Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

fateri Dominum hanc abundantiam Evangelii præferre imperfectioni legis. Non tamen ideo minus concedimus legem in præceptis suis ita imperfectam fuisse, ut ei necessarium esset Evangelium succedere: sicut et Apostolus, ut supra meminimus, patenter profitetur. Sed nec præceptum de dilectione proximi, ante adventum Christi perfectum esse potuit, quod ipse veniens, et proximus noster factus, tam susceptione carnis, quam exhibitione dilectionis, perfectum fecit : ut jam quilibet eum tanquam proximum diligens, ex hac perfectus dilectione fiat. Unde et eidem diviti requirenti quis esset proximus ejus, parabolice respondens, se illum proximum esse significavit, quem ille Samaritanus expressit, qui vulnerati misertus est et quem ex affectu compassionis ipse quoque dives vere proximum fuisse professus est. Sive ergo in lege habeatur 1: «< Diliges amicum tuum,» sive « proximum, » ut eum videlicet ibi proximum intelligamus, qui vel cognatione, vel amore est nobis conjunctus: nemo rectius proximus noster, quam Christus est dicendus, ut in eo nunc dilectio proximi perfecta sit facta, quæ antea fuerat imperfecta, quamdiu videlicet statum suum lex habuerit, quæ usque ad Joannem vigorem suum custodivit. Prius ergo imperfecta, quamdiu lex proprie fuit dicenda, ut ei obediendum esset per omnia : pro hac ipsa imperfectione sui reprobata est, evangelicæ doctrinæ superveniente perfectione, ubi quidquid est necessarium, liquide magis quam parabolice est expressum. Nam etsi diligenter legis litteræ insistamus, quo soli populo Judæorum data est, nequaquam proximus nisi eorum est intelligendus. Unde nec per Christum illud præceptum de dilectione proximi, ad alios pertinere videtur, quum ipsi soli sub lege continerentur. Quapropter necessario succedere legi Evangelium debuit, omnibus generaliter injunctum, ut omnes debeant salvari per ipsum. Ad prædictum itaque proximum, id est Christum Apostolus respexit, quum eo præmisso: « Qui diligit proximum, legem implevit; » statim hoc tanquam pro probatione adjunxit : «< Nam non adulterabis, non occides, etc. » Si enim Judæus hunc inter proximos suos comprehensum diligat, sicut ipse ait : « Si quis diligit me, mandata mea servabit,» in nullo adulterio, in nullo peccabit homicidio : et omnia similia, quæ in lege sunt, evitabit, et justitias ejus complebit.

PROBLEMA HELOISSÆ XVII.

Quid est etiam, quod in sequentibus Dominus ait : « Neque per caput tuum jurabis : quia non potes unum capillum album facere aut nigrum ; » tanquam si hoc facere posset, jurare per caput liceret?

[blocks in formation]

Solutio Abalardi.

Replicanda sunt, quæ in proximo sunt præmissa, ut ex illis, et de hoc faci lius judicemus. « Dico, » inquit1, « vobis, non jurare omnino : neque per cœ. lum, quia thronus Dei est : neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Hierosolymam, quia civitas magni regis est; neque per caput tuum, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. » Quatuor itaque sunt, cœlum scilicet, terra, Hierosolyma, caput nostrum, per quæ jurare prohibemur : quia hæc maxime in juramento ponimus, quæ venerabiliora æstimamus, ut ex his amplius nobis credatur. Hæc autem veneratione digna majore videntur, quæ ad Deum maxime constat pertinere: ut cœlum, quod dicitur thronus Dei, hoc est anima Christi, cui specialiter divinitas insidet, et in ea plenius per gratiam inhabitat. Terra, quæ scabellum Dei dicitur, humanitas est Christi, tanquam terrena et inferior in Christo creatura. Hierosolyma, civitas Dei, sancta est Ecclesia: cujus caput ipse est Christus. Capilli adhærentes capiti, et ipsum adornantes vel protegentes, eloquia sunt divina quibus Christus commendatur, et per fidem in nobis conservatur: horum quædam alba, quædam nigra dicuntur, quum aliorum intelligentia clara sit et manifesta: aliorum obscura, sicut illorum maxime quæ sunt allegorice dicta. Quorum quidem nullum sive album, sit, ut dictum est, sive nigrum, nostrum non est facere : quia eloquia Dei nor sunt inventionis humanæ, nec nostra sunt documenta, sed divina. Quod ergo ait : «Non jurabis per caput tuum : quia non potes etc.,» tale est : Non debes Christum in juramento ponere, quod ejus solius summæ Dei sapientiæ sit hæc invenire, , quorum alia, ut diximus, alba sunt, alia nigra. Similiter quum jubet ut nec juremus per cœlum, quod thronus Dei est, sic accipe: ut non ideo per ipsum jurare eligamus, quia tantæ dignitatis est, quod cæteris eminet creaturis In his itaque verbis negativum adverbium præpositum orationi, causam ipsam excludit, non interpositum ipsam relinquit atque constituit. Aliam quippe vim negativa particula habet toti orationi præposita, ut totam scilicet simul neget, aliam interposita, ut uni tantum illius orationis parti apposita. Aliud quippe est dicere non quia hoc fecisti, peccasti; aliud dicere peccasti, quia hoc non, fecisti. Ibi namque causa removetur peccandi, ut videlicet non propter hoc pec caverit, ut hinc eum certum sit non peccasse, ubi causa ad hoc intercesserit ibi vero non ostenditur quod non peccaverit, sed hoc tantum quod non propter hoc peccaverit, ut videlicet causa peccati potius quam peccatum ipsum remo veatur. Tale est ergo quod de juramento Dominus præcipit vel adhortatur, ut,

Matth, cap. v, v. 34 et 35.

quia periculosum est jurare, ne perjuremus, omnino, quantum possumus, ho caveamus, ne aliqua dignitate, quam res habeat, per ipsam jurare appetamus! sive ipsa sit Deus, ut pote Christus, seu quæcunque creatura ex Deo præ cæ teris aliquid dignitatis adepta. Jurare autem per aliquid, est nos ei cui juramus, concedere, ut nihil utilitatis in ea re, per quam juramus, habeamus ulterius, nisi hoc, quod juramento firmamus, verum sit. Quum autem in ecclesiasticis causis omnis controversiæ, ut Apostolus ait', finis sit juramentum; non hoc loco Dominus præcipit non jurare, sed magis adhortatur. Quædam namque præcipiuntur, quædam prohibentur, quædam suadentur, quædam permittuntur. Præcipiuntur illa sive prohibentur, sive quibus vel cum quibus nos salvari diffidimus. Mala itaque prohibentur omnia, et bona præcipiuntur, non omnia, sed illa tantum, quæ saluti necessaria videntur : ut credere in Deum, et diligere non tam ipsum quam proximum, non adulterari, et similia. Illa vero bona, quæ non ita necessaria sunt, sive quia strictioris, vel laxioris sunt vitæ, et tanquam nimis alta, vel nimis infima, sub præcepto non clauduntur, sed vel persuasionem consilii habent, ut virginitas, vel indulgentiæ permissionem, ut nuptiæ. Quippe si præceptum ad virginitatem cogeret, damnarentur nuptiæ : vel si ad nuptias damnaretur virginitas. Consilium itaque sive persuasio, est de potioribus bonis, permissio vero, de minoribus, hoc est, quæ minoris sunt meriti, quando consilium de melioribus aliqua diffidentia vel dispensatione non suscipitur. Quæ ergo tam fieri, quam dimitti licet, præceptum non habent, sed admonitionem, ut omnino non jurare, vel permissionem, ut hoc fiat pro necessitate veluti quum ad inquisitionem veritatis, testibus opus est. Permissio autem est, quum dicitur: «< Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem; » præceptio vero, quum dicitur: « Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. » Persuasio vero consilii, quum statim supponitur : « Solutus es ab uxore? nol quærere uxorem. »

6

PROBLEMA HELOISSE XVIII.

5

Quid est in eodem evangelista : « Nolite solliciti esse dicentes : quid mandu, cabimus? » Et rursum : « Nolite solliciti esse in crastinum. Crastinus enim die sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit enim diei malitia sua. » Nunquid enim provi dentiam prohibet futurorum? Nunquid et ipse Dominus eum qui turrem vult ædificare, de sumptibus cogitare admonet? Et Apostolus: « Qui præest, » inquit, «< in sollicitudine; » sicut et ipse faciebat, de seipso dicens : <<< Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. >>

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

8

[blocks in formation]

1

Solutio Abalardi.

Sollicitudinem proprie Dominus dicit superfluam curam de futuris, quando videlicet pro aliquibus præparandis, magis necessaria dimittuntur : ut si pro apparatu crastinorum ciborum, prætermittamus orando quærere a Deo regnum suum, hoc est tales nos facere, ut in nobis ipse, non peccatum regnet. Crastinus enim ut tanquam si diceret : Ne affligatis vos superfluis curis, pro tempore fu turo, antequam veniat : quia quum ipsum venerit, satis sollicitudinis afferet ex se ipso, illis, qui de necessariis minus in Domino confidunt, non attendentes illud prophetæ : « Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. >> << Sufficit enim diei, etc. » hoc est, unicuique tempori vitæ hujus ærumnosæ suæ sollicitudinis pœna sufficere debet, quam videlicet affert nobis ex superfluis curis pro temporalibus, dum pro his æternorum obliviscimur. Sollicitudinem vero in bono, vel in his, quæ ad æternam pertinent vitam, dicit Apostolus providentiam, hoc est, rationabilem de futuris, vel pro futuris curam : si videlicet temporalia provideamus propter æterna, ut his sustententur quodam viatico necessario qui ad illa festinant.

PROBLEMA HELOISSÆ XIX.

Quid illud est, quod sequitur3: « Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini? Quid enim si injustum fecerimus judicium? nunquid simile recipiemus?

[ocr errors]

Solutio Abalardi.

Nolite judicare, hoc est, ne præsumatis de incertis aliquem certa sententia gravare. Quum enim iratus patet, de se ipsa res judicat, non tu. Hinc et Apostolus: «Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita cordium. » Venit Dominus occulta revelando, quum ejus dispositione, quæ latebant, apparent, vel quum secundum legem ejus aliquid discutiendum investigamus, vel de probatis pœnam inferimus et tunc potius ipse judicat, vel punit, quam nos. «< In quo enim judicio judicaveritis, judicamini. » Ac si diceret : Ideo non debetis in judicio præsumere, ut alios appetatis gravare quia consimile judicium gravaminis incurretis apud Deum. Non ait denique Ne judicetis; sed : « Nolite judicare, >> ut non hoc scilicet sponte appetamus, quod tamen nonnunquam facere cogimur, officio judicis nobis

[blocks in formation]

PROBLEMA HELOISSÆ XX.

Quærimus et illud, quod in sequentibus adjungit: «Omnia ergo quæcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex et prophetæ. >> Si quis enim vult ut in malo sibi quisquam consentiat, nunquid debet illi præbere consensum in re consimili ?

Solutio Abælardi.

3

Duo legis naturalis præcepta sunt circa dilectionem proximi : unum scilicet, quod hoc loco ponitur; alterum, quod in Tobia legimus, ipso ad filium dicente1 : Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne alteri tu aliquando facias. » Sicut ergo id malis, ita illud de bonis accipiendum est. Ut videlicet, sicut mala nolumus nobis inferri, sic nec aliis inferamus, et e contrario, bona, quæ nobis ab aliis volumus conferri, aliis impendere simus parati. Quum ergo dicitur : « Quæ vultis ut faciant vobis homines, >> tale est : Quod approbatis in conscientia vestra vobis ab aliis debere fieri. Nullus enim in conscientia approbat, sibi consentiendum esse in malo, sed in his, quæ bona æstimat, et fieri digna. Sic et Apostolus quum ait : « Non quod volo, hoc ago: » volo dixit pro fieri approbo. Sed quid est, quod ait : «< Omnia quæcunque vultis? » Multi quippe pro dignitate, vel diversitate personarum, multa sibi debere fieri censent, quæ nequaquam aliis se debere recognoscunt: ut in prælatis videmus et subjectis, quum isti multa exigant ab illis, ut sibi fiant, quæ nequaquam illis facere debent. Sed profecto sic est accipiendum, ut quæcunque fieri debere nobis ab hominibus credimus, parati essemus et illis facere, non quidem quibuscunque, sed nostri similibus, hoc est, qui hæc a nobis suscipere digni essent, sicut nos ab illis. Illud quoque Tobiæ : « Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne alteri tu aliquando facias, » nonnihil habet quæstionis, quum is scilicet, qui alium propter justitiam occidit, nunquam ab alio id sustinere velle possit. Sed quia quum quis justitiam propter Deum exercet; Deus potius id quam ille facit, sicut dudum superius diximus, præcipitur ut quod odit fieri sibi, ipse alteri ne faciat : quia quum aliquem recte punit, Deus hoc potius, vel lex, quam homo facit.

PROBLEMA HELOISSÆ XXI.

Quid est, ut ait Apostolus, « sine intermissione orare*? >>

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »