Te contra Dominum pactio nulla trahat. Contemnendo Deum peccat solummodo quisque, Nec sibi contemptus hic facit esse reum. Non est contemptor qui nescit quid sit agendum, Si non hoc culpa nesciat ipse sua. 1 Major adhuc tamen est insania quam furor ille Nec se corde bonum censeat, ore malum. Quæ fieri tibi vis, hæc quoque fac aliis. Omnia dona Dei transcendit verus amicus : Si roget aut faciat quisquam quod lædat honestum, Re turpi pulchram fœdo, malaque bonam. Debita sunt quam dona magis quæ dantur amico; Nil tamen est quo plus non mereatur amor. Quos in amicitia sua quærere lucra videbis, Quod dici cupiunt, hoc simulare scias. Si non subvenias donec te exoret amicus, Quæ dare te credis, vendere crede magis. Non parvo pretio est rubor ille rogantis habendus, Quo quæ tu dicis dona, coactus emit. Plus recipit quam dat, pro donis quisquis amatur ; Nam quid amicitia carius esse potest? Majores grates dono majore meremur : Majus se dando quam sua quisque dabit. Alter ego nisi sis, non es mihi verus amicus; Ni mihi sis ut ego, non eris alter ego. Qui bonus est, damnum contemnit propter amicum; Sic etenim prodi, si sit amicus habet. Cujus criminibus cito credis, non es amicus. Ultimus hinc propriæ scit mala quisque domus. Non poterit proprios cognoscere dives amicos, An sint fortunæ scilicet aut hominis. Pauper in hoc felix errore est liber ab isto; Quum perit hæc, pereunt quos dabat illa tibi*; Cui mala fecisti, ne te commiseris illi": Prætereunte malo, permanet ira mali. Quam jactura mali jactantia pejor habetur, Et gravior læso cuilibet esse solet. 6 Sit tibi præcipuus quisquis bonus inter amicos Quum sit libera mens, nil tibi turpe putes. 8 Censetur, meretrix quæ pretio gerit hoc. In vitio tamen hoc ardentior illa videtur, Quæ præter sordes suscipit inde nihil. Uxorem ratione suam vir debet amare, Et non ad coitum, sicut adultera sit. Ut pecudes quo vult trahit impetuosa voluptas, Sic homines agitat luxuriosus amor. Si post conceptum pecudum satiata libido Ferre marem nolit, quid mulier, quid agat'? An se luxuriæ solam putet esse creatam, Ad coitus fructum cætera nata feret? Qui tenet hanc, ejus non caret angue sinus. 3 Hac levior flamma quilibet ignis erit. [ignis: Quum modicum membrum sit lingua, est maximus Non tot per gladium quot periere per hanc. Prævalet in lingua qui non est fortis in armis. Nullus in hac pugna plus meretrice potest. Ex hoc præcipue distant ignavus et audax, Quod factis iste, prævalet ille minis: Si linguæ bellum quam armorum fortius esset, Tersites Troja major Achille foret. In verbis pavidus semper lætare fuisse : In factis audax sis aliquando licet. Nil magis offendit quam pravus sermo potentem; Plus probra liber homo quam sua damna timet. Accensas mollis responsio mitigat iras, Auget eas potius dura creatque novas. Nec catus poterit servari pelle nitente, Nec mulier, cunctis, si pretiosus erit. Quam nuptum tradunt studeant ornare puellam ; Ornatu sapiens vir cito privat eam. Incestam ut castam frustra servare labores; Non potes hanc, illam non opus esse scias. De quo culpasti mulierem cogis amari, Et verum falso crimine sæpe struis. Ne dubites illam propriæ diffidere formæ, Nec studet ut fallat per bona facta viros. Quanto plus fragilis muliebris sexus habetur, Tanto ejus virtus præminet in meritis. Quo fuit asperior quæ postea nupsit amanti, Tanto gratior est ipsa futura viro. Aspernata virum propria placet ipsa repulsa Et blandum facit hunc asperitate sua. Miror si mulier privignum diligat ulla, Ni quo Phædra suum fertur amasse modo. Quem natura suos non cogit amare parentes; Qui patri malus est, nulli bonus esse putetur; Et grates, tanquam post data magna, refer. Culpari metuens, culpam præcidere tentat. Quisquis non fuerit patiens parendo jubenti, Imperio nulli proficiendus erit. neiensi reperiuntur, teste Th. Wright, 1. 1.-'Sic. Cultus Cod. S. Aud. ALTERA EJUSDEM CARMINIS RECENSIO E CODICE BIBLIOTHECE SANCTI AUDOMARI. Astralabi fili, vitæ dulcedo paternæ, Doctrinæ studio pauca relinquo tuæ. Nil illam certi constat habere tibi. Sicut sol, sapiens permanet ipse sibi. Nunc huc, nunc illuc, stulti mens cæca vagatur, Provida mens stabilem figit ubique gradum. Cogitat ante diu quid sanum dicere possit, Ne judex fiat turpiter ipse sui. Dictis doctorum, factis intende bonorum, Ferveat hac semper pectus avaritia. Disce diu firmaque tibi tardaque docere, Atque ad scribendum ne cito prosilias. Nolo repentini tua sit doctrina magistri, Qui cogatur adhuc fingere quæ doceat. Nemo tibi tribuit quod nondum est nomen adeptus: Post multos, si vis, experiaris eum. Detrimenta tuæ caveas super omnia famæ, Ut multis possis et tibi proficere. Quæ præcesserunt credi sua crimina cogunt, Et prior in testem vita sequentis erit. Non tua, sed Domini quæratur gloria per te; Et contra si vis, appetis esse Deus; Solis concessa est gratia tanta bonis. Filius est sapiens benedictio multa parentum, Ipsorum stultus dedecus atque dolor. Quod tolerat major, non sit grave ferre minorem, Nec se prolato præferat ullus homo. Oblatam Cato fudit aquam, populumque refecit, Dum refici propriam non tulit ipse sitim. Insipiens rex est asinus diademate pollens, Tam sibi quam cunctis perniciosus hic est. Nolo militiam, sed sensum in principe laudes : Consilium, non vis, præminet ad regimen. Quum bonus est princeps, divini muneris est hoc; Quum malus, id perpeti promeruere mala. Sit tibi cura prior faciendi, deinde docendi Quæ bone sunt, nec sis dissonus ipse tibi. Quæ tibi tu non vis fieri, ne feceris ulli; Tunc quum succedunt prospera præcipue, Turpiter excusat noxam quam propter amicum Si roget aut faciat quisquam quod lædat honestum, Tradere te credis, vendere crede magis. Ni mihi sis ut ego, non eris alter ego. Quos in amicitia sua quærere lucra videbis, Quod dici cupiunt, hoc simulare putes. Ultimus hinc propriæ scit mala quisque domus. Non poterit proprios cognoscere dives amicos, An sint fortunæ scilicet aut hominis. Pauper in hoc felix errore est tutus ab isto : Quo sit paupertas cuique ferenda magis. Quos in amicitia fortuna secunda tenebat, Quum perit hæc, pereunt quos dabat illa tibi. Plus recipit quam dat pro donis quisquis amatur; Nam quid amicitia carius esse potest? Majores grates dono majore meremur Dando se magis quam sua quisque dabit. Antiquum retine, quum sis expertus, amicum, Nec similem credas, si sapis, esse novum. Præcipueque tuus sit qui patris extitit ante, Ut sit et hinc etiam carus amore patris. Non est qui donis corrumpi possit amicus : Proditor alterius non tibi fidus erit. Quem corruperunt tua munera credere noli : Alter erit cujus sic quoque dona volet. Quos ad consensum traxerunt munera turpem, Horum te fidei credere turpe puta. Cui male fecisti, ne te commiseris illi; Prætereunte malo, permanet ira mali. Sit tibi præcipuos servus bonus inter amicos, Nec memor in talem conditionis eris. Erectum stimulis et verbere comprime servum ; In tua ne calcem dirigat ora suum. Non homini te, sed vitio servire pudebit: Dum sit libera mens, nil tibi turpe putes. Nolo virum doceas uxoris crimen amatæ, Quod sciri potius quam fieri gravat hunc. Opprobriis aurem propriis dat nemo libenter, Nec te nec quemquam talia scire volet. Quumque viro casto conjux sua casta videtur, Semper et incestus suspiciosus erit. Nil melius muliere bona, nil quam mala pejus : Omnibus ista bonis præstat et illa malis. Nil teneris constat verecundius esse puellis, Hocque carere bono nil ita sicut anus. Incestam ut castam pariter servare caveto, Quippe hæc non debet, sic etiam illa nequit. Quid facit incestæ custodia? nonne pudicam Sic fieri credis, quæ mala non minus est? Virtus quippe animi, non corporis, esse putanda est: Nemo vi bonus est, sed malus inde magis. Quæ mulier famæ nequaquam damna veretur, De falso verum crimine crimen agit. Vile minus scortum, sed vilior est sodomita; Pejor quam meretrix femina vir meretrix. Gratior est humilis meretrix quam casta superba. Prævalet in lingua qui non est fortis in armis ; Stultorum numerus innumerabilis est. His natura manus ingeniumque dedit. Contenta est modico mediocritas tuta labore, Quæ quum libera sit, nil pretiosius est. Archelaï reprobans Socrates donaria regis Dixit se non his posse referre vicem. Philosophum puduit donis a divite vinci, Quem se gaudebat vincere pauperie. Vincere contemptu mundi, virtute perire, Cautela hæc magni regula magna viri. Oblatum gratis Abraham cur emerit agrum, Respueritque datum ? forsitan audierat. Multi, ne cupidi videantur, dona refutant, Atque sibi nomen arte parare student. Nolis ex habitu populi captare favorem : Fallere prudentes pellis ovina nequit ; Quæ pellis sit ovis, quæ vulpis, non latet illos. Ex habitu non secus eris, potes esse superbus : Est nimis hæc summis res odiosa viris. Hypocritæ miseram super omnia censeo vitam. Nemo senex adeo quin vivere posse per annum Sola loquatur in hoc, ore tacente, manus. Ut memorata juvent quæ placuere nimis. Ex hominis vitio ne culpes illius artem : Est homo sæpe malus qui bonus est opifex. Frigore bruma pigrum crucians æstasque calore Cogunt mendicum vivere semper eum ; Quumque pigrum vexaret hyems, tectoque ca reret : Ver, inquit, veniet, tuncque parabo domum. Ver venit dixitque piger non esse necesse Temperie tanta temporis esse domum. Si piger excusans præsentia tempora culpat, Tanquam sit vitium temporis hoc quod eget. Asserit ignavus bona tempora præteriisse, Et vitium fatis imputat ipse suum. Mulcet adulator stultum, delator iniquum; Auris confestim sancta repellit eos. Divitis est rerum numerum nescire suarum 2 Pauperis aut nullus compotus aut brevis est. Si quis divinis jubeat contraria jussis, |