Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Te contra Dominum pactio nulla trahat. Contemnendo Deum peccat solummodo quisque, Nec sibi contemptus hic facit esse reum. Non est contemptor qui nescit quid sit agendum, Si non hoc culpa nesciat ipse sua.

1

Major adhuc tamen est insania quam furor ille
Quæ differt illum conciliare sibi.
Supremus furor est offendere cuncta potentem;
Quod qui præsumit, nescio quid metuat.
Quisquis apud Dominum se quærit justificari,
Justitiam si qua est, nesciat ipse suam,
Agnoscat culpas, accuset, corrigat illas;

Nec se corde bonum censeat, ore malum.
Hoc autem pro justitia reputetur ab illo,
Quod bona quæ impendit reddita, non data sunt".
Quæ tibi tu non vis fieri, ne feceris ulli.

Quæ fieri tibi vis, hæc quoque fac aliis.

Omnia dona Dei transcendit verus amicus :
Divitiis cunctis anteferendus hic est,
Nullus pauper erit thesauro præditus isto,
Qui quo rarior est, hoc pretiosior est.
Sunt multi fratres, sed in illis rarus amicus.
Hos natura creat, gratia præbet eum.
Gratia libertas, natura coactio quædam est,
Dum generi quivis hæret amore suo;
Quo pecudes etiam naturæ lege trahuntur,
Affectus quarum gratia nulla manet.

Si roget aut faciat quisquam quod lædat honestum,
Metas et legem transit amicitiæ .
Exaudire preces inhonesta rogantis amici,
Est ab amicitiæ calle referre pedem;
Plus tamen offendit qui cogit ad ista rogando,
Quam qui consensum dat prece victus eis.
Nullum te Dominus plus quam te cogit amare;
Nec te, quisquis te turpia poscat, amat.
Turpia ne facias, sed vites propter amicum,
Si cupis ut vere sis pretiosus ei.
Turpiter excusat noxam quem propter amicum
A se hanc committi dicere non pudeat.
Propter amicitiam si quid commisero vile,

Re turpi pulchram fœdo, malaque bonam. Debita sunt quam dona magis quæ dantur amico; Nil tamen est quo plus non mereatur amor. Quos in amicitia sua quærere lucra videbis,

[blocks in formation]
[ocr errors]

Quod dici cupiunt, hoc simulare scias. Si non subvenias donec te exoret amicus, Quæ dare te credis, vendere crede magis. Non parvo pretio est rubor ille rogantis habendus, Quo quæ tu dicis dona, coactus emit. Plus recipit quam dat, pro donis quisquis amatur ; Nam quid amicitia carius esse potest? Majores grates dono majore meremur :

Majus se dando quam sua quisque dabit. Alter ego nisi sis, non es mihi verus amicus; Ni mihi sis ut ego, non eris alter ego. Qui bonus est, damnum contemnit propter amicum; Sic etenim prodi, si sit amicus habet. Cujus criminibus cito credis, non es amicus. Ultimus hinc propriæ scit mala quisque domus. Non poterit proprios cognoscere dives amicos, An sint fortunæ scilicet aut hominis. Pauper in hoc felix errore est liber ab isto; Quum perit hæc, pereunt quos dabat illa tibi*; Cui mala fecisti, ne te commiseris illi": Prætereunte malo, permanet ira mali. Quam jactura mali jactantia pejor habetur, Et gravior læso cuilibet esse solet.

6

Sit tibi præcipuus quisquis bonus inter amicos
Nec memor in talem conditionis eris.
Erectum stimulis et verbere comprimes illum,
In tua ne calcem dirigat ora suum.
Non homini te, sed vitio servire pudebit;

Quum sit libera mens, nil tibi turpe putes.
Non est quem possunt corrumpere dona fidelis:
Proditor alterius non tibi fidus erit.
Obsequio superant meretrix et proditor omnes :
Qua placeant aliis hæc via sola patet.
Nil melius muliere bona, nil quam mala pejus :
Omnibus ista bonis præstat, et illa malis.
Quæcunque est avium species assueta rapinis,
Quo plus possit in his, femina fortior est ;
Nec rapit humanas animas plus femina quidquam;
Fortis in his hæc est quolibet hoste magis.
Quæ se luxuriæ gratis supponit, amica

8

Censetur, meretrix quæ pretio gerit hoc. In vitio tamen hoc ardentior illa videtur,

Quæ præter sordes suscipit inde nihil. Uxorem ratione suam vir debet amare,

[blocks in formation]

Et non ad coitum, sicut adultera sit. Ut pecudes quo vult trahit impetuosa voluptas, Sic homines agitat luxuriosus amor. Si post conceptum pecudum satiata libido Ferre marem nolit, quid mulier, quid agat'? An se luxuriæ solam putet esse creatam,

Ad coitus fructum cætera nata feret?
Gratior est humilis meretrix quam casta superba,
Perturbatque domum sæpius ista suam.
Polluit illa domum quam incendit sæpius ista :
Sorde magis domui flamma nocere potest.
Mitior est anguis linguosæ conjugis ira :

Qui tenet hanc, ejus non caret angue sinus.
Deterior longe linguosa est femina scorta :
Hoc aliquis, nullis illa placere potest.
Est linguosa domus incendia maxima conjux,

3

Hac levior flamma quilibet ignis erit. [ignis: Quum modicum membrum sit lingua, est maximus Non tot per gladium quot periere per hanc. Prævalet in lingua qui non est fortis in armis. Nullus in hac pugna plus meretrice potest. Ex hoc præcipue distant ignavus et audax, Quod factis iste, prævalet ille minis:

Si linguæ bellum quam armorum fortius esset, Tersites Troja major Achille foret.

In verbis pavidus semper lætare fuisse :

In factis audax sis aliquando licet. Nil magis offendit quam pravus sermo potentem; Plus probra liber homo quam sua damna timet. Accensas mollis responsio mitigat iras,

Auget eas potius dura creatque novas.

[blocks in formation]

Nec catus poterit servari pelle nitente,

Nec mulier, cunctis, si pretiosus erit. Quam nuptum tradunt studeant ornare puellam ; Ornatu sapiens vir cito privat eam. Incestam ut castam frustra servare labores; Non potes hanc, illam non opus esse scias. De quo culpasti mulierem cogis amari, Et verum falso crimine sæpe struis. Ne dubites illam propriæ diffidere formæ, Nec studet ut fallat per bona facta viros. Quanto plus fragilis muliebris sexus habetur, Tanto ejus virtus præminet in meritis. Quo fuit asperior quæ postea nupsit amanti, Tanto gratior est ipsa futura viro. Aspernata virum propria placet ipsa repulsa Et blandum facit hunc asperitate sua. Miror si mulier privignum diligat ulla,

Ni quo Phædra suum fertur amasse modo.
Quem vir amat famulum, miror si diligit uxor,
Semper in insidiis hunc timet ipse sibi.
Luxuriæ nimis est mulieri grata voluptas,
Si plus quam fratrem diligat illa virum.
Si sua quam mater cuiquam sit carior uxor,
Constat naturam cedere luxuriæ.

Quem natura suos non cogit amare parentes;
Conciliare tibi gratia nulla potest.

Qui patri malus est, nulli bonus esse putetur;
Nolo roges pro quo non rogat ipsa parens.
Ne super inducta crucies uxore parentes,
Hos sepeli primo si superesse queas.
Est velox vindicta Dei maledictio patrum;
Nemo nisi demens hanc tolerare potest.
Quo plus proficiat, tua sit perfectio blanda;
Aspera perversos non capit, immo movet.
Objurga culpam pueri, juvenisque flagella;
Exhortare senem blanditiisque mone.
Quum te corripiat senior, patienter habeto,

Et grates, tanquam post data magna, refer. Culpari metuens, culpam præcidere tentat.

Quisquis non fuerit patiens parendo jubenti, Imperio nulli proficiendus erit.

neiensi reperiuntur, teste Th. Wright, 1. 1.-'Sic. Cultus Cod. S. Aud.

ALTERA

EJUSDEM CARMINIS RECENSIO

E CODICE BIBLIOTHECE SANCTI AUDOMARI.

Astralabi fili, vitæ dulcedo paternæ,

Doctrinæ studio pauca relinquo tuæ.
Major discendi tibi sit quam cura docendi :
Hinc aliis etenim proficis, inde tibi.
Quum tibi defuerit quid discas, discere cessa,
Nec tibi cessandum dixeris esse prius.
Non a quo, sed quid dicatur, sit tibi curæ :
Auctori nomen dant bene dicta suo.
Nec tibi dilecti jures in verba magistri,
Nec te detineat doctor amore suo.
Fructu, non foliis pomorum quisque cibatur,
Et sensus verbis anteferendus erit.
Ornatis animos captet persuasio verbis,
Doctrinæ magis est debita planities.
Copia verborum est ubi non est copia sensus,
Constat et errantem multiplicare vias.
Cujus doctrinam sibi dissentire videbis,

Nil illam certi constat habere tibi.
Instabilis lunæ stultus mutatur ad instar,

Sicut sol, sapiens permanet ipse sibi. Nunc huc, nunc illuc, stulti mens cæca vagatur, Provida mens stabilem figit ubique gradum. Cogitat ante diu quid sanum dicere possit, Ne judex fiat turpiter ipse sui. Dictis doctorum, factis intende bonorum, Ferveat hac semper pectus avaritia. Disce diu firmaque tibi tardaque docere, Atque ad scribendum ne cito prosilias. Nolo repentini tua sit doctrina magistri, Qui cogatur adhuc fingere quæ doceat. Nemo tibi tribuit quod nondum est nomen adeptus: Post multos, si vis, experiaris eum. Detrimenta tuæ caveas super omnia famæ, Ut multis possis et tibi proficere. Quæ præcesserunt credi sua crimina cogunt, Et prior in testem vita sequentis erit.

Non tua, sed Domini quæratur gloria per te;
Non tibi, sed cunctis vixeris, immo Deo.
Sit tibi, quæso, frequens scripturæ lectio sacræ :
Cætera si qua legas, omnia propter eam.
Sit tibi præcipuus divini cultus honoris,
Teque timor semper subdat amorque Deo.
Nemo Deum metuet vel amabit sicut oportet,
Si non agnoscat sicut oportet eum, [ipse,
Quam justus sit hic atque potens, quum sit bonus
Quantum nos toleret, quam grave percutiat.
Semper divinæ tua sit subjecta voluntas,

Et contra si vis, appetis esse Deus;
Nec tibi quid possit quæras, sed quid placet ipsi :
Mercenarius hoc, illud amicus agit.
Sufficit ut tantum quæras ipsius honorem :
Utilitatis erit sic memor ipse tuæ.
Sicut thesauris præstat sapientia cunctis,
Sic nihil opposito vilius esse potest.
Ingenii sapiens fit nullus acumine magni;
Hunc potius mores et bona vita creant.
Factis, non verbis, sapientia se profitetur;

Solis concessa est gratia tanta bonis. Filius est sapiens benedictio multa parentum, Ipsorum stultus dedecus atque dolor. Quod tolerat major, non sit grave ferre minorem, Nec se prolato præferat ullus homo. Oblatam Cato fudit aquam, populumque refecit, Dum refici propriam non tulit ipse sitim. Insipiens rex est asinus diademate pollens, Tam sibi quam cunctis perniciosus hic est. Nolo militiam, sed sensum in principe laudes : Consilium, non vis, præminet ad regimen. Quum bonus est princeps, divini muneris est hoc; Quum malus, id perpeti promeruere mala. Sit tibi cura prior faciendi, deinde docendi Quæ bone sunt, nec sis dissonus ipse tibi.

Quæ tibi tu non vis fieri, ne feceris ulli;
Quæ fieri tibi vis, hæc quoque fac aliis.
Simplicis est hominis similem sibi quemque putare,
Et leviter falli, fallere nolle quidem.
Est autem vitium falli, sed fallere crimen ;
Crimine, non vitiis, quisque carere potest.
Ut sapiens falli, sic mens bona fallere nescit,
Est vitii falli, fallere criminis est.
Credere te nunquam falli fallacia summa est :
Rem istam constat solius esse Dei.
Nolo Deum similes, nec te super æthera quæras,
Dum situs hic terræ te tenebrosus habet.
Est justi proprium reddi sua velle quibusque ;
Fortis in adversis non trepidare suis;
Illicitos animi motus frenare modesti;

Tunc quum succedunt prospera præcipue,
Sicut in adversis virtus ea murus habetur,
Sic istius egent prospera temperie,
Nec prior illa manet virtus, nisi fulta sit istis,
Ne sit fracta malis, sive remissa bonis.
Quid vitii, quid sit virtutis discute prudens :
Quod si perdideris, desinis esse quod es.
Philosophus causas rerum discernit opacas;
Effectus operum practicus exsequitur.
Quisquis apud Dominum se quærit justificari,
Justitiam, si qua est, nesciat ipse suam.
Ne timeas unquam, meliores aspice semper
In quibus attendas quid tibi desit adhuc.
Ante potestatem ne quæras magnus haberi ;
Parvus eris si te quærere noverit hoc.
Quo melior quisque est, majori dignus amore est;
Utque Deo quisque carior et tibi sit.
Sunt multi fratres, sed in illis rarus amicus:
Nos natura creat, gratia præbet eum.
Turpia ne facias, sed vites propter amicum,
Si cupis ut vere sis pretiosus ei.

Turpiter excusat noxam quam propter amicum
A se committi dicere non pudet hanc.

Si roget aut faciat quisquam quod lædat honestum,
Metas et legem transit amicitiæ.
Exaudire preces inhonesta rogantis amici
Est ab amicitiæ calle referre pedem.
Propter amicitiam si quid commisero vile,
Re turpi pulchram foedo, malaque bonam.
Si non subvenias donec te exoret amicus,

Tradere te credis, vendere crede magis.
Non pretio parvo est rubor ille rogantis habendus,
Quo quæ tu dicis dona, coactus emit.
Debita sunt quam dona magis quæ dantur amico:
Nil tantum est quo plus non mereatur amor.
Alter
ego nisi sis, non es mihi verus amicus;

Ni mihi sis ut ego, non eris alter ego. Quos in amicitia sua quærere lucra videbis, Quod dici cupiunt, hoc simulare putes.

Ultimus hinc propriæ scit mala quisque domus. Non poterit proprios cognoscere dives amicos, An sint fortunæ scilicet aut hominis. Pauper in hoc felix errore est tutus ab isto : Quo sit paupertas cuique ferenda magis. Quos in amicitia fortuna secunda tenebat, Quum perit hæc, pereunt quos dabat illa tibi. Plus recipit quam dat pro donis quisquis amatur; Nam quid amicitia carius esse potest? Majores grates dono majore meremur

Dando se magis quam sua quisque dabit. Antiquum retine, quum sis expertus, amicum, Nec similem credas, si sapis, esse novum. Præcipueque tuus sit qui patris extitit ante, Ut sit et hinc etiam carus amore patris. Non est qui donis corrumpi possit amicus : Proditor alterius non tibi fidus erit. Quem corruperunt tua munera credere noli : Alter erit cujus sic quoque dona volet. Quos ad consensum traxerunt munera turpem, Horum te fidei credere turpe puta. Cui male fecisti, ne te commiseris illi;

Prætereunte malo, permanet ira mali. Sit tibi præcipuos servus bonus inter amicos, Nec memor in talem conditionis eris. Erectum stimulis et verbere comprime servum ; In tua ne calcem dirigat ora suum. Non homini te, sed vitio servire pudebit: Dum sit libera mens, nil tibi turpe putes. Nolo virum doceas uxoris crimen amatæ, Quod sciri potius quam fieri gravat hunc. Opprobriis aurem propriis dat nemo libenter, Nec te nec quemquam talia scire volet. Quumque viro casto conjux sua casta videtur,

Semper et incestus suspiciosus erit. Nil melius muliere bona, nil quam mala pejus : Omnibus ista bonis præstat et illa malis. Nil teneris constat verecundius esse puellis,

Hocque carere bono nil ita sicut anus. Incestam ut castam pariter servare caveto, Quippe hæc non debet, sic etiam illa nequit. Quid facit incestæ custodia? nonne pudicam Sic fieri credis, quæ mala non minus est? Virtus quippe animi, non corporis, esse putanda est: Nemo vi bonus est, sed malus inde magis. Quæ mulier famæ nequaquam damna veretur, De falso verum crimine crimen agit.

Vile minus scortum, sed vilior est sodomita; Pejor quam meretrix femina vir meretrix. Gratior est humilis meretrix quam casta superba.

Prævalet in lingua qui non est fortis in armis ;
Nullus in hac pugna plus meretrice potest.
Ex hoc præcipue distant ignavus et audax,
Quod factis iste, prævalet ille minis.
Plus ratio quam lex, plus consuetudine lex sit :
Singula sint proprio constituenda gradu.
Majori parti ne cedas, sed meliori :

Stultorum numerus innumerabilis est.
Tempere tu judex legis moderare rigorem :
Hoc etenim leges qui statuere volunt.
Quo plus proficiat tua sit correctio blanda ;
Aspera perversos non capit, immo movet.
Quum te corripiat senior, patienter habeto,
Et grates tanquam post data magna refer.
Ne libertatem vendas, fuge dona potentum :
Emptum te credas, hæc ubi sustuleris.
Ne servire bonos ad turpia cogat egestas :

His natura manus ingeniumque dedit. Contenta est modico mediocritas tuta labore, Quæ quum libera sit, nil pretiosius est. Archelaï reprobans Socrates donaria regis Dixit se non his posse referre vicem. Philosophum puduit donis a divite vinci, Quem se gaudebat vincere pauperie. Vincere contemptu mundi, virtute perire, Cautela hæc magni regula magna viri. Oblatum gratis Abraham cur emerit agrum, Respueritque datum ? forsitan audierat. Multi, ne cupidi videantur, dona refutant, Atque sibi nomen arte parare student. Nolis ex habitu populi captare favorem : Fallere prudentes pellis ovina nequit ; Quæ pellis sit ovis, quæ vulpis, non latet illos.

Ex habitu non secus eris, potes esse superbus : Est nimis hæc summis res odiosa viris. Hypocritæ miseram super omnia censeo vitam.

Nemo senex adeo quin vivere posse per annum
Se confidat adhuc : fallitur omnis in hoc.
Nullus enim est qui non aliquo moriatur in anno
Quem tunc et vitæ deputat ipse suæ.
Ad requiem sanctos constat pertingere morte,
Quum tunc ad mortem nemo venire velit.
Si sit amica senex, donis conducat amica:
Suppleat ex donis quod caret ex facie.
Artificem commendet opus, non propria lingua :

Sola loquatur in hoc, ore tacente, manus.
Maxima sobrietas tam virtus quam medicina :
Cor simul et corpus conferet incolume.
Bella gerant juvenes; seniores consilientur ;
Hos, quid agant illi, constituisse decet.
Si sine consilio tibi concessisse videbis,
Gratia fortunæ sit sine laude tua.
Si post consilium non sint tibi facta benigna,
Non hinc culpandus, sed miserandus eris.
Quæ voveas discerne pius multumque diuque ;
Consilium tarde post tua vota venit.
Omne minus votum solvi majore licebit,
Et cambire bonum pro meliore juvat.
Dulcia sunt adeo commissi gaudia nostri,

Ut memorata juvent quæ placuere nimis.
Qui dicit verum, non hoc dicendo laborat :
Fingere falsa prius nitimur, inde loqui.
Mendaces faciunt ne credas vera loquenti,
Et multis justis perfidus unus obest.
Non leve corrigitur qui se delinquere nescit :
Plagaque tunc minor est, sed medicina gravis.
Quid, cui des videas, ubi, quando, quomodo,
Ni grata pariter donaque perdere vis. [quare;
Largus quisque datis, acceptis gaudet avarus,
Nec si pœniteat post data largus erit.
Qui sua dat largo non dat, sed fenerat illi :
Semina pauca jacit, commoda multa metit.
Vix sua pauperibus moriens largitur avarus,
Ad manes properans hæc quasi ferre velit.
Quisquis plus retinet quam vitæ postulat usus,
Admovet ad jugulum pauperis ipse manus.
Qui leviter spondet, nec multum solvere curat.

Ex hominis vitio ne culpes illius artem :

Est homo sæpe malus qui bonus est opifex. Frigore bruma pigrum crucians æstasque calore Cogunt mendicum vivere semper eum ; Quumque pigrum vexaret hyems, tectoque ca

reret :

Ver, inquit, veniet, tuncque parabo domum. Ver venit dixitque piger non esse necesse Temperie tanta temporis esse domum. Si piger excusans præsentia tempora culpat, Tanquam sit vitium temporis hoc quod eget. Asserit ignavus bona tempora præteriisse, Et vitium fatis imputat ipse suum. Mulcet adulator stultum, delator iniquum; Auris confestim sancta repellit eos. Divitis est rerum numerum nescire suarum 2 Pauperis aut nullus compotus aut brevis est. Si quis divinis jubeat contraria jussis,

« ZurückWeiter »