Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cit? Si pontificibus ipsis, et Ecclesiæ sanctæ rectoribus, si denique monasteriis clericorum sine offensa carnibus etiam vesci licet, quia nulla scilicet professione ab eis religantur; quis has culpet feminis indulgeri, maxime si in cæteris majorem tolerent districtionem? Sufficit quippe discipulo ut sit sicut magister ejus', et magna videtur credulitas, si quod monasteriis clericorum indulgetur, monasteriis feminarum prohibeatur. Nec parvum etiam æstimandum est, si feminæ quum cætera monasterii districtione, in hac una carnium indulgentia religione fidelium laicorum inferiores non sint; præsertim quum, teste Chrysostomo, nihil licet secularibus, quod non liceat monachis, excepto concumbere tantum cum uxore. Beatus quoque Hieronymus clericorum religionem non inferiorem quam monachorum judicans, ait : « Quasi quidquid in monachos dicitur non redundet in clericos, qui sunt patres monachorum. » Quis etiam ignoret omnino discretioni contrarium esse, si tanta debilibus quanta fortibus imponantur onera? si tanta feminis quanta viris injungatur abstinentia? De quo etiam si quis supra ipsum naturæ documentum auctoritatem efflagitet, beatum quoque super hoc Gregorium consulat. Hic quippe magnus Ecclesiæ tam rector quam doctor de hoc quoque cæteros Ecclesiæ doctores diligenter instruens, libri Pastoralis capitulo xxiv, ita meminit : «< Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminæ quia illis gravia, istis vero sunt injungenda leviora; et illos magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant. Quæ enim parva sunt in fortibus, magna reputantur in debilibus. » Quamvis hæc quoque vilium licentia carnium minus habeat oblectamenti quam ipsæ piscium vel avium carnes, quas minime tamen nobis beatus interdicit Benedictus. De quibus etiam Apostolus, quum diversas species carnis distingueret : « Non omnis, » inquit, « caro eadem caro, sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia piscium. » Et pecorum quidem et avium carnes in sacrificio Domini lex ponit; pisces vero nequaquam ut nemo piscium esum mundiorem Deo quam carnium credat. Qui etiam tanto est onerosior paupertati vel carior, quanto piscium minor est copia quam carnium, et minus infirmam corroborat naturam; ut in altero magis gravet, in altero magis subveniat. Nos itaque fortunæ pariter et naturæ hominum consulentes, nihil in alimentis, ut diximus, nisi superfluitatem interdicimus. Ipsum itaque carnium sive cæterorum esum temperamus, ut omnibus concessis, major sit abstinentia monialium, quam quibusdam interdictis, modo sit monachorum. Igitur ipsum quoque carnium esum ita temperari volumus, ut non amplius quam semel in die sumant, nec diversa inde fercula eidem per

3

Matth., cap. x v. 24. * In Epist. ad Hebræos, p. III, cap. 1, Opp. t. II, col. 35.—3 Corinth. 1, cap. xv, cap. iv, hom. vii, Opp. t. XII, p. 113.- Epist. XLVII, v. 39. ad Furiam, Opp. t. IV, col. 556. 'Regul. pastor.,

sonæ parentur; nec seorsum aliqua superaddantur pulmenta, nec ullatenus ei vesci liceat plusquam ter in hebdomada, prima videlicet feria, tertia, et quinta feria, quantæcunque etiam festivitates intercurrant. Quo namque solemnitas major est, majoris abstinentiæ devotione est celebranda. Ad quod nos egregius doctor Gregorius Nazianzenus vehementer exhortans, lib. III de Luminibus vel secundis Epiphaniis, ait1 : « Diem festum celebremus non ventri indulgentes, sed spiritu exultantes. » Idem lib. IV de Pentecoste et Spiritu sancto2 : « Et hic est noster festus dies,» ait, «< in animæ thesauros perenne aliquid et perpetuum recondamus, non ea quæ pertranseunt et dissolvuntur. Sufficit corpori malitia sua, non indiget copiosiore materia, nec insolens bestia abundantioribus cibis ut insolentior fiat, et violentius urgeat. » Idcirco autem spiritualiter magis est agenda solemnitas, quam et beatus Hieronymus, ejus discipulus, secutus, in epistola sua de acceptis Muneribus ita quodam loco meminit3 : « Unde nobis sollicitius providendum, ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus: quia valde absurdum est nimia saturitate honorare velle martyrem, quem sciamus Deo placuisse jejuniis. » Augustinus de Pœnitentiæ Medicina* : « Attende tot martyrum millia. Cur enim natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat? » Quotiens vero carnes deerunt, duo eis fercula qualiumcunque pulmentorum concedimus, nec superaddi pisces prohibemus. Nulli vero preciosi sapores cibis apponantur in conventu, sed iis contentæ sint, quæ in terra, quam inhabitant, nascuntur; fructibus vero non nisi in cœna vescantur. Pro medicamento autem quibus opus fuerit, vel herbas vel radices seu fructus aliquot, vel alia hujusmodi nunquam prohibemus mensis apponi. Si qua forte egrina monialis hospitio recepta mensis intererit, ferculo ei aliquo superaddito, charitatis sentiat humanitatem. De quo quidem si quid distribuere voluerit, licebit. Hæc autem, vel si plures fuerint, in majore mensa residebunt, et eis diaconissa ministrabit, postea cum aliis, quæ mensis ministrant, comestura. Si qua vero sororum parciori cibo carnem domare voluerit, nullatenus hoc ipsa nisi per obedientiam præsumat, et nullatenus hoc ei denegetur, si hoc non levitate, sed virtute videtur appetere, quod ejus firmitudo valeat tolerare. Nulli tamen unquam permittatur, ut per hoc conventu.... nec ut aliquam diem sine cibo transigat. Sagiminis condimento sexta feria nunquam utantur, sed quadragesimali cibo contentæ, sponso suo ea die passo quadam compatiantur abstinentia. Illud vero non solum prohibendum, sed vehementer est abhorrendum, quod in ple

per

1 Orat. xxxix, 20, Opp. Parisiis, 1778, in-fol., t. I, p. 690.- Orat. Xu, Opp. t. I, p. 731.-3 Epist. xxin, ad

Eustochium, Opp. t. IV, part. II, col. 60. -- Serm. CCCLIV,
Opp. t. V, col. 1361. - Locus corruptus.

risque monasteriis agi solet, quod videlicet parte aliqua panis, quæ superest esui et pauperibus est reservanda, manus et cultellos mundare et extergere solent, et ut mappis parcant mensarum, panem polluunt pauperum, imo ejus qui se attendens in pauperibus ait : « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. »

De abstinentia jejuniorum generalis institutio Ecclesiæ illis sufficiat, nec supra fidelium laicorum religionem in hoc eas gravare præsumimus, nec virtuti virorum earum infirmitatem in hoc præferre audemus. Ab æquinoctio vero autumnali usque ad Pascha, propter dierum brevitatem, unam in die comestionem sufficere credamus. Quod quia non pro abstinentia religionis, sed pro brevitate dicimus temporis, nulla hic ciborum genera distinguemus.

Pretiosæ vestes, quas omnino Scriptura damnat, summopere fugiantur. De quibus nos præcipue Dominus dehortans et damnati divitis superbiam de iis accusat; et Joannis humilitatem e contrario commendat. Quod beatus diligenter attendens Gregorius homilia Evangeliorum IV : « Quid est,» inquit, «< dicere: «<Qui << mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt; » nisi aperta sententia demonstrare quod non cœlesti, sed terreno regno militant, qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed solis exterioribus dediti, præsentis vitæ mollitiem delectationemque quærunt? » Idem homilia xr: « Sunt nonnulli, qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod videlicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives, qui torquebatur ad inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta præcipua nisi ad inanem gloriam quærit, videlicet ut honorabilior cæteris esse videatur. Nam pro sola inani gloria vestimentum pretiosius quæritur. Res ipsa testatur, quod nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. » A quo et prima Petri epistola seculares et conjugatas feminas dehortans, ait : « Similiter et mulieres subditæ sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorius cultus, sed qui absconditus corde est homo, incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu Domini locuples. » Bene autem feminas potius quam viros ab hac vanitate censuit debortandas, quarum infirmus animus id amplius appetit, quo per eas et in eis amplius imitari luxuria possit. Si autem seculares hinc inhibendæ sunt feminæ, quid Christo devotas convenit providere? quarum hoc

5

Matth., cap. xxv, v. 40. Opp. t. I, col. 1454. - Matth., cap. 11, v. 8. 'Petr. Epist. 1, cap. m, v. 1 et sq.

[ocr errors][merged small][merged small]

ipsum illis est cultus, quod sunt incultæ. Quæcunque igitur hunc appetit cultum vel non renuit oblatum, castitatis perdit testimonium. Et quæcunque talis est, non se religioni præparare, sed fornicationi credatur, nec tam monialis quam meretrix censeatur, cui et ipse cultus est tanquam lenonis præconium, qui incestum prodit animum, sicut scriptum est : «< Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. » Legimus Dominum in Joanne, ut jam supra meminimus, vilitatem seu asperitatem vestium potius quam escæ commendasse atque laudasse : « Quid exiistis, » inquit, «< in desertum videre? hominem mollibus vestitum ? » Habet enim nonnunquam usus pretiosorum ciborum utilem aliquam dispensationem, sed vestium nullam. Quæ videlicet vestes quanto sunt pretiosiores, tanto carius custodiuntur, et minus proficiunt, et ementem amplius gravant, et præ subtilitate sui facilius possunt corrumpi, et minus corpori præbent fomenti. Nulli vero panni magis quam nigri lugubrem poenitentiæ habitum decent, nec adeo sponsis Christi pelles aliquæ conveniunt, sicut agninæ : ut ipso quoque habitu agnum sponsum virginum indutæ videantur, vel induere moneantur. Vela vero earum non de serico, sed de tincto aliquo lineo panno fiant. Duo autem velorum genera esse volumus, ut alia sint scilicet virginum jam ab ipso consecratarum, alia vero minime. Quæ vero pudictarum sunt virginum, crucis sibi signum habeant impressum; quo scilicet ipsæ integritate quoque corporis ad Christum maxime pertinere monstrentur, et sicut in consecratione distare a cæteris, ita et hoc habitus signo distinguantur, quo et quique fidelium territi, magis abhorreant in concupiscentiam earum exardescere. Hoc autem signum virginalis munditiæ in summitate capitis candidis expressum filis virgo gestabit, et hoc nullatenus, antequam ab episcopo consecretur, gestare præsumat. Nulla autem alia vela hoc signo insignita sint. Interulas mundas ad carnem habeant, in quibus etiam cinctæ semper dormiant. Culcitrarum quoque mollitiem vel linteaminum usum infirmæ ipsarum non negamus naturæ. Singulæ vero dormiant et comedant. Nulla penitus indignari præsumat, si vestes vel quæcunque alia sibi ab aliquibus transmissa, alii, quæ amplius indiget, concedantur sorori; sed tunc maxime gaudeat, quum in sororis necessitate fructum habuerit eleemosynæ, vel se respexerit non solum sibi, sed aliis vivere. Alioquin ad sanctæ societatis fraternitatem non pertinet, nec proprietatis sacrilegio caret. Sufficere autem ad corpus contegendum credimus interulam, pelliceam, togam, et quum multum exasperaverit frigus, insuper mantellum. Quo videlicet mantello pro opertorio quoque uti jacentes poterunt. Oportebit autem pro infestatione vermium vel gravamine sordium abluendarum,

3

2

Eccli., cap. XIX, v 27. Matth., cap. xi, v. 8.

Sic edit. Amb. Legendum forte prædictarum.

hæc omnia esse duplicia indumenta, sicut ad litteram in laude fortis et providæ mulieris Salomon ait : « Non timebit domui suæ a frigoribus nivis. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus. » Quorum ita sit moderata longitudo, ut ultra oram sotularium non procedant, ne pulverem moveant. Manicæ vero extensionem brachiorum et manuum non excedant. Crura vero et pedes caligæ pedules et sotulares muniant. Nec unquam occasione religionis nude pedes incedant. In lectis culcitra una, pulvinar, auriculare, lodix et linteolum sufficiant. Caput veró muniant vitta candida, et velum desuper nigrum, et pro tonsura capillorum pileum agninum, quum opus fuerit supponatur.

:

Nec in victu tantum aut vestitu superfluitas evitetur, verum et in ædificiis aut quibuslibet possessionibus. In ædificiis quidem hoc manifeste dignoscitur, si ea majora vel pulchriora quam necesse sit componantur, vel si nos ipsa sculpturis vel picturis ornantes, non habitacula pauperum ædificemus, sed palatia regum erigamus. <«< Filius hominis, » inquit Hieronymus, « non habet ubi caput reclinet, et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metiris? » Quum pretiosis vel pulchris delectamur equitaturis, non solum superfluitas, sed elationis vanitas innotescit. Quum autem animalium greges vel terrenas multiplicamus possessiones, tunc se ad exteriora dilatat ambitio et quanto plura possidemus in terra, tanto amplius de ipsis cogitare cogimur, et a contemplatione cœlestium devocamur. Et licet corpore claustris recludamur ; hæc tamen quæ foris sunt, et diligit animus, sequi cogitur, et se pariter huc et illuc cum illis diffundit, et quo plura possidentur quæ amitti possunt, majori nos metu cruciant; et quo pretiosiora sunt, amplius diliguntur, et ambitione sui miserum magis illaqueant animum. Unde omnino providendum est, ut domui nostræ sumptibusque nostris certum præfigamus modum, nec supra necessaria vel appetamus aliqua, vel recipiamus oblata, vel retineamus suscepta. Quidquid enim necessitati superest, in rapina possidemus; et tot pauperum mortis rei sumus, quot inde sustentare potuimus. Singulis igitur annis quum collecta fuerint victualia, providendum est quantum sufficiat per annum ; et si qua superfuerint, pauperibus non tam danda sunt quam reddenda. Sunt qui providentiæ modum ignorantes, quum redditus paucos habeant, multam habere familiam gaudent. De cujus quidem procuratione dum gravantur, impudenter hanc quærentes mendicant, vel quæ non habent violenter ab aliis extorquent. Tales etiam jam nonnullos monasteriorum patres conspicimus, qui de multitudine conventus gloriantes, non tam bonos filios quam multos habere student, et magni videntur in oculis suis, si inter multos majores habeantur. Quos qui

'Prov., cap. xxx1, v. 21. Epist. v, ad Heliodorum, Opp. t. IV, col. 9.

« ZurückWeiter »