Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tuus venit; » quod tamen ipso die Pilatus sæpius verbis asseruit, et in ipso titulo crucis scripto confirmavit. Ut enim Matthæus' meminit, Judæis ait : «< Vultis dimittam vobis regem Judæorum ? » et iterum3: « Regem vestrum crucifigam ? » Qui etiam quum superius quæsisset a Domino: « Tu es rex Judæorum ? » et ille respondisset: «< A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? » Rursum ait Pilatus: <«< Nunquid ego Judæus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. » Ecce quoties et quam manifeste Pilatus eum regem profiteatur Judæorum, et ipsum populum Judæorum gentem ejus appellet : cui quum Dominus dixerit : «< A temetipso hoc dicis, etc.,» tale est, ac si diceret : Quæris hoc pro te ipso ut veritatem cognoscas, an dolo Judæorum, tanquam unus ex ipsis, ut me interficiendi occasionem hinc sumas? Denique et titulum Pilatus scribens, hoc quod dixerat verbis, scripto confirmavit trium linguarum, ut ab omnibus Hierosolymam convenientibus legi posset, et verus intelligi rex Judæorum. Erat quippe scriptum 5: <«< Jesus Nazarenus, rex Judæorum. » Ubi quidem quum adjecit : «< Nazarenus,» diligenter hunc Jesum distinxit a cæteris, qui in antiquo populo, hoc quoque nomine, non tam proprie quam nuncupative fuerant insigniti utpote Josue, Jesus sacerdos, vel Jesus filius Sirach. De hoc autem honore tituli, pontifices Judæorum vehementer indignati tanquam in damnationem suam conscripti qui regem proprium crucifixissent, dixerunt Pilato": << Noli scribere regem Judæorum, sed quia ipse dixit, rex sum Judæorum. » At vero quoniam prophetatum fuerat : « Ne corrumpas David in tituli inscriptione,» tanquam hoc ad se dictum Pilatus intenderet, respondit : « Quod scripsi, scripsi.»> Tanquam si diceret : Quod scribendum providi sine ulla correptionis retractatione firmavi; tanquam in ejus mente hoc scriptum primitus esset, quod secundo litteris exhiberet. Hæc ergo geminatio verbi : « Quod scripsi, scripsi, perseverantiam vel incommutabilitatem significat facti, sicut illud: <«< Euntes ibant. >>

PROBLEMA HELOISSÆ IV.

9

[ocr errors]

Quomodo stare potest quod Dominus Judæis signa quærentibus respondit de tempore sepulturæ suæ 10: « Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus? >> Constat quippe Dominum sexta feria de cruce depositum esse sepultum, et sabbato quievisse in sepulcro, et sequenti noctæ dominicæ diei resurrexisse

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

quarta vigilia. Unde certum est per unam tantum integram noctem præcedentem sabbatum, et per integram ipsius sabbati diem eum in sepulcro fuisse, quem quarta vigilia noctis Hieronymus In Epistolam ad Galatas dicit resur

rexisse.

Solutio Abelardi.

Quod ait Dominus, « tribus diebus et tribus noctibus, » non est accipiendum, quod per tres dies integros et noctes ibi fuerit: sed quod in tempore continente tres dies cum noctibus suis sepultus quieverit. Unde et bene quum dicitur : << Tribus diebus et tribus noctibus,» adjunctum est, «< sicut Jonas, » quem tertio die piscis evomuit in aridam; ac per hoc, per unam tantum noctem integram, et unum tantum integrum diem in ventre ceti fuerit. Tempus itaque continens tres dies cum noctibus suis, accipe a principio noctis parascevem sequentis usque ad finem dominicæ diei: et invenies in illo temporis spatio, quamvis non per totum tempus, Dominum tribus diebus et tribus noctibus jacuisse in sepulcro. Non enim quod in tempore aliquo fit per totum illud tempus fieri necesse est. Fortassis et quod dicitur: «< In corde terræ,» non tam de sepultura Domini accipi videtur, quam de cordibus hominum eo tempore in tantum de Christo desperantium, ut discipuli quoque nec non et mater ipsius in fide graviter titubaverint. Unde Augustinus Quæstionum in veteris et novæ Legis capitulo << Etiam Maria, per quam mysterium gestum est incarnationis Salvatoris, in morte Domini dubitavit; ita ut in resurrectione Domini firmaretur. Omnes enim in morte dubitaverunt, et quia omnis ambiguitas a resurrectione Domini recessura erat, pertransire dixit gladium. » Cor itaque terræ quasi cor terrenum adhuc et carnale nondum spiritale factum ex firmitate fidei, vel ardore caritatis, dicit cor humanum : quandiu homines in illo temporis articulo Christum carnem magis, hoc est hominem, quam Deum æstimarent, et terrenum potius quam cœlestem. Quod ergo Judæis signum potentiæ requirentibus tanquam per hoc eum recognoscerent Deum, respondit se potius eis daturum signum Jonæ, tale est, quod potius infirmitatem in eo cognoscere digni sint : sicut Jonas in mare missus plus injustitiæ quam religionis æstimatus est habuisse, et hoc ei ex propria culpa contigisse, ut damnari etiam mereretur.

PROBLEMA HELOISSÆ V.

2

Maximam dubitationem de apparitionibus Domini resurgentis, quæ mulieribus factæ sunt, nobis evangelistæ reliquerunt. Marcus' quippe et Joannes* eum in

2

1 Epistola Cod.- Opp. t. III, part. II, app., col. 72. Monachi ordinis Sancti Benedicti Quæstiones Veteris et

Novi Testamenti Augustino abjudicant. - Marc., cap. xvi,
v. 1 et sq.
Joan., cap. xx, v. 1 et sq.

4

2

sinuant primo apparuisse Mariæ Magdalenæ, quæ venit mane, quum adhuc tenebræ essent, ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento : et postquam hoc nuntiavit Petro et Joanni, et illi cucurrerunt ad monumentum, et inde reversi sunt, vidit duos angelos, et deinde Jesum quem putavit hortulanum. Et hæc apparitio prima illi soli dicitur facta. Matthæus vero refert eam cum altera Maria venisse ad sepulcrum, et tunc terræ motu facto angelum descendisse, et lapidem revolvisse, et nuntiasse Dominum resurrexisse, et illis duabus Jesum occurrisse, cujus pedes tenuerunt. Marcus vero refert quod Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome valde mane venerunt ad monumentum orto jam sole, conquirentes ad invicem, quis revolveret eis lapidem ab ostio monumenti; quem quum respicientes viderunt revolutum, et per angelum eis loquentem, et per sepulcrum vacuum cognovissent Dominum resurrexisse, exeuntes de monumento fugerunt tremefactæ, nemini quidquam de hoc præ timore dicentes. Ubi et statim annectitur 3 : << Surgens autem Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalenæ. Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, et non crediderunt. » Lucas autem refert, quod Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et quæ cum eis erant, valde diluculo venerunt ad monumentum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento et ingressæ non invenerunt corpus Jesu; et edoctæ ab angelis de resurrectione Domini, nuntiaverunt hoc discipulis, et non credebant illis. Positis itaque verbis evangelistarum, primo quærimus quomodo, juxta Joannem, Maria Magdalene veniens ad monumentum mane, quum adhuc essent tenebræ, vidit lapidem sublatum, et postea, ut Marcus dicit, ipsa et Maria Jacobi et Salome valde mane veniunt ad monumentum, orto jam sole, dicentes ad invicem : « Quis revolvet nobis lapidem? >> Si enim Maria Magdalene jam viderat lapidem revolutum quum adhuc tenebræ, id est nox esset; quomodo nunc, orto jam sole, ipsa cum cæteris quæritur de lapide revolvendo, quæ jam antea sublatum viderat? Secundo etiam quærendum videtur quomodo in Marco mulieres dicuntur nemini præ timore resurrectionem Domini nuntiasse, quum cæteri evangelistæ asserant e contrario? Denique Joannes Mariam Magdalenam, non aliquam cum ea, refert, antequam Jesum videret, nuntiasse Petro et Joanni eum de monumento sublatum, et eos statim illuc concurrisse. Lucas vero refert eamdem Mariam et alias cum ea plures feminas, postquam didicerunt Dominum resurrexisse, hoc discipulis nuntiasse et tunc Petrum ad monumentum cucurrisse.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Solutio Abalardi.

Solus quidem Joannes de Maria Magdalene, et non cæteris mulieribus in resurrectione Domini commemorat, non quod ea sola his, quæ tunc facta sunt, affuerit; sed quod ejus devotionem cæteris majorem plurimum ipse commendaret, cujus hortatu et1 exemplo cæteræ feminæ incitarentur maxime. Sicut ergo cæteris in dilectione ferventior erat, et de gaudio resurrectionis magis sollicita, venit prior et intrepida, quum adhuc nox esset, ad monumentum, et reversa est iterum ad suos, quærendo studiose si quis adhuc de resurrectione Domini certificatus esset. Quod quum minime reperisset, iterum ad monumentum orto jam sole cum aliis venit, et tunc revolutio lapidis facta est, quamvis Joannes hanc revolutionem quasi prius factam per anticipationem dicat a Maria visam fuisse. Prior ergo Maria quam cæteræ, quibus sollicitior erat, lapidem revolutum comperit, et sublatum Dominum credens, festina rediit, et hoc Petro nuntiavit, et Joanni. Deinde reversa cum illis ad monumentum post discessum eorum a monumento, stabat ad ipsum monumentum foris plorans, cæteris, quæ aderant, non sic accedere audentibus. Tunc angelos ac deinde Dominum prima videre meruit; ac deinceps altera Maria, quæ juxta Matthæum, cum ea venerat prius, accedens, et metuens adhuc custodes, qui aderant, consolatæ sunt ambæ quum ad terræ motum, et ad apparitionem angeli sedentis super lapidem, quem revolverat, exterriti sunt custodes et facti sunt velut' mortui. Quibus duabus euntibus nuntiare discipulis quod angelus præceperat, occurrit Jesus illis, simul secundo apparens. Aliæ autem, quæ timidiores et infirmiores fuerant in fide nequaquam tunc Dominum meruerunt videre; sed et tantum angelis nuntiantibus eum audierant resurrexisse. Et ideo quum non omnes æqualiter super hoc prius essent certæ, prius omnes tacuerunt, et distulerunt illud discipulis nuntiare, pavidæ adhuc et obstupefactæ de angelica visione, et verentes ne sibi statim non crederetur, donec pluribus sibi aggregatis confidentius diceretur. Unde postea, ut Lucas meminit, ipsa Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et cæteræ, quæ cum eis erant, dicebant ad apostolos hæc. Quibus Petrus in fide firmior cæteris hoc non credentibus, iterum cucurrit ad monumentum ; et quum nec angelos, nec Dominum vidisset, rediit vehementer admirans. Qui quum vehementer stuperet de apparitionibus angelorum, sive Domini, quæ factæ fuerant mulieribus potius quam ei vel discipulis, ne diu in dubitatione et mæstitia persisteret, vel credimus tunc ei Dominum apparuisse, sicut Lucas refert apostolos dicere, quod «< surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. >>

[blocks in formation]

Quod autem Matthæus et Lucas dicunt : « Vespere sabbati, » finem ejus, id est noctem sequentem usque ad lucem dominicæ diei intelligunt. Hoc vesperum lucescit in prima sabbati, quum ad lucem diei sequentis perducitur. Quod vero ait, « quæ lucescit, » feminino scilicet genere utens, ad significationem respexit : quia, ut diximus, in vespere noctem intellexit, ut tale sit : « Quæ lucescit,» tanquam diceretur : quæ nox ad claritatem pertingit. Vesperum itaque seu vespera diei, dicitur extrema ejus hora: vesper vero totum tempus noctis sequentis.

PROBLEMA HELOISSÆ VI.

Quid est quod Dominus sacramenta corporis et sanguinis sui discipulis tradens et commendans, non ait de corpore suo1 : « Hoc est corpus meum novi testamenti, » quum de sanguine dixerit : «< Hic est sanguis meus novi testamenti,» tanquam magis sanguinem commendaret, quam carnem ? Quid est etiam illud3: «Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, quum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei? »

Solutio Abalardi.

Corpus Christi in sacramento susceptum, humanitas est, quam nascendo de virgine suscepit, quando, sicut scriptum est : «< Verbum caro factum est*. » Sanguis ejus in poculum datus, passio est ipsius, cui communicare debemus, quicunque membra ejus sumus. Unde et scriptum est: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. »> Quum enim Gregorius dicat: «< Nihil enim nasci profuit, nisi redimi profuisset, atque in ejus passione nostra redemptio consummetur; quod et ipse moriens profitetur dicens: «< Consummatum est, » non incongrue sanguis effusus præfertur conceptæ carni, hoc est, passio ejus nativitati. Qui etiam magis quam caro ejus dicendus fuit novi testamenti, hoc est confirmatio evangelice prædicationis, quia, sicut dicit Apostolus: «< Testamentum in mortuis confirmatum est. » Quid enim Evangelium nisi testamentum est amoris, sicut lex fuerat timoris? Unde et Apostolus conversis Judæis ait: «Non enim subditi estis iterum in timore. » Et rursum 10: <«<Finis præcepti caritas de corde puro.» Et per semetipsam Veritas": << Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? » Hoc igitur testamentum amoris in hoc maxime dominica passio confirmavit, quum pro nobis moriendo, illam nobis dilectionem exhibuit, qua major esse non possit. Unde

8

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »