Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

testatibus conteraptibilem1 ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita, adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum praecipuos a me averterent, et si qui adhuc' pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus, metu illorum, dissimularent. Deus ipse mihi testis est, quolies aliquem ecclesiasticarum personarum conventum adunari noveram, hoc in damnationem mea magi credebam. Stupefactus illico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi haereticus aut profanus in conciliis traherer3, aut synagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elephantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur aemuli mei, quam beatum olim Athanasium haeretici. Saepe autem (Deus scil) in tantam lapsus sum desperationem *, ut Christianorum finibus excessis, ad gentes transire disponerem", atque ibi quiete, sub quacunque tributi pactione, inter inimicos Christi christiane vivere6; quos lanto magis1 propitios me habiturum credebam, quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent.

Quumautem tantis8 perturbationibus incessanter affligerer, atque hoc exlremuin cap. >iu. mihi superesset consilium, ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem ;

De abbatia ad quam assum

occasionem quamdam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, pcrsecuUon<

lam liliorum, id esl mona

incidi in christianos atque monachos gentibus longo saeviores, atque pejores. Erat quippe in Britannia minore, in episcopatu Venetensi9, abbatia quaedam Sancti chorum, q»an> Gildasii Ruiensis10, pastore defuncto desolata, ad quam me concors fratrum electio «um. cum assensu principis terne vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem, sicut Hieronymum Romanorum expulit ad Orientem. Nunquam enim huic rei (sciat Deus) acquievissem, nisi ut quocunque modo has quas iucessanter sustinebam oppressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara, et terrse lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere nolissima, et gens terrae illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in praecipitium se collidit, et, ut puncto temporis" mortem unam differat, aliam incurrit: sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli, ibique ad horrisonl undas Oceani, quum fugam mihi ulterius terraepostremitas" non praeberet, saepe in orationibus meis illud revolvebam" :« A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. » Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata" fratrum congregatio cor

' Abjectttm RMS. — * Sic D rccln.- Et si qitid adhuc ' Assiduis RMS. — 9 VanetensiB.-Venecensi D. — 10 Sic

AB. - Et qui adhttc Edit. Amb. — 5 Abriperer RMS. — MS. Amb.-Rivensis Edil.-Vulgo de Ruys. Vide nol. Xlymi.

'Eatenus spem abjeci RMS.—'Statuerem RMS,—0 Vitam — " Ipso temporis articulo RMS. — " Extremitas RMS.

dncere non eligendam RMS. —' Sic AC-Integre Edit.— — " Psalm. Lx V. 3. — " tfale instructa RMS.

ineum die ac nocte cruciaret, quum tam anima: meae quani corporis pericula pensaiem, neminem jam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere tentarem1, me vivere non posse, etl si hoc in quantum possem non agerem, me damnandum9 esse. lpsam etiam abbatiam tyrannus quidam in terra illa potentissimus ita jam diu sibi subjugaverat, ex inordinalione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adjacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios judaeos exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus quotidianis, quum nihil in commune baberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis et4 filiabus sustentaret. Gaudebant me super boc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant quae poterant, ut quum in administratione ipsa deficerem, compellerer' aut a disciplina cessare, aut omnino recedere. Quum autem tota terrae illius barbaries pariter exlex et indisciplinata6 esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adjutorium, quum a moribus omnium pariler dissiderem. Foris me tyrannus ille et salellites sui assidue opprimebant, intus mihi fratres incessanter insidiabantur7: ut illud apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret: « Foris pugnae, intus timores8. » Considerabam, et plangebam quam inutilem et niiseram vitam ducerem, et quam infrucluosetam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem, et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis, nec in monachis aliquem fruclum haberem, et quam inefficax in omnibus incceptis atque conatibus meis redderer, ul jam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet : « Hic homo coepit sdificare, et non potuit consummare". » Desperabam penitus, quum recordarer quae fugeram, et considerarem quas incurrerem10; et priores molestias quasi jam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam : Merito ha^c palior, qui", Paracletum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula. Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione oflicii ita ut oporteret providere non poterara; quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis necessiludini sufficeret. Sed ipse quoque verus Paracletus mihi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio. Accidit namque ut abbas noster Sancti Dyonisii praedictam illam Argenteoli" abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa jam in Christo soror potius quam uxor Heloissa susceperat, tanquam ad jus monarsterii sui antiquitus

' Conarer RMS. — * Sic AUD.- Quod tti hoc Edit. — RMS. - ' Corinth. II, cap. vn , v. 5. — " Luc cap. ut, 1/)am»i//can(/umMS.Amb.--*Fe/D.—' CompellermtMS. v. 30. — "> In qitanta odia inciderem RMS. — " Qttia Amb.— • Rudit RMS, —' Qttotirtianat ttruxerunt insidiat C. — " Argcntolii MS. Amb. - Vide nol xux.

pertinentem, quocunque modo acquireret, et conventum inde snnctimonialium, ubi illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Quae quum diversis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem qua nostro consulerem oratorio. llluc1 itaque* reversus, eam cum quibusdam aliis de eadem congregatione ipsi adhaerentibus, ad praedictum oratorium invitavi5; eoque illis adductis, ipsum oratorium cum omnibus ei pertinenlibus concessi et douavi; ipsamque postmodum douationem nostram, assensu atque interventu episcopi terrae, papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per privilegium in perpetuum corroboravil*. Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam, et ad tempus plurimum desolatas, divinae misericordisc respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est, et se eis quoque verum exbibuit Paracletum, et circumadjacentes populos misericordes eis alque propitios etTecit. Etplus(sciat Deus), utarbilror, uno anno in terrenis commodis3 sunt multiplicalae, quam ego per centum, si ibi permansissem. Quippe quo6 feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior facile humanos commovet7 affectus, et earum virtus tam Deo quam hominibus est gratior. Tantam autemgratiam in oculis omnium illi sorori nostrae, quae caeteris praeerat8, Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et omnes pariter ejus religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem patientiae mansuetudinem admirabantur. Qua3 quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius vacaret, tanto ardentius ejus praesentiam atque spiritualis colloquii monita hi qui foris sunt efflagitabant.

Quum autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopiae «»■

i ., . . Deinfamaliom

minus quam possem et deberem consulerem, et facue ld nostra saltem praedica- turpimdinis.

tione valerem; coepi ssepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In

quo nec invidiae mihi murmur defuit, et quod me facere sincera charitas compel

lebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat; dicens meadhuc

quadam carnalis concupiscentiae9 oblectatione teneri, quasi10 pristinae dilectae su

stinere absentiam vix aut nunquam paterer. Qui frequenter illam beati Hiero

nymi querimoniam mecum volvens, qui ad Asellam de ficds amicis scribens,

ait": « Nihil mihi objicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam objiceretur nisi

quum Hierosolimam Paula proficiscitur. » Et iterum : « Antequam, » inquit,

« domum sanctae Paulse nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium

pene judicio dignus summo sacerdotio decernebar. Sed scio per bonam et

Illud AD. — * Sic ABD. - Namque Edit. Amb. — 7 Permovet MS. Amb. — ' Vidc not. un. — * Coitus "Vide not.L.-' Confirmavit RMS.-Vide not. Li.—* Pra- illiciti RMS. — " Sic C. - Qua ABD. - Qui Edit. — Jiii MS. Amb. - Vide not. Lii. — ' Quanto MS. Anib. — " Epist. Xxyiii , ad Ascllam, Opp. t. IV, part. II, col. 66. tnalam lamam pervenire ad regna ccelorum. » Quum hanc, inquam, in tantum virum detractionis1 injuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens : O si tanlam suspicionis causam aemuli mei in me reperirent, quanta me detrectatione* opprimerent! Nuncvero mihidivina misericordia ab hac suspicione liberato, quomodo hujus perpetrandae turpitudinis facultale ablata, suspicio remanel ? Quae etiam tam impudens haec criminatio3 novissima? Adeo namque res ista omnem hujus turpitudinis suspicionem apud omnes removet, tit quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant: sicut de Esther* et caeteris regis Assueri puellis sacra narrat historia. Legimus5 et potentem illum reginae Candacis eunuchum universis ejus gazis praeesse; ad quem convertendum et baptisandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspicione. Ad quam quidem6 penitus removendam maximum illum christianorum philosophum Origenem, quum mulierum quoque sanctae doctrinae intenderet, sibi ipsi manus inlulisse Ecclesiasticce Historice liber W continet. Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse, atque inde non modicum ciimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum praepararet, ac tanto minore poena, quanto breviore ac subita, ut oppressus somno, quum mihi manus injicerent, nihil pcenae fere sentirem. Sed quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione8 diutius9 plector, et plus ex detrimento famae quam ex corporis crucior diminutione. Sicut enim scriptum est10: « Melius est nomen bonum quam divitise multae. » Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et Moribus Clericorum" : « Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est. » Idem supra: « Providemus, » inquit, « bona, ut ait apostolus18, non solum coram Deo, sed etiam coram horninibus. Propter nos, conscientia nostra sufficit in nobis. Propter alios, fama nostra non pollui, sed pollere debet in nobis. Duae res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo. » Quid autem horum invidia ipsi Chrislo vel ejus membris, tam prophetis scilicet quam apostolis, seu aliis patribus sanctis objiceret, si in eorum temporibus existeret, quum ebs videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis pnecipue videret sociatos"? Unde et bealus Auguslinus in libro de Opere Monachorum, ipsas etiam mulieres domino Jesu

[graphic]

Detractalionis MS. Amb. — * lnfamia RMS. — * Ca- tione RMS. — • Sic C.-Divitius Edit. Amb. — 10 Prov.,

lumnia RMS. — * Esther, cap. 11, v. 3. — 1 Act. Apost. cap. xxn, v. I. — " Serm. Ccclv, Opp. t. V, col. 1380.

cap. viu, v. 27. — 0 Sic ABC. - Quoque Edit. Amb. — — '* Rom. cap. Xil, v. 17. — 13 Conjunctos RMS. 1 Euseb. Uist. Eccles. lib. VII, cap. vo. - " Obtrecta

Christo atqne apostolis ita inseparabiies' comites adbarsisse demonsliat, ut et cum eis eliam ad praedicationem procederent. « Ad hoc enim*, » inquit, « et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum quae ad substantiam vitae hujus perlinerent. » Et quisquis non putat ab apostolis fieri, ut cum eis sanclse conversationis mulieres cursitarent* quocunque evangelium praedicabant, evangelium audiat, et cognoscat quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. In evangelio enim scriptum est' : « Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella , evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres aliqua?, quae erant curalae a spiritibus immundis5, et infirmitatibus, Maria, qua3 vocatur Magdalena, et Joanna, uxor Cuzae procuraloris Herodis, et Susanna, et alia? multae quae minislrabant ei de facultatibus suis. » Et Leo Nonus * contra epislolam Parmeniani de Studio Monasterii : « Omnino, » inquit, « profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abjicere cura sua, ut non ei viclum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter jaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente1 : Nunquid non habemus potestatem sororern mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cepfuts? Vide insipiens quia non dixit : Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi? sed circutnducendi; scilicet ut mercede praedicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale conjugium. » Ipse certe pharisams, qui intra se de Domino ait8: « Hic, si essel prophela, sciret utique quae et qualis esset mulier quse langiteum, quia peccalrix est; » multo commodiorem, quantum ad humanum judicium speclat, turpitudinis conjecturam de Domino concipere poterat, quam de nobis isti; aut qui matrem ejus juveni commendatam', vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari10 videbat, multo probabiliorem inde suspicionem contrahere. Quid etiam dixissent isti detractores nostii, si Malchum illum captivum monachum, dequo beatus scribit Hieronymus", eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent? Quanto id crimini ascriberent, quod egregius ille doclor quum vidisset, maxime commendans ait : « Erat illic senex quidam nomine Malchus, ejusdem loci indigena".

' Inseritur^dai RMS. 'Cap. iv Opp., Parisiis, 1685, quum scripserit nomine Leonis IX, cujus cral Icgalus , ea

in-ful., I. VI, col. 478.—'Circumirent C- 1 Luc. cap. vm, recte noniine ipsius cilalur in prima parlc derretiGraliani,

v. 1 et sq.— * Malignu HS. Amb. — • Ila quidem legilur dist. XXXI, cap. x.—1 Corinth. I, cap. n, v. 5. — " Luc.

in codicibus inanuscriptis cl edilionibus; vcrum nihil cst cap. vn , v. 39. — * Joan. cap. xix, v. 27. - '* Reg. III,

qnod Leo Nonus contra Epistolam Parmeniani de studio cap. xvn, v. lOetsq.—" Vit. Malchi, Opp. t. IV.col.91.

monasteriiscripscrit. Locusqucm Abxlardus affert, reperi- —" Tria verba isia Amboesius asscrit non haberi apud

tnr in rcsponsionc Humbcrti a<l libellum Nicclsc presbyteri beatum Hieronymum , scd eorum loco a'sr^yfltn, vocem

et monachi advcrsus Lalinos cdilum; quam rcsponsionem cjusdem sensus; leguntur lamco in editione Parisina, 1. c.

« ZurückWeiter »