Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

8

6

mendicare erubescerem'. » Ad artem itaque, quam noveram, recurrens, pro labore manuum, ad officium linguæ compulsus sum. Scholares autem ultro mihi quælibet necessaria præparabant3, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum, seu in expensis ædificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret'. Quum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt. Quod quum in nomine sanctæ Trinitatis esset fundatum, ac postea dedicatum; quia tamen ibi profugus ac jam' desperatus divinæ gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoriam hujus beneficii, ipsum Paracletum nominavi. Quod multi audientes, non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumniati sunt'; dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli filio, vel toti simul Trinitati, secundum antiquam consuetudinem. Ad quam nimirum calumniam hic eos error plurimum induxit, quod inter paracletum et Spiritum paracletum nihil referre crederent, quum ipsa quoque Trinitas et quælibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adjutor dicitur, ita et paracletus, id est consolator recte nuncupetur, juxta illud apostoli" : « Benedictus Deus et pater domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. » Et secundum quod Veritas ait" : « Et alium paracletum dabit vobis. » Quid etiam impedit, quum omnis Ecclesia in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sic eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non ita Patri, vel Spiritui sancto adscribatur, sicut Filio? Quis titulum ejus, cujus est ipsa domus, de fronte vestibuli radere præsumat"? Aut quum se Filius in sacrificium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter ad Patrem orationes dirigantur, et hostiæ fiat immolatio; cur ejus præcipue altare esse non videatur, cui maxime supplicatio et sacrificium agitur? Nunquid rectius ejus cui immolatur, quam illius qui immolatur, altare dicendum est"? An melius dominicæ crucis, aut sepulcri, vel beati Michaelis, seu Joannis, aut Petri, aut alicujus sancti, qui nec ibi immolantur, nec eis immolatur, aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse confitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant. Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias, vel altaria

1

[ocr errors]

tumeliis RMS

Adegit RMS.

10 Luc. cap. xvi, v. 3.- Revertens. -3 Parabant.- Impediret RMS.- Incolaverunt MS. Amb. — Honore C ct v. 3 et 4.-12 Joan. cap. xiv, v. 16. MS. Amb. 7 Sic ABD.- Tam Edit.-8 l'araclitum C et 14 Audeat RMS.-15 Immolat D. MS. Amb.-- Hanc ob causam me plurimis affecerunt con- dicendum est desunt in Cod. AB.

11 Corinth. Il, cap. 1,

13 Divisa MS. Amb. 10 Nunquid rectius....

De Paracleti appellatione.

CAP. XII.

De persecutione quorumdam quasi novorum apo

eum.

4

3

dedicanda, quod ejus aliquod festum' non existit, quod specialem ei sole-
mnitatem tribuat. Sed hæc profecto ratio ipsi hoc .Trinitati aufert, et Spiritui
sancto non aufert, quum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat
Pentecostes solemnitatem, sicut filius ex suo Natalis sui festivitatem. Sicut enim
filius missus est in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos' propriam sibi
vindicat solemnitatem. Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum
templum adscribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus aucto-
ritatem, atque ipsius Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum spiri-
tuale templum specialiter adscribit apostolus, nisi Spiritui sancto. Non enim
ita templum Patris, vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti,
in prima ad Corinthios ita scribens: « Qui adhæret Domino, unus spiritus est.»
Item: «<< An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in
vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? » Quis etiam divinorum
sacramenta beneficiorum, quæ in Ecclesia fiunt, operationi divinæ gratiæ, qua
Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter adscribi? Ex aqua quippe et Spi-
ritu sancto, in baptismo renascimur, et tunc primo quasi speciale templum Deo
constituimur. In consummatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur, qui-
bus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum, si ei per-
sonæ cui specialiter spirituale templum apostolus tribuit, nos corporale assigne-
mus? Aut cujus personæ rectius ecclesia esse dicitur, quam ejus cujus operationi
cuncta quæ in ecclesia ministrantur beneficia specialiter assignantur? Non
tamen hoc ita conjicimus, ut quum Paracletum primo nostrum vocaverimus
oratorium, uni ipsum personæ nos dicasse fateamur; sed propter eam quam
supra reddidimus causam, in memoriam scilicet nostræ consolationis, quan-
quam si illo
quoque, quo creditur, modo id fecissemus, non esset' rationi adver-
sum, licet consuetudini incognitum.

9

Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc maxime' universum mundum perambulante, et illius poetici figmenti quod Echo dicitur instar Vor apo penitus recinente", quod videlicet plurimum vocis habeat", sed nihil subest : stolorum in priores æmuli, quum per se jam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur ". Hi prædicando per mundum discurrentes, et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus po

13

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

testatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita, adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum præcipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus, metu illorum, dissimularent. Deus ipse mihi testis est, quoties aliquem ecclesiasticarum personarum conventum adunari noveram, hoc in damnationem mea magi credebam. Stupefactus illico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hæreticus aut profanus in conciliis traherer', aut synagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elephantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur æmuli mei, quam beatum olim Athanasium hæretici. Sæpe autem (Deus scit) in tantam lapsus sum desperationem*, ut Christianorum finibus excessis, ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete, sub quacunque tributi pactione, inter inimicos Christi christiane vivere; quos tanto magis' propitios me habiturum credebam, quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent.

CAP. XIII. De abbatia ad

9 persecutione

tam filiorum,

id est mona

chorum, quam

tyranni in

eum.

Quum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer, atque hoc extremum mihi superesset consilium, ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem ; quam assumoccasionem quamdam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in christianos atque monachos gentibus longo sæviores, atque pejores. Erat quippe in Britannia minore, in episcopatu Venetensi', abbatia quædam Sancti Gildasii Ruiensis, pastore defuncto desolata, ad quam me concors fratrum electio cum assensu principis terræ vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem, sicut Hieronymum Romanorum expulit ad Orientem. Nunquam enim huic rei (sciat Deus) acquievissem, nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam oppressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara, et terræ lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima, et gens terræ illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in præcipitium se collidit, et, ut puncto temporis" mortem unam differat, aliam incurrit: sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli, ibique ad horrisoni undas Oceani, quum fugam mihi ulterius terræ postremitas" non præberet, sæpe in orationibus meis illud revolvebam1 :« A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. »> Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata" fratrum congregatio cor

-

3 1

1 Abjectum RMS. Assiduis RMS. Sic D recte. - Et si quid adhuc - Vanetensi B.- Venecensi D. 10 Sic AB. Et qui adhuc Edit. Amb. Abriperer RMS. MS. Amb.-Rivensis Edit.-Vulgo de Ruys. Vide not. XLVIII. *Eatenus spem abjeci RMS. - Statuerem RMS.- Vitam 11 Ipso temporis articulo RMS. 42 Extremitas RMS. ducere non eligendam RMS. —' Sic AC.-Integre Edit.— 13 Psalm. LX. v. 3. 14 Male instructa RMS.

[ocr errors]

-

-

4

meum die ac nocte cruciaret, quum tam animæ meæ quam corporis pericula pensarem, neminem jam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere tentarem', me vivere non posse, et si hoc in quantum possem non agerem, me damnandum3 esse. Ipsam etiam abbatiam tyrannus quidam in terra illa potentissimus ita jam diu sibi subjugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adjacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios judæos exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus quotidianis, quum nihil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis et filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant quæ poterant, ut quum in administratione ipsa deficerem, compellerer" aut a disciplina cessare, aut omnino recedere. Quum autem tota terræ illius barbaries pariter exlex et indisciplinata® esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adjutorium, quum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant, intus mihi fratres incessanter insidiabantur”: ut illud apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret : «< Foris pugnæ, intus timores3. » Considerabam, et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem, et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis, nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus incoeptis atque conatibus meis redderer, ut jam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet : «< Hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare'. » Desperabam penitus, quum recordarer quæ fugeram, et considerarem quæ incurrerem"; et priores molestias quasi jam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam: Merito hæc patior, qui", Paracletum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula. Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione officii ita ut oporteret providere non poteram; quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis necessitudini sufficeret. Sed ipse quoque verus Paracletus mihi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio. Accidit namque ut abbas noster Sancti Dyonisii prædictam illam Argenteoli" abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa jam in Christo soror potius quam uxor Heloissa susceperat, tanquam ad jus monasterii sui antiquitus

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

pertinentem, quocunque modo acquireret, et conventum inde sanctimonialium, ubi illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Quæ quum diversis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem qua nostro consulerem oratorio. Illuc1 itaque' reversus, eam cum quibusdam aliis de eadem congregatione ipsi adhærentibus, ad prædictum oratorium invitavi3; eoque illis adductis, ipsum oratorium cum omnibus ei pertinentibus concessi et donavi; ipsamque postmodum donationem nostram, assensu atque interventu episcopi terræ, papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per privilegium in perpetuum corroboravit. Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam, et ad tempus plurimum desolatas, divinæ misericordiæ respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est, et se eis quoque verum exhibuit Paracletum, et circumadjacentes populos misericordes eis atque propitios effecit. Et plus (sciat Deus), ut arbitror, uno anno in terrenis commodis sunt multiplicatæ, quam ego per centum, si ibi permansissem. Quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior facile humanos commovet' affectus, et earum virtus tam Deo quam hominibus est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium illi sorori nostræ, quæ cæteris præerat, Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et omnes pariter ejus religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem patientiæ mansuetudinem admirabantur. Quæ quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius vacaret, tanto ardentius ejus præsentiam atque spiritualis colloquii monita hi qui foris sunt efflagitabant.

9

10

6

5

CAP. XIV.
De infamatione

Quum autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopiæ minus quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem prædica- turpitudinis. tione valerem; cœpi sæpius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo nec invidiæ mihi murmur defuit, et quod me facere sincera charitas compellebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat; dicens me adhuc quadam carnalis concupiscentiæ oblectatione teneri, quasi " pristinæ dilectæ sustinere absentiam vix aut nunquam paterer. Qui frequenter illam beati Hieronymi querimoniam mecum volvens, qui ad Asellam de fictis amicis scribens, ait": « Nihil mihi objicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam objiceretur nisi ait“: quum Hierosolimam Paula proficiscitur. » Et iterum : « Antequam, » inquit, << domum sanctæ Paulæ nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene judicio dignus summo sacerdotio decernebar. Sed scio per bonam et

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »