Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CAP. X. De combu

libri.

quum hinc recesserit, me penitus liberaturum. Et sic me ut potuit flentem flens et ipse consolatus est.

Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis' examine stione ipsius meipsum compulerunt propria manu librum memoratum meum in ignem projicere. Et sic combustus est, ut tamen quum nihil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit, quod in libro scriptum deprehenderat solum Deum patrem omnipotentem esse. Quod quum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo' aliquo credi debere, quod adeo erraret, quum communis, inquit, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus quidam, scholarum magister, irridendo subintulit illud Athanasii : « Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. >> Quem quum episcopus suus increpare cœpisset, et reprimere quasi reum, qui in majestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait : « Sic fatui filii Israel, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filium Israel. Revertimini ad judicium, et de ipso judice judicate, qui talem judicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris' instituistis, qui quum judicare deberet, ore se proprio condemnavit. Divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberate. » Tunc archiepiscopus assurgens, verbis, prout oportebat, commutatis, sententiam legati confirmavit, dicens : « Revera, domine, inquit, omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus. Et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, nec est audiendus. Et modo si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur, vel improbetur, atque corrigatur. » Quum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse, nisi ut symbolum Athanasii recitarem', quod quivis puer æque facere posset. Ac ne ex ignorantia prætenderem excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrymas, prout potui. Inde quasi reus et convictus abbati Sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum ejus tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur. Abbas autem et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa exultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes, consolari frustra nitebantur. Deus qui judicas æquitatem, quanto tunc animi felle, quanta mentis amaritudine teipsum insanus" arguebam, te furibundus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

8

Proferrem RMS.
not. xxxvI. 11 Sic ABD. - Infamis Edit. Amb.

10 Vide

accusabam1, sæpius repetens illam beati Antonii conquestionem : « Jesu bone, ubi eras'? » Quanto autem dolore æstuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta desperatione perturbarer', sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam cum his quæ in corpore passus olim fueram, quanta nunc sustinerem ; et omnium hominum me æstimabam miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in comparatione hujus injuriæ, et longe amplius famæ quam corporis detrimentum plangebam : quum ad illam ex aliqua' culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera intentio amorque fidei nostræ induxissent, quæ me ad scribendum compulerant. Quum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant : adeo ut ipsi quoque æmuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur. Qui statim pœnitentia ductus post aliquos dies, quum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidiæ, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit; ubi fere quotquot erant olim jam, ut supra memini, infestos habebam; quum eorum vitæ turpitudo et impudens conversatio' me suspectum penitus haberent, quem arguentem graviter sustinerent". Paucis autem elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit, qua me perdere molirentur. Fortuitu 13 namque mihi quadam die legenti occurrit quædam Bedæ sententia qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dionysium areopagitam Corinthiorum potius quam Atheniensium fuisse episcopum ". Quod valde eis contrarium videbatur, qui suum Dionysium esse illum areopagitam jactitant, quem ipsum atheniensem episcopum gesta ejus fuisse profitentur. Quod quum reperissem, quibusdam circumstantium fratrum quasi jocando monstravi, testimonium scilicet illud Bedæ, quod nobis objiciebatur. Illi vero valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Hildonium" abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Græciam diu perlustravit, et rei veritate agnita, in gestis illius, quæ conscripsit, hanc veraciter dubitationem removit". Unde quum unus eorum importuna interrogatione pulsaret, quid mihi super hac controversia, Bedæ videlicet atque Hildonii, videretur, respondi, Bedæ auctoritatem, cujus scripta universæ Latinorum frequentant Ecclesiæ", gratiorem mihi videri. Ex quo illi vehementer accensi,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

11

* Transferebant RMS. "Prava consuetudo RMS.
10 Haberet D.
Quod MS. Amb. 12 Sustineret D.
13 Forte enim RMS. Vide not. xxxvII.
18 Confiten-
tur RMS.-16 Sic e fide omnium fere istius ætatis scripto-
ruin. At in codicibus et editionibus, præter Orellianam,
Huldonium legitur. 17 Hoc veracissime dubium solvit
RMS.18 Universa colit Latinorum Ecclesia RMS.

--

ne abbatis

sui et fratrum

in eum.

5

6

De persecutio- clamare cœperunt, nunc me patenter ostendisse, quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens, quo singulariter gloriaretur, quum eorum patronum areopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi, nec me hoc denegasse, nec multum curandum esse', utrum ipse areopagita an aliunde fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit' coronam. Illi vero ad abbatem statim concurrentes, quod mihi imposuerant' nuntiaverunt. Qui libenter hoc audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui quanto cæteris turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc concilio suo congregato, et fratribus congregatis, graviter mihi comminatus est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me vindictam sumeret, tanquam regni sui gloriam et coronam ei auferente; et me interim bene observare præcepit, donec me regi traderet. Ego autem ad regularem disciplinam, si quid deliquissem, frustra me offerebam. Tunc ego nequitiam eorum vehementer exhorrens, utpote qui tandiu tam adversam habuissem fortunam, penitus desperatus, quasi adversum me universus conjurasset mundus, quorumdam consensu fratrum mei miserantium, et quorumdam discipulorum nostrorum suffragio, nocte latenter aufugi, atque ad terram comitis Theobaldi' proximam, ubi antea in cella moratus fueram, abcessi. Ipse quippe et mihi aliquantulum notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum compatiebatur. Ibi autem in castro Privigni' morari cœpi, in cella videlicet quadam trecensium monachorum, quorum prior antea mihi familiaris extiterat, et valde dilexerat: qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia me procurabat. Accidit autem quadam die, ut ad ipsum castrum abbas noster ad prædictum comitem pro quibusdam suis negotiis veniret. Quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatenus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolveret, et licentiam daret vivendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret. Ipse autem, et qui cum eo erant, in consilio rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die, ante quam recederent. Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire, et hoc suæ dedecus immensum fore. Maximæ namque gloriæ sibi imputabant, quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi cæteris omnibus abbatiis contemptis; et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium, si eis abjectis, ad alios transmearem. Unde nullatenus vel me, vel comitem super hoc audierunt; imo mihi statim comminati sunt, quod nisi festinus redirem, me excommunicarent; et priori illi, ad

[ocr errors][merged small][merged small]

8

3

10

Acquisivit RMS. Imposituri meis quos RMS. 9 Pruvini MS. Amb. Vide not. xxxix.
Convocatis D. 5 Jam BD.
10 Plurimum RMS.

7 Vide not. XXXVIII.

-

8 Doloribus

-

8

quem refugeram, modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito, tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus'. Abbas autem in hac obstinatione' recedens, post paucos dies defunctus est. Cui quum alius successisset', conveni eum cum episcopo meldensis, ut mihi hoc quod a prædecessore ejus petieram, indulgeret. Cui rei quum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus amicis quibusdam nostris, regem et consilium ejus super hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc dapifer', vocato in partem abbate et familiaribus ejus, quæsivit ab eis cur me invitum retinere vellent, ex quo incurrere facile scandalum possent, et nullam utilitatem habere; quum nullatenus vita mea et ipsorum convenire' possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse, ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subjecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et suorum assensum consequi credideram; sicque actum est. Sed ne glorationem "0 suam quam de me habebat, monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatiæ subjugarem "; hocque in præsentia regis et suorum utrinque assensum est et confirmatum. Ego itaque ad solitudinem quamdam, in trecensi pago, mihi antea cognitam, me contuli, ibique a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terræ", oratorium quoddam in nomine sanctæ Trinitatis", ex calamis" et culmo primum construxi, ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare : <«< Ecce elongavi fugiens, et mansi solitudine1. »

10

Quod quum cognovissent scholares", cœperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis, solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus, parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis, herbis agrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis, culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis, glebas erigere. Et vere eos priores philosophos imitari crederes, de quibus et Hieronymus in libro secundo Contra Jovinianum his commemorat verbis : « Per" sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus. Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium, et cæteris hujusmodi, per oculorum fenestras animæ capta libertas est, et impletur illud propheticum 18: Mors intravit per fenestras nostras. Igitur

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

CAP. XI.

quum per has portas, quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostræ mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo ejus? ubi de Deo cogitatio? Maxime quum tactus depingat sibi etiam præteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati, et quodam modo exercere quod non agit. His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comæ, et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multæ oculorum auriumque illecebræ, ne per luxum et abundantiam copiarum, animæ fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre per quæ aliquando captus sis, et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pythagoræi hujusmodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverant. Sed et ipse Plato, quum dives esset et torum ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophiæ elegit academiam villam, ab urbe procul non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent. Talem et filii prophetarum, Eliseo adhærentes, vitam referuntur duxisse*. De quibus ipse quoque Hieronymus, quasi de monachis illius temporis, ad Rusticum monachum, inter cætera ita scribit : « Filii prophetarum, quos monachos in Veteri legimus Testamento, ædificabant sibi casulas prope fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis agrestibus victitabant. >> Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium casulas suas ædificantes, eremitæ magis quam scholares videbantur. Quanto autem illuc major scholarium erat confluentia, et quanto duriorem in doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi æmuli æstimabant gloriosum, et sibi ignominiosum. Qui quum cuncta quæ poterant in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita juxta illud Hieronymi, me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque, ut Quintilianus ait, latentem invenit invidia, quia' apud semetipsos tacite conquerentes, et ingemiscentes, dicebant: Ecce mundus totus post eum abiit, nihil persequendo profecimus sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere nomen ejus studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scholares ad manum habent, et civiles delicias contemnentes, ad solitudinis inopiam confluunt, et sponte miseri fiunt. Tunc autem præcipue ad scholarum regimen intolerabilis' me compulit paupertas, quum « fodere non valerem, et

:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

8

3

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »