Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quem refugeram, modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito, tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus'. Abbas autem in hac obstinatione* recedens, post paucos dies defunctus est". Cui quum alius successisset', conveni eum cum episcopo meldensi*, ut mihi hoc quod a prædecessore ejus petieram, indulgeret. Cui rei quum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus amicis quibusdam nostris, regem et consilium ejus super hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi". Stephanus quippe regis tunc dapifer', vocato" in partem abbate et familiaribus ejus, quæsivit ab eis cur me invitum retinere vellent, ex quo incurrere facile scandalum possent, et nullam utilitatem habere; quum nullatenus vita mea et ipsorum convenire' possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse, ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subjecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et suorum assensum consequi credideram ; sicque actum est. Sed ne glorationem" suam quam de me habebat , monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatiæ subjugarem“; hocque in præsentia regis et suorum utrinque assensum est et confirmatum. Ego itaque ad solitudinem quamdam, in trecensi pago, mihi antea cognitam, me contuli, ibique a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terræ”, oratorium quoddam in nomine sanctæ Trinitatis”, ex calamis” et culmo primum construxi, ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare : « Ecce elongavi fugiens, et mansi solitudine". » Quod quum cognovissent scholares", coeperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis, solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus, parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis, herbis agrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis, culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis, glebas erigere. Et vere eos priores philosophos imitari crederes, de quibus et Hieronymus in libro secundo Contra Jovinianum his commemorat verbis : « Per" sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus. Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium, et cæteris hujusmodi, per oculorum fenestras animæ capta libertas est, et impletur illud propheticum" : Mors intravit per fenestras nostras. Igitur quum per has portas, quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostræ mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo ejus? ubi de Deo cogitatio? Maxime quum tactus depingat sibi etiam præteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati, et quodam modo exercere quod non agit. His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comæ, et susurrus avium , fontis speculum, rivus murmurans, et multæ oculorum auriumque illecebræ, ne per luxum et abundantiam copiarum, animæ fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre per quæ aliquando captus sis, et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pythagoræi hujusmodi ' frequentiam declinamtes, in solitudine et desertis locis habitare consueverant. Sed et ipse Plato, quum dives esset et torum ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophiæ elegit academiam villam, ab urbe procul non solum desertam, sed et pestilentem : ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangerentur , discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent. Talem et filii prophetarum, Elisæo adhærentes, vitam referuntur duxisse*. De quibus ipse quoque Hieronymus, quasi de monachis illius temporis , ad Rusticum monachum, inter cætera ita scribit* : « Filii prophetarum, quos monachos in Veteri legimus Testamento, ædificabant sibi casulas prope fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis agrestibus victitabant. » Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium casulas suas ædificantes, eremitæ magis quam scholares videbantur. Quanto autem illuc major scholarium erat confluentia, et quanto duriorem' in doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi æmuli æstimabant gloriosum, et sibi ignominiosum. Qui quum cuncta quæ poterant° in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant ; atque ita juxta illud Hieronymi, me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum , sic quoque , ut Quintilianus ait", latentem invenit invidia, quia" apud semetipsos tacite conquerentes, et ingemiscentes, dicebant : Ecce mundus totus post eum abiit, nihil persequendo profecimus : sed magis eum gloriosum' effecimus. Extinguere nomen ejus studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scholares ad manum habent, et civiles delicias contemnentes, ad solitudinis inopiam confluunt, et sponte miseri fiunt. Tunc autem præcipue ad scholarum regimem intolerabilis” me compulit paupertas", quum « fodere non valerem, et

' Toti dolore immersi RMS. * Mente obdurata RMS. '° Victoriam RMS. — '' Subjicerem RMS. — ** Vide

— * Vide not. xl. — * Vide not. xli. — * Vide not. xlii not. xliv. — '* Wide not. xlv. — '* Callis D. — " Votis meis ardentissimis obsecundavit RMS. — ' Wide ** Psalm. liv, v. 8. — '° Vide not. xlvi. — ** Quinque not. xliii. — " Citato RMS. " Congruere MS. Amb. — interseritur ABD. '* Jerem. cap. ix, v. 21.

CAP. Xi.

