Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Deus pater tantum Dei,
Virgo mater sed et Dei.
In tam nova ligatura
Sic utraque stat natura,
Ut conservet quidquid erat,
Facta quiddam quod non erat.
Noster iste mediator,
Iste noster legislator,
Circumcisus, baptizatus,
Crucifixus, tumulatus,
Obdormivit et descendit,
Resurrexit et ascendit.
Sic ac cœlos elevatus
Judicabit judicatus.
Paraclitus increatus,

Neque factus, neque natus,
Patri consors genitoque,
Sic procedit ab utroque,
Ne sit minor potestate,
Vel discretus qualitate.
Quanti illi, tantus iste,
Quales illi, talis iste.
Ex quo illi, ex tunc iste,
Quantum illi, tantum iste.
Pater alter, sed gignendo,
Natus alter, sed nascendo;
Flamen ab his procedendo,
Tres sunt unum subsistendo.
Quisque trium plenus Deus,
Non tres sunt Dii, sed Deus.
In hoc Deo, Deo vero,
Tres et unum assevero,
Dans usiæ unitatem
Et personis trinitatem.
In personis nulla prior,
Nulla major, nulla minor.
Unaquæque semper ipsa
Sic est constans atque fixa,
Ut nec ipsa varietur,

Nec in ullum transmutetur.
Hæc est fides orthodoxa,
Non hic error sive noxa.
Sicut dico, sic et credo,
Nec in pravam partem cedo;
Inde venit bonus Deus,
Ne desperes quamvis reus.
Reus mortis non despero,
Sed in morte vitam quæro.
Quo te placem nil prætendo,
Nisi fidem quam defendo
Fidem vides, hanc imploro,

[blocks in formation]

Hinc assultus, inde fluctus,
Hinc et inde mors et luctus.
Sed tu, bone nauta, veni,
Preme ventos, mare leni,
Fac abscedant hi piratæ,
Duc ad portum salva rate.
Infœcunda mea ficus,
Cujus ramus ramus siccus,
Incidetur, incendetur,
Si promulgas quod meretur.
Sed hoc anno dimittatur,
Stercoretur, fodiatur.

Quod si necdum respondebit,
Flens hoc loquar, tunc ardebit.
Vetus hostis in me furit,
Aquis mersat, flammis urit.
Inde languens et afflictus,
Tibi soli sum relictus.
Ut hic hostis evanescat,
Ut infirmus convalescat,
Tu virtutem jejunandi
Des infirmo, des orandi.
Per hæc duo, Christo teste,
Liberabor ab hac peste.
Ab hac peste solve mentem,
Fac devotum pœnitentem.
Da timorem, quo projecto
De salute nil conjecto.
Da spem, fidem, caritatem,
Da discretam pieta tm,
Da contemptum terrenorum,
Appetitum supernorum.
Totum, Deus, in te spero,
Deus, ex te totum quæro.
Tu laus mea, meum bonum,
Mea cuncta tuum donum.
Tu solamen in labore,
Medicamen in dolore,

Tu in luctu mea lyra,

Tu lenimen es in ira.

Tu in arcto liberator,
Tu in lapsu revelator.
Meam præstas in provectu,
Spem conservas in defectu.
Si quis lædit, tu rependis;
Si minatur, tu defendis.
Quod est anceps, tu dissolvis,
Quod tegendum, tu involvis.
Tu intrare me non sinas
Infernales officinas,
Ubi moror, ubi metus,
Ubi fœtor, ubi fletus,
Ubi probra deteguntur,
Ubi rei confunduntur,

Ubi tortor semper cædens,
Ubi vermis semper edens,
Ubi totum hoc perenne,
Quia perpes mors gehennæ.
Me receptet Sion illa,
Sion David urbs tranquilla,
Cujus faber auctor lucis,
Cujus portæ lignum crucis,
Cujus claves lingua Petri,
Cujus cives semper læti,
Cujus muri lapis vivus,

Cujus custos rex festivus.
In hac urbe lux solemnis,

Ver æternum, pax perennis.
In hac odor implens cœlos,
In hac semper festum melos.
Non est ibi corruptela,
Non defectus, non querela,
Non minuti, non deformes :
Omnes Christo sunt conformes.
Urbs cœlestis, urbs beata,
Super Petram collocata,
Urbs in portu satis tuto,
Ex longinquo te saluto.
Te suspiro, te saluto,
Te affecto, te requiro.
Quantum tui gratulentur,
Quam festive conniventur,
Quis affectus eos stringat,
Aut quæ gemma muros pingat,
Quis calcedon, quis jacinthus,
Norunt illi quid sit intus.
In plateis hujus urbis,
Sociatus piis turbis
Cum Moïse et Elia
Pium canam alleluia.

AMEN.

MAGISTRI PETRI ABELARDI

PLANCTUS VARII.

2

Ea carmina in Bibliotheca Vaticana reperta sunt. Illorum initium tantum transcripsere auctores Historiæ litterariæ 1; integra autem publici juris facta sunt a Carl. Greith qui male omnino suspicatur ea esse aλnyopouμeva, et sub fictis nominibus Abælardi et Heloissæ amores spectare.

' Tom. XII, p. 134, Vid. Spicilegium vaticanum, von Carl Greith. Frauenfeld, 1838, in-8, p. 123–131.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quæ, fili mi, præsagia
Fuerunt illa somnia!

Quid sol, quid luna, fili mi,
Quid stellæ, quid manipuli,
Quæ mecum diu contuli,
Gerebant in se mystici?

Posterior natu fratribus,
Sed' amore prior omnibus,
Quem moriens mater Bennonim,
Pater gaudens dixit Benjamin.
Blanditiis tuis miserum
Revelabas patri sennium,
Fratris mihi reddens speciem
Et decoræ matris faciem.

Pueriles næniæ
Super cantus omnes
Orbati miseriæ

Senis erant dulces.

Informes in facie

Teneri sermones, Omnem eloquentiæ Favum transcendentes. Duorum solatia Perditorum maxima Gerebas in te, fili! Pari pulchritudine Repræsentans utrosque, Reddebas sic me mihi. Hinc tecum hos perdidi, Et plus justo tenui Hanc animam, fili mi. Etate tu parvulus, In dolore maximus, Sicut matri sic patri. Deus, cui servio, Tu nos nobis facito Apud te conjungi.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Ex more sint odæ flebiles,
Et planctus ut cantus celebres.
Incultæ sint moestæ facies
Plangentum et flentum similes,
Auratæ sint longe ciclades,
Et cultus sint procul divites.
Galadithæ virgo Jephtæ filia
Miseranda patris facta victima,
Annuos virginum elegos,
Et pii carminis modulos
Virtuti virginis debitos

Per annos exigit singulos.

O stupendam plus quam flendam virginem!
O quam rarum illi virum similem !
Ne votum sit patris irritum,
Promissaque fraudet Dominum,
Per hunc solavit populum,
In suum hunc urget jugulum.
Victor hic de prælio

Dum redit cum populo,
Prior hæc præ gaudio

Accurrit cum tympano

Quam videns et gemens pater anxius
Dat plausum in planctum voti conscius.
Triumphum in luctum vertit populus.

[blocks in formation]

Me dux ait, unica 2,

Et decepta cujus
Nostra lues gaudia,
Quamque dedit Dominus
Perdit te victoria. »

Illa refert: «< Utinam
Mea ignorantia
Tantæ rei victimam
Aptet sic placidam.
Immolare filium
Volens Abraham,

Non hanc apud Dominum
Habuit gratiam,
Ut ab ipso puerum
Vellet hostiam.

Puerum qui respuit,
Sic puellam suscipit.

Quod decus sit sexus mei percipe,
Uteri qui tui fructus inspice.
Quid enim, quid tibi sit hoc gloriæ,

Decepisti, filia mea,

Dux ait, unica,

Ut sexu sic animo

Vir esto, nunc obsecro.

Nec meæ nec obstes tuæ,
Si tuæ præferre me vis animæ,
Exemploque pravo cunctos lædere.
Sinat te delectio,

Proferat hanc Domino,
Unaque tu Dominum
Offendes cum populo,
Ammittas et propterea
Displicendo Domino.

Hoc est hic crudelitas,
Sed pro Domino pietas,
Qui, ni vellet hostiam,
Non daret victoriam.
Solvens ergo debitum,
Placa, pater, Dominum,
Ne forte quum placitum
Erit, non sit licitum.
Quod ferre non trepidat
Virgo tenera,
Inferre sustineat

Viri dextera.
Sponsio quæ obligat
Voti propria.

Sed duorum mensium
Indulgebis spatium,

Quo valles et colles cum sodalibus

Peragrans et plorans vocem planctibus, Quod sic me semine privet Dominus. Sitque legis sanctio

Mea maledictio!

Non sit remedio

Mundæ carnis hostia,

Quam nulla pollutio,
Nulla novit macula. «<

His gestis rediit ad patrem unica ;
Secreti thalami subintrans abdita,
Lugubris habitus deponit tegmina.
Quæ statim ingressa balneum,
Circumstante choro virginum,
Fessam se refovet paululum
Et corpus pulvere squalidum
Laboremque viæ languidum
Mundat ac recreat lavacrum.

Varias unguenti species Amatæ continent pixides, Quas flentes afferunt virgines.

His illam condiunt
Aliæ, capillos componunt
Reliquæ, ut præparent Domino.

Egressa post paululum,
Virgo lota balneum,
Mittit patri nuntium.

Ut aram extruat,
Ignem acceleret,

Dum ipsa victimam interim præparet ;
Quæ Deo convenit,
Principem condecet.

O quantis ab omnibus
Istud ejulantibus
Nuntium excipit !
Urget dux populum,
Ut hæc accelerent,
Et illa virgines

Ut cultum præparent,

Et tanquam nuptiis
Morti se præparent.
Illa byssum propriis,
Madefactum lacrymis
Porrigit, hæc humidam
Fletu suo purpuram.
Auro, gemmis, margaritis
Variatum est monile,
Quod sic pectus ornat,
Et ut ornet magis inde;
In aures et annuli,
Cum armillis aurei
Virginis tenerrimum
Onerant corpusculum.

Rerum pondus et ornatus
Moram virgo jam non ferens,
Lecto surgit et repellit,
Quæ restabant ita dicens :
« Quæ nuptæ satis sunt,
Perituræ nimis sunt. >>

Mox quem patri detulit,
Ensem nudum arripuit,
Quid plura, quid ultra dicimus
Quid fletus, quid planctus gerimus?

!《*

Ad finem quod tamen cepimus
Plangentes et flentes ducimus.
Collatis circa se vestibus
In aræ succensæ gradibus,
Traditur ab ipsa gladius;
Peremit hanc flexis genibus.

« ZurückWeiter »