Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][subsumed]

versari solita sint, ut inde lucem aliquam eliciant obscuris illis temporibus adhibendam.

Forsan et addere licebit nihil me et juvenes optimos qui mecum laboraverunt intentatum reliquisse ut perquam commoda et accurata esset haec editio. Textum Amboesianum contulimus cum codicibus manuscriptis, quotiescumque tale auxilium ex Bibliotheca Parisiensi, aut Turonensi Trecensive nobis parare potuimus. Locos auctorum quos laudat Aboelardus, otnnes aut fere omnes sedulo indagavimus, et paucissimi sunt quorum ontes non hic afferantur, seu inscii et aliud agentes eos omiserimus , seu nvitos et frustra inquirentes fefellerint. Imo praemisimus libro cuique praeiatiunculam breviter exponentem qua occasione natus sit, quo scriptus consilio, quinam docti viri illi edendo aut illustrando insudaverint, et qui aliquando codices a nobis illius emendandi gratia fuerint explorati.

Pluribus lectorem morari supervacaneum est. Id unum erat in votis et nuncquoque superest exoptandum, scilicet ut hsec Abaelardi editio quae tantum temporis impensaeque absumpsit, et hodie in lucem infaustis prodit ominibus, civiles inter discordias quae Galliam nostram et Europam fere omnem exagitant faciuntque ab his studiis aversas, saltem haud indigna videatur quae longo licet intervallo comes addatur Benedictinis illis philosophorum scholasticorum editionibus, quas diurna nocturnaque manu versavi, et quarum mihi sobriam eruditionem ut aemulari pium officium visum est, sic in memoriam atiquantisper revocavisse summa laus foret et merces gratissima.

Dabam Parisiis, in aedibus Sorbonae, mense octobri, MDCCGXLIX. PETRI ABmARDI

F.T

HELOISS^: CONJUGIS EJUS

Epistolje.

Dum Abaelardus, Sancti Gildasii abbas, vilam in periculis et anxielale eontinua traheret, ad amicum miseriis quoque conflictatum, longas de calamilatibus suis litteras misit, qliae quiim in Heloissae, jam in secessu Paracleti degentis, manusincidissent, ea vehementer commota statuit ad Abaelardum scribereepistolam , qua solliciti animi aegritudines conjugi significaret. Cui quuni paulo post Abaelardus rescripsisset, commercium litterarum inter se habere ineeperunt, ut de amoribus praeteritis primum, dein de theologia, historia disciplinaque sacra colloquerenlur.

Eae sunt celeberrima; Heloissae et Abaelardi Epistolae, quas primus post Amboesium edidit Rawlinson s, ad codicis manuscripti fidem , ut ipse prsedicabat, recensitas atque emendatas. Codices Abaelardi operum quum sint rariores et textus ab Ambocsio datus non adeo purus videretur, nova editio erudilorum studia a principio non mediocriter commovit et deinde aliquo in pretio esse non desiit. Rawlinson vero codicis quem in manibus se habuisse gloriatur, formam describere omittit, declaratque tantum sibi •< hunc muluo datum •> ab araico ■< cujus nomen malus pudor celat >• Pneterea si ad hoc attendimus, quod lectiones ab eo propositae multum a priore textu abhorreant neque cognitis antea codicibus confirmentur, et ad loca vere corrupta nunquam pertineant, non arbitrari non possumus editorem nullo codice usum fuisse mendaciumque sibi adornavisse, ut fidem lectionibus fictitiis faceret, quas ex conjectura in Amboesianum textum inseruisset. Ea est Orellii opinio qui in editorem doli mali convictum acerrime invehitur *: <• Magnam quum hic promissor mihi expectationem movisset, po6t primam paginam accuratius examinatam statim intellexi mendacissimum hominem et nequam fuisse istum Rawlinson, neque quidquam prseter ridiculas atque levissimas inter-polationes obtendere voluisse lectoribus, ut Renlleium in mediae selatis scriptore fortasse aemularetur. » Nullo modo igitur ad textum constituendum iis lectionibus a Rawlinson allatis uti potuimus; eas tamen huic editioni subjunximus, quum ingeniosae nobis viderentur.

' Vide Quercelani notain i. — * Vidc nolam u. — qua; est Historia Calamitatum suarmn ud amicum scripta

3 Petri Abcelardi abbatis Ruyensis et Heloissa: abbalissce Heloissce et Aboclardi Epistolas quae Jeruntur qualuor prio

Paracletensii Epistola?, a prioris editionis erroribus pur- res. Addilis Codd. Amboesii et Rawlinsonii variis lectio

gatat et Cod. Hs. collatce eura Rjcardi Rawlinson , Lpa- nibus. Edidil 1. Gaspar Orcllius. Turici, 1841, in-4".

dini, 1718, in-8°. - ' Vagislri Petri Aboslardi Epistota Cf. Jleiiim gallicarum Script., t. XIV, p. 278.

Minus etiam aut potius nihil opis nobis fuit in editionibus quibusdam aliis, in quibus Epistolae Abaelardi et Heloissae cum gallica translatione in lucem prodierunt1; interpretationeni enim magis curae habueruot editores quam textum, quem, licetse emendaturos esse polliciti essent, omnino neglexere.

Spem fructus amplioris nobis fecerat ab Orellio data Calamitatum Historiae et priorum quatuor epistolarum recensio. Vir autem eruditissimus quum nullum in potestate codicem haberet, emendationes quae potuissent videri incertae omisit, et solummodo operam dedit ut textum Amboesii fideliter transcriberet.

ltaque quum nulla esset litterarum Abaelardi critica editio quam sequeremur, textus emendandi munus pro virili parte suscipere debuimus. Tres vel plures codices recensueral

Amboesius « quorum unum nactus erat in Armorica alterum ex Philippo Portaeo, abbatc

tyronio , poetaei amicissimo, tertium ex monasterio paracletensi. » Quo isti codices abierint incertum est, nisi unus aut alter idem sit ac codex regius 2544, qui Francisci Amboesii nomen praefert. Praeter codicem illum, qui non decimo sexto sasculo anterior est et ubi multa desunt, sed in quo uno ex iis quos novimus regula sanctimonalium coutinetur, duos codices alios recognovimus e bibliotheca regia parisiensi 2545 et 2923 , et tertium insuper e bibliotheca trecensi 802, qui videtur anliquissimus. Codex regius 2923 Francisci Petrarchae fuit, cujus etiam manu nonnulla initio cxarata fuisse putantur. Scripturae decor atque emendata textus siuceritas dignum possessore antiquo praestal. Duos habet insuper bibliotheca regia codices sangermauenses; sed ad septimum decimum saeculum vel ad finem sexti decimi referendi sunt, et auctoritate carent. Post nonnullas paginas perlectas recensionem horum, ut inutilem , praetermisimus. ln notulis et variis lectionibus omnes codices sic sunt designali : Littera A indicat codicem 2544; B cod. 2545; C cod. 2923; 1). cod. trecensem; Vmb. MS. varias Amboesii lectiones; RMS. eas quas Rawlinson proposuit. Quasdam quoque notulas nobis suppedilavit codex gallicus e bibliotheca regia 72732, in quo interpretationem litterarum Abaelardi Joanni poetae, vulgo Jean de Meung, ascriptam et nondum iu lucem editam invenias.

Litteris Abaslardi et Heloissw addiderat Amboesius argumenta, quae in nostram edilionein retulimus. Luculentas etiam Andreae Quercetani notas de Historia Calamitatum, quamvis longiores sint, inseruimus, quibusdam tamen emendatis et catalogo abbatissarum Paracleti in appendicem rejecto.

Miram quamdam Orellius opinionem attulit quam ob auctoris nomcn non possumus praiterire. Arbitratur Historiam Calamitatum scriptam utique ab Abaelardo plenamque illi fidem esse tribuendam; sed Litteras subdititias esse posse suspicatur. Quibus allatam opinionem argurnentis confirmare possit gravissimus judex, nescimus. Obstant non modo codicum testimo

s

' Les vtritables Leitres d'AbaUlard et d'Htloise, tiries d'Abailard et ttHtloise, trad. par de Longchamps ct publ. d'un ancien manuscrit latin trouvt dans ta bibliotheque de par A. de Puyberland. Paris, 1853, 2 vol. in-8°. - AbuiFrancois d'Amboise, conseiller d'j£tal, traduites par l'au- lard et Htloise, avec un apercu du xne siicle, etc, par leur de leur vie ; D. Gervaise), avec des notes historiqucs F. C. Turlot. Paris, 1823 , in-8". - Lettres ttAbailard et et critiques trcs-curieuses. Paris , 1723 , 2 vol. in-12. - d'Htloise, traduitcs sur les nianuscrits de la Bibliotheque Lettres d'Htloise et tVAbaitard, nouvellc traduclion, avcc royale, par E. Oddoul. Paris, 1840, 2 vol. in-8». - Leltres le texte a c6tc, par J. Fr. Bastien. Paris, 1782 , ? vol. ttAbaitard el d'Htloise, traduclion littcrale par lc bibl. in-8". - Lettres ctHtlolse et d'Abailard, edition ornce de Jacob , precedee d'une notice litleraire, hislorique et huit ligurcs, ctc. Paris, 1790, 3 vol. \D-i<>-AncienneHt- bibliographique, par M. Villenave. Paris, 1840, 1 vol. lolse , manuscrit nouveltement retrouvt des tettres intdites in-12.

0

Epistome: 3

nia, et universa nec interrupta omnium fides, verum eliam scribendi ratio. Abeelardi enim lii lilleris etiam deprehendas candidum seribendi genus, et pressum et nervosum , et simul jejunitatem quamdam orationis quam in ceteris ejus operibus reperias. Historia Calamitatum, quae Orellio fide digna videtur, unum est forsan omnium Abaelardi operum, in quo si quis minulius omnia excutere velit, possit quaedam animadvertere quee cum ingenio auctoris caeterisque ejus operibus parum congruant. Laudanda est prorsus quae a veris falsa secernit sagacitas , dummodo in pravam dubitandi consuetudinem non abeat.

[graphic]

EPISTOLA I,

HISTOIUA CALAMITATUM 1 AB/ELARDl, AD AMICCM SCRIPTA.

ARGUMENTUM.

Hanc epistolam ex monasterio Divi Gildasii in minore Britannia sito, quod tunc ipse Petrus Abslardus abbas regebat, scribit ad amicum cujus nomen tota epistola, licet prolixa, nec ipse edit, nec etiam Heloissa, quum hujus epistolx meminit in secunda. Est autem narratoria. Toto enim epistolx textu suam vitam ante actam ab infantia ad illud usque tempus, quo hanc scripsit, diligenter enarrat; nullam tamen Joannis Rozelini mentionem facit, quo philosopho doctissimo prxceptore usum Otho frisingensis episcopus, gravis scriptor, qui eodem vivebat tempore , affirmat. Cffiterum quid, quo animo egerit vel scripserit, quid passussit, quanta invidia semuli in eum exarserint, graphice describit, atque obtrectatoribus suis cursim ex occasione breviter et argute respondet. Denique hanc epistolam potius ad propriam , quani ad amici consolationem scripsisse videtur, scilicet ut et prasentes calamitates ex recordatione prateritarum lenius ferret, et imminentium periculorum timorem facilius detergeret. Nullas enim amici molestias cum suis confert, ut ex comparatione graviores appareant.

Saepe humanos affectus aut provocant, aut mitigant amplius exempla quam verba. Unde post nonnullam sermonis ad praesentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem scribere decrevi : ut in comparatione mearum, tuas aut nullas, aut modicas tentationes recognoscas, et tolerabilius feras.

Ego igitur oppidoquodam oriundus3, quod in ingressu minoris Uiitannise constructum, ab urbe nannetica versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio vocabulo Palatium appellatur. Sicut nalura terrae meae vel generis animo levis, ita et ineenio extiti * ad litteratoriam disciplinam facilis5. Patrem autem ha- De i)aienllbus

7 ~ r ejus.

beliam6 litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur. Lnde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscunque fihos haberet, lilteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est.

[ocr errors]

1 Vide not. m. * Hic eiror esl Amboesii; namque sub finem epislolx. —3 Vide not. iv. — 4 Extili et ad quuin Abaelardus Historiam Calamitalnm scripsit, jam- literaloriam. ABCD. — " Vide not. v. — " Vid. nol. vi. dudum monaslerium D. Gildaaii fugerat, ut ipse monei

« ZurückWeiter »