' Sic Edit. et Cod. ABC. — Coenobii D. — * Reg. IV, ° Instit. orat. XII, cap. viii, x. — ' Qui MS. Amb. — cap. vi.—* Epist. xcxv, ad Rusticum, 0pp. t IV, col. 112. * Clarum RMS. — ° lnseritur et ridicula RMS. — '° In— * Severiorem RMS. — * Potuerant MS. Amb. — seruntur hæc verba : Ingenii mater RMS.

mendicare erubescerem'. » Ad artem itaque, quam noveram , recurrens*, pro labore manuum, ad officium linguæ compulsus sum. Scholares autem ultro mihi quælibet necessaria præparabant*, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum, seu in expensis ædificiorum , ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret'. Quum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt'. Quod quum in nomine' sanctæ Trinitatis esset fundatum, ac postea dedicatum; quia tamen ibi profugus ac jam * desperatus divinæ gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoriam hujus beneficii, ipsum Paracletum" nominavi. Quod multi audientes, non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumniati sunt'; dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli filio, vel toti simul Trinitati, secundum antiquam consuetudinem. Ad quam nimirum calumniam hic eos error plurimum induxit", quod inter paracletum et Spiritum paracletum nihil referre crederent, quum ipsa quoque Trinitas et quælibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adjutor dicitur, ita et paracletus, id est consolator recte nuncupetur, juxta illud apostoli" : « Benedictus Deus et pater domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. » Et secundum quod Veritas ait" : « Et alium paracletum dabit vobis. » Quid etiam impedit, quum omnis Ecclesia in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sic eorum in aliquo possessio diversa”, quod domus Domini non ita Patri, vel Spiritui sancto adscribatur, sicut Filio? Quis titulum ejus, cujus est ipsa domus, de fronte vestibuli radere præsumat"? Aut quum se Filius in sacrificium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter ad Patrem orationes dirigantur, et hostiæ fiat immolatio; cur ejus præcipue altare esse non videatur , cui maxime supplicatio et sacrificium agitur? Nunquid rectius ejus cui immolatur, quam illius qui immolatur”, altare dicendum est"? An melius dominicæ crucis, aut sepulcri, vel beati Michaelis, seu Joannis, aut Petri, aut alicujus sancti, qui nec ibi immolantur, nec eis immolatur, aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse confitebitur ? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant. Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias, vel altaria

' Luc.cap. xvi, v. 3.—* Revertens. —* Parabant.—* Im- tumeliis RMS — '° Adegit RMS. — '' Corinuh. II, cap. i, pediret RMS.— * Incolaverunt MS. Amb. — ° Honore C et v. 3 et 4.—'* Joan. cap. xiv, v. 16. — ** Divisa MS. Amh. MS. Amb. — " Sic ABD.— Tam Edit. — * 1'araclitum C et —'* Audeat RMS.—'° Immolat D. — '° Numquid rectius... MS. Amb.— " Hanc ob causam me plurimis affecerunt con- dicendum est desunt in Cod. AB.

De Paracleti appellatione.

dedicanda, quod ejus aliquod festum1 non existit, quod specialeni ei solemnitatem tribuat. Sed haec profecto ratio ipsi boc-Trinitati aufert, et Spiritui sancto non aufert, quum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes solemnitatem, sicut filius ex suo Natalis sui festivitatem. Sicut enim filiusmissus est in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos* propriamsibi vindicat solemnitatem. Cui eliam probabilius quam alicui aliarum personarum templum adscribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus3 auctoritatem, atque ipsius Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum spirituale' templum specialiter adscribit apostolus, nisi Spiritui sancto. Non enim ita teniplum Palris, vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios ita scribens": « Qui adhaeret Domino, unus spiritus est.» Item: « An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?» Quis etiam divinorum sacramenta beneficiorum, quas in Ecclesia fiunt, operationi divinse gralise, qua Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter adscribi? Ex aqua quippe et Spiritu sancto, in baptismo renascimur, et tunc primo quasi speciale templum Deo constituimur. In consummatione quoque septiformis Spiritus gralia traditur, qui1 bus ipsum Dei templum adornatur alque dedicatur. Quid ergo mirum, si ei personye cui specialiter spirituale templum apostolus tribuit, nos corporale assignemus? Aut cujuspersonserectius ecclesia esse dicitur, quam ejus cujus operationi cuncta quae in ecclesia ministrantur beneficia specialiter assignantur? Non tamen hoc ita conjicimus6, ut quum Paracletum primo nostrum vocaverimus oratorium, uni ipsum persona? nos dicasse fateamur; sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoriam scilicet nostrae consolationis, quanquam si illo quoque, quo creditur, modo id fecissemus, non esset1 rationi adversum, licet consuetudini incognitum. Cap. Xii. Hoc autem loco me corpore latilante, sed fama tunc maxime" universum nePquorom- mundum peramhulante, et illius poetici figmenti quod Echo dicitur 9 instar novorumUiapo- penilus recinente10, quod videlicet plurimum vocis habeal", sed nihil subest: ^'"'eum"1 n Prres aemuli, quum per se jam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur". Hi praedicando per mundum discurrentes, et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice" tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus po

'Sic MS. \mb -Factum Edit. Amh. * Discipiitii D. MS. Amb. — 8 Sic ABCD. - Mnxime deesl in cdilionibus.

— » CiiremiuRMS.— 'SicC. elMS.Amb.-Speria/cEdit. — *Ovid. Metam. III,v. 358 ctsq.-'° Relinente ABC.

Amb.—'Corinth. I. cap. vi.v.lTet 19,—"SicABC.-Co- ResonanteMS. Amb.-" Havet ABC. - "Vide not.xLvn.

gnovimnt B.-Agilamns MS. Amb.-CooiJomiu Edit.—' Est —" Modicum MS. Anib.

testatibus contemptibilem' ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita, adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum præcipuos a me averterent, et si qui adhuc* pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus, metu illorum, dissimularent. Deus ipse mihi testis est, quoties aliquem ecclesiasticarum personarum conventum adunari noveram, hoc in damnationem mea magi credebam. Stupefactus illico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hæreticus aut profanus in conciliis traherer', aut synagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elephantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur æmuli mei, quam beatum olim Athanasium hæretici. Sæpe autem (Deus scit) in tantam lapsus sum desperationem', ut Christianorum finibus excessis, ad gentes transire disponerem“, atque ibi quiete, sub quacunque tributi pactione, inter inimicos Christi christiane vivere'; quos tanto magis" propitios me habiturum credebam, quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent. Quumautem tantis' perturbationibus incessanter affligerer, atquehocextremum mihi superesset consilium, ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem ; occasionem quamdam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in christianos atque monachos gentibus longo sæviores, atque pejores. Erat quippe in Britannia minore, in episcopatu Venetensi', abbatia quædam Sancti GildasiiRuiensis", pastore defuncto desolata, ad quam me concors fratrum electio cum assensu principis terræ vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem, sicut Hieronymum Romanorum expulit ad Orientem. Nunquam enim huic rei (sciat Deus) acquievissem , nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam oppressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara, et terræ lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima, et gens terræ illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in præcipitium se collidit, et, ut puncto temporis" mortem unam differat, aliam incurrit: sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli, ibique ad horrisoniundas Oceani, quum fugam mihi ulterius terræpostremitas” non præberet, sæpe in orationibus meis illud revolvebam" : « A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. » Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata" fratrum congregatio cor

' Abjectum RMS. — * Sic D recte. — Et si quid adhuc ° Assiduis RMS. — ° Wanetensi B.- Venecensi D. '° Sic AB. — Et qui adhuc Edit. Amb. — * Abriperer RMS. — MS. Amb.—Rivensis Edit.-Vulgo de Ruys. Vide mot. xlviii. * Eatenus spem abjeci RMS.—* Statuerem RMS.—° Vitam — '' Ipso temporis articulo RMS. — '* Eaetremitas RMS. ducere non eligendam RMS. — * Sic AC.-Integre Edit.— — '* Psalm. lx. v. 3. -- Male instructa RMS.

CAp. xiii. De abbatia ad quam assumptus est, et persecutione tam filiorum, id est monachorum, quam tyranni in eum.

« ZurückWeiter »