Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Immo piissime quia sic fecimus

Tam hoc quam cætera condona, quæsumus.

Hoc primi vitio parentes exulant,

Et crebris posteros ærumnis implicant.
Hoc naturaliter est nobis insitum,
Et quasi filiis hæreditarium.
Immoderatior et inter epulas
Si quid addiderit culpæ loquacitas,
Id quoque tuum est tuis ignoscere,
Qui nobis spatium reservas veniæ.

Tuum est gratiam dare supplicibus,
Qua sibi temperet ab his et talibus.
Tuum est omnibus modum præfigere
Atque præcipitem naturam regere.

Peregrinantibus nobis viaticum
Da necessarium, tolle superfluum ;
Sit quæ non oneret supellex modica,
Ne tarde profugis occurrat patria.

Quis in exilio quærat delicias?
Vel nudus utinam hinc tandem exeat.
Nudeque naufragum hærentem tabulæ
Cautes excipiant saxoso littore.

Qui spiritalibus se cibis præparat,
Non quærit qualibet stercus conficiat.
Coelesti pane qui saginans' animam
Ventris rugitibus non parat similam.

Quem veræ poculum vitis inebriat,
Vini dulcedine gulam non incitat,
Regum deliciæ, non Christi pauperum,
Sollicitudines sunt istæ gentium.

Terrena cogitant hi, non cœlestia ;
Ponunt exilium sibi pro patria ;
Sortem cum bestiis hic suam faciunt,
Et tales miseri comites eligunt.

Averni facilem descensum appetunt,
Arduum cœlorum callem refugiunt.
Ventre et pectore repentes penitus
Se jam attollere valent nullatenus.

Ut
pronas corpore natura bestias,
Sic istos animo fecit édacitas.
Bacchi vel Cereris templis assidui,
In cærimoniis sunt ventris prodigi2.

Tu autem exules factos ingluvie
Per abstinentiam reduc nos, Domine,
Nullumque deseras tuorum inopem,
Qui vestis lilium, et pascis passerem.
Nullum necessitas premat inopiæ,
Sed sit frugalitas sufficientiæ.
Sit quod sufficere naturæ valeat,
Non quod lasciviæ fomentum præbeat.
Perenni Domino, etc.

XV.

Septem quas solvimus diurnis laudibus
Nocturnis additis octo perficimus,
Ex quibus quattuor ascribe vespera
Et mane quattuor, diemque perfice.

A nona vesperam scimus incipere,
Quum sol se cœperit terris immergere;
E contra recte quis mane tribuerit
Post noctis medium quum sol emerserit.
Octo conficitur nostra substantia
Quam demum perficit octavæ gloria;
Corpus ex quattuor constare novimus,
Ornari totidem mentes virtutibus.
Hinc recte gratias in octo laudibus
Pro nobis Domino solvi statuimus.
Defectum corporis præbentes vespere,
Mane tribuimus vigorem animæ.
Perenni Domino, etc.

XVI.

Octava titulo in Psalmis legimus
Futuræ gloriam vitæ canentibus,
Quum lux subierit perpes fidelium
Istius temporis post septenarium.
Hanc jam in capite completam novimus,
Quum resurrexerit hac luce Dominus,
Ut sic certissimam spem membris propriis
Ejusdem tribuat beatitudinis.

Hinc a Christicolis hæc dies merito
Præ cunctis colitur hoc in mysterio.
Æternis etenim, non temporalibus
Hi bonis inhiant quorum fons Dominus.
Neve tam arduam viam tenentibus
Ex diffidentia tepescat animus :

[blocks in formation]

Ubique tuis nos et semper laudibus
Vacare, Domine, debere novimus,
Qui loca fabricas nobis et tempora,
Noctem ad requiem, diem ad opera.

Et quum non ferat hoc nostra fragilitas,
Horas instituit, fixit ecclesias,
Ut ipsa loca nos ad hæc admoneant,
Invitent tempora vel segnes arguant.
Hora jam requiem diei septima
Completa poscimus laudum hebdomada.
Tu nostro, Domine, benedic sabbato,
Quos tuo reparet quies obsequio.

Hanc tua dextera domum sanctificet
Et immanissimum leonem religet;
Somno pacifico sic corpus recrea,
Ut in te vigilet mens semper sobria.
Perenni Domino, etc.

XVIII.

Etates temporum nostrique corporis
Divini numerus præsignat operis ;
Dierum novimus in hoc senarium,
Et sex ætates sunt mundi vel hominum.

'Sic Cod. Brux. - Diem dominicam? · Sic Cod. Brux.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Finis perficiens bonorum Christus est,
Ætate sæculi sexta qui passus est.

Ipsius passio, nostra redemptio,
Bonorum est omnium et consummatio2;
Salutis cætera sunt adminicula,
Hæc est completio salutis hostia.

Hac die conditus homo se perdidit;
Eadem conditor ipsum restituit,
Propter quem subiens crucis suspendium,
Ut servum redimat, se dedit pretium.

De costa viri fit sopiti femina.
Ubi Christus, sponsa ejus est Ecclesia3;
Mors Christi sopor est, de cujus latere
Nos mundat prodiens aqua cum sanguine.
Rei cujuslibet ejus imaginem
Expressam dicimus similitudinem ;
Quod vero quamlibet rem munus exprimit,
Similitudinis nomen non refugit.

Virum et feminæ præesse novimus,
Ejus de corporc quam sumpsit Dominus.
Hinc Dei dicimus virum imaginem
Ejusque feminam similitudinem.

Quo nempe major est viri sublimitas,
Atque potentiæ præcellit dignitas,
Eo vir amplius est Deo similis,
Quum hanc et ratio præponat cæteris.
Perenni Domino, etc.

[blocks in formation]

• Hic verbum quoddam excidit.

Sic Cod. - Est delendum esse videtur. - Sic Cod. Brux.

[blocks in formation]

Tripartitum est divini cultus officium. Doctor gentium in epistola ad Ephesios ordinavit dicens1: « Et nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed implemini Spiritu loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. » Et rursus ad Colosenses inquit: «< Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Domino. >>

Psalmi vero et cantica quoniam ex canonicis antiquitus præparata sunt Scripturis, nec nostro nec alicujus egent studio ut modo componantur.

De hymnis vero quum nihil in superpositis distinctum habeatur scripturis, quamvis et nonnulli psalmi nomen hymnorum sive canticorum sanctorum inscriptum titulis habeant, passim a pluribus postea scriptum est, et pro temporum aut horarum seu festivitatum varietate quibusque proprii hymni sunt constituti, et hos nunc proprie hymnos appellamus, quamvis antiquitus indifferenter nonnulli tam hymnos quam psalmos dicerent quælibet divinæ laudis cantica rhythmo vel metro composita. Unde Eusebius Cæsariensis Ecclesiastica

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »