secutus, in epistola sua de acceptis Muneribus ita quodam loco meminit* : « Unde nobis sollicitius providendum, ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus : quia valde absurdum est nimia saturitate honorare velle martyrem, quem sciamus Deo placuisse jejuniis. » Augustinus de Paenitentiæ Medicina* : « Attende tot martyrum millia. Cur enim natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat? » Quotiens vero carnes deerunt, duo eis fercula qualiumcunque pulmentorum concedimus, nec superaddi pisces prohibemus. Nulli vero preciosi sapores cibis apponantur in conventu, sed iis contentæ sint, quæ in terra, quam inhabitant, nascuntur; fructibus vero non nisi in coena vescantur. Pro medicamento autem quibus opus fuerit, vel herbas vel radices seu fructus aliquot, vel alia hujusmodi nunquam prohibemus mensis apponi. Si qua forte peregrina monialis hospitio recepta mensis intererit , ferculo ei aliquo superaddito, charitatis sentiat humanitatem. De quo quidem si quid distribuere voluerit, licebit. Hæc autem, vel si plures fuerint, in majore mensa residebunt, et eis diaconissa ministrabit, postea cum aliis, quæ mensis ministrant, comestura. Si qua vero sororum parciori cibo carnem domare voluerit, nullatenus hoc ipsa nisi per obedientiam præsumat, et nullatenus hoc ei denegetur, si hoc non levitate, sed virtute videtur appetere, quod ejus firmitudo valeat tolerare. Nulli tamen unquam permittatur, ut per hoc conventu*.... nec ut aliquam diem sine cibo transigat. Sagiminis condimento sexta feria nunquam utantur, sed quadragesimali cibo contentæ, sponso suo ea die passo quadam compatiantur abstinentia. Illud vero non solum prohibendum, sed vehementer est abhorrendum, quod in ple

[graphic]

' Matth., cap. xi, v. 18 et 19. * Matth., cap. ix, v. 23. ' Timoth. 1, cap. iv, v. 4 et sq. — * Luc., v. 14. — * Mauh. cap. xv, v. ? et 3. — * Matth., cap. nx, cap. xxi, v. 34. v. 15. * Matth., cap. xv, v. 11. — " Proverb., cap. v,

[graphic]

' Regul., cap. xl. — * Vitæ MS. Amb. — * Genes., cap. xviu , v. 9. — * Marc., cap. viii.

[graphic]
[graphic]

' Matth., cap. x , v. 24. * In Epist. ad Hebræos , p. III, cap. i, 0pp. t. II, col. 35.—* Corinth. 1, cap. xv, cap. iv , hom. vii , 0pp. t. XII, p. 1 13.— * Epist. xlvii, v. 39. ad Furiam , 0pp. t. lV, col. 556. — ' Hegul. pastor.,

[graphic]

' 0rat. xxxix, 20, 0pp. Parisiis, 1778, in-fol., t. I, Eustochium, 0pp. t. IV, part. ll, col. 60. — * Serm. cccliv, p. 690.—* Orat. xli, 0pp. t. I, p. 731.—* Epist. xxiii, ad 0pp. t. V, col. 1361. — * Locus corruptus.

« ZurückWeiter »