Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

se per humilitatem. Profundum quippe imum dicit vel humile. Quam magni vero sint ac sublimes Deo, in remuneratione sua experientur, ubi tanto amplius merentur exaltari, quanto hic humiliores extiterint; et tanto plus a Deo recipere, quanto minus hic ex se recognoscunt habere. Hæc autem quatuor, latitudo 1 scilicet sanctorum, vel Ecclesiæ, quæ corpus Christi est, in ipsa ejus.cruce, cui cui ejus corpus affixum est, præfiguratum esse intelligunt. In latitudine quidem crucis, ad dexteram et in sinistram, ubi manibus affixis extensus est, latitudo caritatis inimicos etiam amplectentis, qui nobis tanquam in sinistra sunt, hoc est, in adversitate, sicut amici in dextera, designatur. Manus affixæ in dextera et sinistra crucis parte opera sunt caritatis, ad inimicos pariter et amicos in beneficiis dilatata. Quam profecto latitudinem caritatis de ipsa cruce Dominus nobis exhibuit, quum et curam matris gerens, eam discipulo commendavit, et pro crucifigentibus exoravit. Sicut autem latitudo dextrorsum et sinistrorsum tendit, ita longitudo sursum et deorsum respicit, in qua ipse Dominus a capite usque ad pedes in cruce stetit erectus. Ex qua quidem longitudine illa ejus perseverantia patientiæ figuratur, usque ad consummationem vitæ ipsius, sive redemptionis nostræ. De qua ipsemet ait : « Consummatum est. » Et Apostolus3 : « Factus, » inquit, <«< obediens usque ad mortem. » Sublimitas crucis, additio illa est, in qua titulus scriptus est super caput Domini. In quo certe titulo nomen ejus præscriptum, quod est, Jesus, illud est excellentissimum, de quo idem Apostolus adjecit : « Propter quod est Deus exaltavit illum, et donavit illi noinen quod est super omne nomen. » In electis quoque illa superior pars addita significat illud in remuneratione sanctorum, quod supra merita ipsis est collatum ex gratia, juxta illud ejusdem Apostoli : « Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ `revelabitur in nobis. » Profundum, hoc est, inferior pars crucis, per quam terræ affixa stat, humile est et abjectum crucis patibulum, sive genus mortis ignominiosum, quo maxima Christi humilitas commendatur, et ipse amplius exaltari meruit, sicut supra meminimus ibi, « propter quod et Deus exaltavit illum, etc. » De hoc genere mortis prædictum fuerat ex persona impiorum : «< Morte turpissima condemnemus eum. » In electis etiam illa pars inferior crucis, qua terræ infixa tenetur, virtutem exprimit humilitatis, qua ipsi se pulveri et terræ comparantes quanto se amplius hic humiliant et minores reputant, tanto postmodum exaltari merentur. Et hæc quidem humilitas eorum, firmos et erectos eos tenet in culmine virtutum : sicut illa pars crucis terræ affixa firmam eam et erectam tenet. Post caritatem sanctorum, transit ad summam

7

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Christi caritatem, quam nobis exhibuit, et nos eum scire, ac semper attendere admonet, ut ejus comparatione humiliores ac ferventiores in ejus dilectione teneamur. Hanc utique Christi caritatem supereminentem scientiæ nostræ dicit : quia longe major est, quam nos comprehendere intelligentia, vel experientia possimus. Quum autem hanc Christi caritatem considerantes, eam nostræ conferemus incomparabiliter superiorem: tunc, ut dictum est, humiliores ac ferventiores effecti, implebimur omni perfectione virtutum a Deo nobis collata.

PROBLEMA HELOISSÆ XXX.

Quid est illud in primo libro Regum, quod de Helchana dicitur1: « Et ascendebat vir ille statutis diebus, ut adoraret? » Qui, vel a quo statuti sunt dies isti?

Solutio Abalardi.

[ocr errors]

Rabanus Maurus in libris Regum, ex sententia cujusdam Hebræi, quem in plerisque sequitur secundum litteram: « Quod autem dicit, «< statutis diebus, hoc est, tribus festivitatibus, Pascha videlicet, Pentecoste, et solemnitate tabernaculorum. Unde Dominus in Exodo præcepit, dicens: «< Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. » Et item: «< Ter, »> inquit, «< in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo, in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus. >> Ergo in Silo quum esset eo tempore arca Domini, ibi hic Helchana, quum esset ipse Levita, post oblatas victimas, cum uxoribus, et filiis, atque filiabus pariter vescebatur. >>

((

[ocr errors]

PROBLEMA HELOISSÆE XXXI.

Quid est postmodum, quod Anna respondit Eli sacerdoti: « Nequaquam,» inquit, << Domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque, et omne, quod inebriare potest, non bibi : sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam, sicut unam de filiabus Belial? >>

Solutio Abaælardi.

Infelicem se dicit, quasi probrosam; quia maledicta sterilis, et quæ semen non reliquit in Israel. Unde et illud est Elizabeth : « Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. » Unde et illud est Deuteronomii quod Dominus inter cætera promittit populo, pro præceptorum observantia' : « Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in homini

[blocks in formation]

bus, quam in gregibus tuis. » Quod vero ait : « Vinum, et omne, quod inebriare potest, non bibi; » magnam laicæ feminæ vel conjugatæ perfectionem exprimit. Quam profecto abstinentiam si tunc agebat, ut ejus orationem facilius exaudiret Dominus, de partu, quem postulabat, quanto magis virgines Christi, quæ spiritali, ac longe meliori fructui student, ista decet abstinentia? Filias Belial specialiter appellat, quas sibi diabolus tanquam propriam prolem generat. Ebrietas quippe statum mentis evertit; et quidquid imaginis Dei per rationem habemus, extinguit; ut jumentis insipientibus comparandi, efficiamur sicut equus, et mulus, quibus non est intellectus. Antiquus hostis, et diabolus dicitur, hoc est, deorsum fluens; et Zabulus, sive Satanas, quod in latinum sonat adversarius, sive transgressor; et Belial, hoc est, absque jugo. Quod quidem nomen hoc loco propter ebrios recte positum est: quum ebrii, tanquam insani, nulli Dei vel disciplinæ jugo subjaceant. Tales ergo dicit filias Belial, quales furibunda Bacchi sacerdotissæ describuntur.

PROBLEMA HELOISSE XXXII.

Quid est etiam illud de Anna1: « Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati? >>

Solutio Abalardi.

Hilarem tantum faciem, et non mœstam vel flebilem deinceps exhibuit.

PROBLEMA HELOISSE XXXIII.

Quid et illud est' : « Oravit Anna, et ait : « Exultavit cor meum in Domino? etc. » Hoc quippe canticum verba gratiarum, vel prophetiæ potius habet, quam ora

tionis.

Solutio Abalardi.

Quantum æstimo, ante canticum orationem præmisit: quo ejus canticum, vel actio gratiarum acceptabilius Deo fieret. De oratione itaque præmissum est, «<< oravit, » et de cantico subjunctum : « Et ait : « Exultavit cor meum, etc. » Nam et mos Ecclesiæ est in singulis horis orationem præmittere his, quæ in laudibus Dei decantanda sunt. Plura autem cantica sanctarum feminarum legimus, ut Debbora, Judith', et istud Annæ matris Samuelis, sicut et Mariæ matris Domini3, de partu sibi a Domino commisso, illi quidem sterili, ut mater fieret tanti prophetæ, isti vero virgini, ut mater fieret Salvatoris. Et hoc profecto canticum

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Annæ, sicut et illud Virginis summæ, Ecclesia maxime frequentare consuevit, non solum pro sanctitate matris, vel dignitate partus ei concessi in Samuele, scilicet a quo specialiter prophetæ dicuntur incoepisse, et qui primus a matre Domino est oblatus: verumetiam quia nullus ante prophetarum tempus tam manifeste Christum, et ejus imperium in suis canticis, sicut nunc Anna, prophetasse videtur. Sic quippe ait 'de patre Christi et ipso1 : « Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. » Nondum quippe rex in Israel erat constitutus, ad quem hæc prophetissæ gratulatio pertineret. Ipsa primo Christum, hoc est Messiam verum patenter exprimere meruit, ipsa manifeste prænuntiat futurum, quod Maria decantat completum tanquam fidem virginis tam prophetia quam partus instrueret sterilis.

PROBLEMA HELOISSE XXXIV.

Illud etiam movet, quod hic dicitur: « Donec sterilis peperit plurimos. » Etsi enim Scriptura postmodum referat, quod post Samuelem adhuc tres filios, et duas filias Anna pepererit; nondum tamen, dum hoc diceret canticum, nisi Samuelem habuisse refertur. Quomodo etiam de filiis suis dicit, «< plurimos, de filiis æmulæ suæ Fenennæ, dicit multos, tanquam ipsa plures habuerit, quam illa? Quamvis enim Scriptura non definiat, quot filios habuerit Fenenna, nonnulli tamen astruunt eam plures habuisse, quam Annam, hoc est, septem.

Solutio Abalardi.

>> et

Non est necesse ut << plurimos » hoc loco, pro plures comparative accipiamus, respectu pauciorum: sed plurimos dicit absolute, sicut et multos, verbis in eodem sensu variatis. Nec impedit, si jam multos filios habuisset Anna, quando canticum istud Domino persolvit, quamvis Scriptura nondum retulerit eam habuisse nisi Samuelem. Sæpe namque series Scripturæ non tenet ordinem historiæ, sed nonnulla narrat præpostere. Potuit etiam istud per prophetiæ spiritum Anna dicere, quum solum adhuc haberet Samuelem. Denique nec incongrue dicere potuit pro solo Samuele, ut ipse scilicet pluris esset in pretio, quam filii Fenennæ, licet unus in numero. Hoc enim modo nonnunquam contingit, ut illum dicamus plus habere, quam alium, qui pauciora numero, sed pretiosiora possidet.

PROBLEMA HELOISSÆ XXXV.

Obsecramus et quid illud sit : « Samuel autem ministrábat ante faciem Do

[blocks in formation]

mini puer accinctus ephod lineo, et tunicam parvam faciebat mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. >> Sive enim levita, ut probabilius est, sive sacerdos Samuel fuerit : nequaquam ætas pueritiæ ministerio ejus convenire secundum legem poterat, ut videlicet ephod accinctus tanquam levita, vel sacerdos vitam tenera ætate ministraret. Quærimus et quam tunicam vel quibus temporibus statutis mater puero afferret.

Solutio Abalardi.

Ministrare puer in aliquibus officiis minoribus poterat, ephod quoque lineo accinctus. Unde et illud est Rabani secundum Augustinum1: « Samuel accinctus ephod bar, hoc est superhumerali lineo, quod distat ab illo ephod, quo induebatur pontifex : quia istud tantummodo lineum fuit, et concessum minoribus gradibus ad utendum. Illud enim, quod vestiebat pontificem, ex quatuor coloribus, id est, hyacinto, bisso, cocco, purpura, et ex auro habebatur contextum. » Statutos dies patet esse supradictos trium festivitatum secundum legem, ut in singulis illis præcipuis solemnitatibus anni, mater sollicita filio novam tunicam afferret, in qua ipse Domino mundius vel honestius ministraret, superhumerale lineum desuper habens, quo accinctus, et non oneratus, expeditius ministrare posset. Quem, ni fallor, habitum monachi nunc imitantur, quum opera manuum in tunica et scapulari desuper accincto soleant exercere. Quid enim aliud scapula quam humeri? Aut quid scapulare nisi superhumerale? Denique, quis improbet Samuelem, licet puerum, in officio levitarum, pro necessitate ministrare, hoc etiam Eli jubente, quum nullus tunc in domo Eli reperiretur hoc officio dignus? Notum quippe proverbium est : « Necessitas non habet legem.

[ocr errors]

PROBLEMA HELOISSÆ XXXVI.

Rogamus quippe et quærimus, quis fuerit ille vir Dei a Domino missus ad Eli, ut eum corrigeret, et mala domui ejus ventura prædiceret? Quid et illud sit, quod inter cætera dicitur, de sacerdote meliore successuro Eli: « Suscitabo, » inquit, (< << mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat : et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo, veniat, ut oretur pro ea, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. »> Scimus quidem Samuelem, qui Eli supervixit, fidelissimum extitisse Domino. Sed quod levita

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »