Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Audi Dominum dicentem: « Væ vobis, scribæ et pharisæi, quoniam tulistis clavem scientiæ, non ipsi introistis, neque volentes permisistis. » Nos vero nunquam cessémus puteos aquæ vivæ fodiendo, et nunc quidem vetera, nunc etiam nova' discutiendo, efficiamur similes illi evangelico. scribæ, de quo Dominus dixit : « Qui profert de thesauro suo nova et vetera. » Item3: «< Redeamus ad Isaac, et fodiamus cum ipso puteos aquæ vivæ, etiam si obsistunt Philistini, etiam si rixantur, nos tamen perseveremus cum ipso puteos fodiendo, ut et nobis dicatur: «Bibe aquam de tuis vasis, et de tuis puteis. » Et intantum fodiamus, ut superabundent aquæ putei in plateis nostris, ut non solum nobis sufficiat scientia Scripturarum, sed et alios doceamus et instruamus ut bibant. Homines bibant et pecora, quia et Propheta dicit3: « Homines et jumenta "salvos facies, Domine. » Et post aliqua : « Qui Philistinus est,» inquit, « et terrena sapit, nescit in omni terra invenire aquam, invenire rationabilem sen

8

Quid tibi prodest habere eruditionem, et nescire ea uti? habere sermonem, et nescire loqui? Istud proprie puerorum est Isaac, qui in omni terra fodiunt puteos aquæ vivæ. Vos autem non sic, sed vaniloquio penitus supersedentes, quæcunque discendi gratiam assecutæ sunt, de iis quæ ad Deum pertinent erudiri studeant. Sicut de beato scriptum est viro : « Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. » Cujus quidem assidui studii in lege Domini quæ sequatur utilitas statim adjungitur : « Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. » Quasi enim lignum aridum est et infructuosum, quod fluentis divinorum eloquiorum non irrigatur. De quibus scriptum est : « Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. » Hæc illa sunt fluenta, de quibus in laude sponsi canit sponsa in canticis eum describens3 : « Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. » Et vos igitur lacte lotæ, id est candore castimoniæ nitentes juxta hæc fluenta quasi columbæ residere, ut hinc sapientiæ haustus sumentes, non solum discere, sed et docere, et aliis tanquam oculi viam possitis ostendere, et sponsum ipsum non solum conspicere, sed et aliis valeatis describere. De cujus quidem singulari sponsa, quæ ipsum aure cordis concipere meruit, scriptum esse novimus 10: «< Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. » Hæc igitur summi Verbi genitrix verba ejus in corde potius habens quam in ore, ipsa etiam diligenter conferebat ; quia studiose singula discutiebat, et invicem sibi ea conferebat, quam congrue scilicet inter se convenirent omnia. Noverat juxta mysterium legis omne animal immundum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

dici, nisi quod ruminat, et ungulam findit. Nulla quippe est anima munda, nisi quæ meditando, quantum capere potest, divina ruminat præcepta, et in iis exequendis discretionem habeat; ut non solum bona, sed et bene, hoc est recta faciat intentione. Divisio quippe ungulæ pedis, discretio est animi, de qua scriptum est : << Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti.» «< Si quis diligit me,» inquit Veritas', «< sermonem meum servabit. » Quis autem verba vel præcepta Domini sui servare obediendo poterit, nisi hæc prius intellexerit? Nemo studiosus erit in exequendo, nisi qui attentus fuerit in audiendo. Sicut et de beata illa legitur muliere, quæ, cæteris omnibus postpositis, sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius: illis videlicet auribus intelligentiæ, quas ipsemet requirit dicens : « Qui habet aures audiendi, audiat. » Quod si in tantæ fervorem devotionis accendi non valetis, imitamini3 saltem et amore et studio sanctarum litterarum beatas illas sancti Hieronymi discipulas Paulam et Eustochium, quarum præcipue rogatu tot voluminibus Ecclesiam prædictus doctor illustravit.

EXCERPTA E REGULIS PARACLETENSIS MONASTERII.

Instructiones nostræ sumunt exordium a doctrina Christi prædicantis, et tenentis paupertatem, humilitatem, et obedientiam. Sequimur autem vestigia apostolorum in commune viventium. In habitu nostro conservamus paupertatem et humilitatem, in subjectione obedientiam; in conversatione nostra, quia communiter vivimus, sequimur apostolos, quia undecunque beneficia temporalia proveniant, dividitur singulis, prout potest; si non abundat omnibus, maxime datur magis indigentibus. Et quoniam seculo abrenuntiamus, et Deo militamus, persistamus in proposito castitatis, et pro viribus nostris juxta mensuram donationis suæ ei placere contendamus.

De convenientia consuetudinum. -Domino super nos prospiciente, et aliqua loca nobis largiente, misimus quasdam ex nostris ad religionem tenendam, numero sufficiente. Annotamus autem boni propositi nostri consuetudines; ut quod tenuit mater incommutabiliter, teneant et filiæ uniformiter.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

De habitu. — Habitus noster vilis est et simplex, in agninis pellibus, in lineis et laneis vestibus. In iis emendis vel faciendis non eliguntur pretiosa, sed quod vilius comparari vel haberi potest. Quodcunque sufficere debeat annotandum esset; sed longe sumus a sufficientia.

De lectis. — In lectulis nostris habemus culcitras, et pulvinaria, et lintea linea, sicut singulis dividitur. Si non recipiant singulæ quod sufficiat, paupertati adscribitur.

De cibis. Pane quolibet vescimur; si fuerit triticum, triticeo; si defuerit pane cujuslibet annonæ. In refectorio nostro cibi sine carnibus sunt legumina, et ea quæ nutrit hortus. Lac, ova, et caseus rarius apponuntur, et pisces, si dati fuerint. Vinum mixtum sit aqua. Duo pulmenta in prima refectione habentur. In cœna vero herbæ, vel fructus, vel aliquid tale, si haberi poterit. Horum quoque deficientiam sine murmure portamus.

De obedientia. - Soli abbatissæ et priorissæ debitum exhibetur obedientiæ. Nulla præsumit claustra monasterii egredi sine harum licentia, nulla loqui, nulla nulla dare aliquid vel recipere, retinere, nisi quod permissum fuerit. De cætero, nobis invicem obedimus affectu charitatis.

Unde necessaria proveniant. — Religionis erat de cultu terrarum et labore proprio vivere, si possemus. Sed quia ex debilitate non sufficimus, admittimus conversos et conversas, ut quæ per nos administrari rigor non permittit religionis, per eos adimpleantur. Recipimus etiam quascunque fidelium eleemosynas, more cæterarum ecclesiarum.

Quando egredimur.- Statutum tenemus, quod nulla velata, causa cujuscunque necessitatis, egrediatur ad forensia negotia, vel ingrediatur domum cujuslibet secularis. Ad familiaria vero negotia, et ad custodiam rerum nostrarum, mittimus in domos nostras probatas tam ætate quam vita et moniales et conversas. De longinquo venientibus. — Supervenientem nobiscum diu manere non permittimus; sed si remanere voluerit, et eam ratio suscipi permiserit, primo septem dies, aut profiteatur, aut discedat.

Quando sit conversa monialis. — Si ad nos aliqua conversa veniens in conversatione laicarum suscepta fuerit, nullatenus postea monialis efficietur, sed in ea vocatione, in qua vocata est, permaneat.

De officiis nocturnis a kal. octobr. usque ad Pascha. — Audito signo, ad vigilias cum festinatione surgimus, et moderate nos cohortantes, festinamus ad opus Dei; et dimisso signo, ad nutum priorissæ facimus consuetas orationes, in solemnitatibus inclinatæ, in privatis diebus prostratæ. Completis orationibus, signamus nos, et ingredimur stationes nostras. Hebdomadaria, cujus est « Deus in adjutorium, » incipit « Veni, sancte Spiritus, » prosequens versum et oratio

nem. Quod et facimus in principiis omnium horarum, in præcipuis solemnitatibus cantando, cæteris diebus sine cantu. Hebdomadaria incipit, « Domine, labia mea, » et prosequimur divinum officium, juxta consuetudinem regularium ecclesiarum. Post vigilias egredimur omnes, et firmatur oratorium, si dies non fuerit, et accenso lumine, in capitulo sedent quæ lectionis vel operis indigent. Si dies fuerit, statim sequitur prima. In festivitatibus et dominicis diebus, sive dies fuerit, sive non fuerit, revertimur omnes in dormitorium, pausantes in lectulis, donec die clarius illucescente, ad sonitum dormitorii veniamus in claustrum. Pulsatur prima, et faciente signum priorissa, ingredimur omnes ecclesiam, præcedente schola et junioribus. Similiter ante omnes horas, expectatur signum priorissæ.· Ante primam, fit oratio inter formas, sicut ante vigilias. Post primam, sequitur missa matutinalis. Inde itur in capitulum, et fiunt clamationes et emendationes, juxta modum culparum, consideratione tenentis capitulum. Quibusdam solemnitatibus veniunt sorores in capitulum, et emendantur culpæ earum. Quotiescunque autem fratres graviter delinquunt, vocantur in capitulum, et coram communi capitulo corriguntur, ut majori confundantur erubescentia. Præcipuis solemnitatibus, habetur sermo in capitulo. Egressæ de capitulo, vacamus lectioni usque ad tertiam, si hora permiserit. Sequitur tertia, et major missa. Sequitur et sexta sine intervallo. Post sextam, vacamus lectioni usque ad nonam. Ministræ et lectrix accipiunt mixtum. Post nonam, ingredimur refectorium, auditur lectio cum summo silentio, et in cæteris ordinem regularium sequimur. Dicto « Tu autem, » procedimus ordinate gratias cantantes, et ingredimur oratorium. Finitis gratiis in ecclesia, ingredimur capitulum, et conveniunt sorores laicæ, et exponitur aliquid ædificationis in communi audientia, referente illa cui injunctum fuerit. Si tempus superfuerit, sedemus in claustro usque ad vesperas. Cantantur vesperæ. Sciendum est, quia nulla chorum egreditur sine licentia. Post vesperas, sedemus in claustro, meditationi servientes, et in cordibus orantes, absque signis, penitus cum summo silentio. Ante collationem, bibimus in refectorio. Hebdomadaria donante benedictionem, statim accedimus ad collationem, nulla divertente alicubi. Post collationem, cantamus in ecclesia completorium. Dicto « Requiescant in pace, » facimus orationem inter formas. Ad signum abbatissæ vel priorissæ erectæ, consignamus nos, et egredientes per ordinem, incipientes a senioribus, aspergit nos aqua benedicta abbatissa vel priorissa. Ascendentes in dormitorium, divertimus ad lectulos nostros, et collocamus nos vestitæ et cinctæ jacentes.

De dominicis diebus. - Diebus dominicis, exeuntes de capitulo, accipiunt aquam benedictam ab abbatissa vel priorissa, et facimus processionem in claustro, una portante crucem, et duabus cereos. Post sextam, reficimus. Post re-

fectionem, statim nona. Post nonam, aliquid exponitur ad ædificationem, sicut superius dictum est. Post vesperas, fit cœna; et eo modo nos habemus deinceps quo superius dictum est. Privatis diebus, summo mane cantatur prima, postea sedemus in claustro usque ad tertiam, legentes, et cantantes, et operantes. Præcedit oratio inter formas, et sequitur tertia. Post tertiam, missa matutinalis. Inde itur in capitulum. Egressæ de capitulo, sedemus in claustro. Debiliores sumunt mixtum, secundum dispensationem abbatissæ. Nulli licet sedere in claustro sine opere vel lectione. Post sextam, sequitur major missa, et statim nona. Post nonam, ingredimur refectorium. Cætera prosequimur ut superius dictum est, De tempore æstivo. A Pascha vero usque ad supradictas kalendas octobris, post laudes, revertimur ad lectulos nostros, et aliquo intervallo, fit sonitus in dormitorio, et surgentes venimus in claustrum, et legimus et cantamus usque ad primam. Ante primam, tam festivis diebus quam privatis, aguntur orationes inter formas. Post primam, sequitur missa matutinalis. Inde itur in capitulum. Egressæ capitulum, sedemus in claustro, legentes et operantes usque ad tertiam. Post tertiam, major missa agitur, sexta, et itur in refectorium. Post gratiarum actionem, imus in dormitorium, et licet dormire, legere, operari in lectulis sine alicujus inquietatione. Audito primo signo nonæ, surgimus, et præparamus nos, ut dum secundum signum pulsaverit, ad signum abbatissæ vel priorissæ ordinate ingrediamur ecclesiam. Post nonam, agimus pro defunctis. Inde ingredimur refectorium, et bibimus aquam. Deinceps in claustro sedemus, legentes et operantes. Egredimur etiam ad laborem, qualibet hora diei necessario advocatæ fuerimus. Post vesperas, agitur cœna. Deinceps nos habemus sicut superius dictum est. In letania majore, tribus diebus Rogationum, sexta feria, et sabbato, vigilia sancti Joannis Baptistæ, vigilia apostolorum Petri et Pauli, vigilia sancti Laurentii, vigilia Assumptionis, et ab idibus septembris usque ad Pascha jejunamus.

Ex concilio triburiensi, cap. x. - Virgines quæ ante duodecim annos insciis mundiburdis suis sacrum velamen capiti suo imposuerint, et illi mundiburdi annum et diem hoc tacendo consenserint, in sancto proposito permaneant. Et si in prædicto anno et die pro illis proclamaverint, petitioni eorum assensus præbeatur: nisi forte Dei timore tactæ, cum eorum licentia in religionis habitu perseverent.

De consecratione sanctimonialium, ex concilio carthaginensi. Sanctimonialis virgo quum ad consecrationem suo episcopo offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibet' semper usura est, professioni et sanctimoniæ aptis.

Aliter Qualibus.

« ZurückWeiter »