Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

subditur, ad quam iste legatione fungitur: «< Ad Virginem, » inquit', « desponsatam. » Virginem præmittit desponsatæ, non tam temporis quam dignitatis ordine. Sed quæ ista, quæso, est dignitas, esse virginem in carne, si jam per consensum corrupta fuerat mente? Non enim desponsari, vel matrimonium contrahi, nisi pari duorum consensu potest; nec aliter ipsa conjux vel uxor Joseph vocaretur ab evangelista. Quis igitur iste consensus fuit? Nunquid commixtionis carnalis, ut in hoc jam Virgo consensisset, quod florem dignitatis amitteret? Absit hoc a piis mentibus, ut quæ prima virginitatis munus obtulisse Deo creditur, in hunc consensum ducta æstimetur, in quem tot virgines ne venirent, vitæ dispendium elegerunt, et sic Agnum sequi quocunque ierit, non solum permanentes virgines, verum etiam factæ mulieres. Quis hic autem consensus intelligendus sit tam in sponsa quam in virgine, sequentia ni fallor insinuant. De sponso quidem, quum nec nomen ipsius reticetur, quum dicitur 2 : << Viro cui nomen erat Joseph. » Joseph quippe, quod interpretatur augmentum, quid aliud nobis innuit, quam magnam in eo perfectionem virtutum ? Quem etiam, ut beatus meminit Hieronymus, virginem, sicut sponsam ipsius, constat permansisse. A qua profecto virginitatis perfectione si per consensum imminutus esset carnalis concupiscentiæ, nequaquam dignum esset ab evangelista commemorari eum Joseph nominari. Qui postmodum comperto Virginis conceptu, tanto gravius id eum ferre non est mirabile, quanto se magis illusum dolebat, quem ad continentiæ consensum sponsa pertraxerat. Ipsa etiam Virgo, quum de se postmodum ait : « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? >> patenter innuit, nequaquam in usum carnis eam consensisse, nec in concupiscentia se viro fœderasse. Ut quid enim diceret, «<quomodo fiet hoc, quia virum non cognosco?» si in mente haberet viro commisceri? Et si enim jam commixta non esset, posset utique postmodum commisceri, ut mirandum non esset, si ipsa quoque, sicut Elizabeth, per divinæ gratiæ donum ex viro conciperet. Sciebat etiam nec homines latere integritatem virginitatis suæ. Cur ergo quasi admirans quæreret, qualiter id fieri posset, quum virum ipsa non cognosceret? Si hanc, inquam, cognitionem viri ad commixtionem carnis referret, quomodo de Adam vel nonnullis aliis dictum est, quia cognoverunt uxores suas? Quid est ergo quod ait : « Virum non cognovi,» nisi quia nulli unquam consensu carnali me commisceri acquievi? In quo ergo consenserat Joseph quum ab eo desponsaretur, nisi ut castimoniæ virtutem pari custodirent consensu ? Videbat quippe se a parentibus ad nuptias cogi, ex ipsa maxime legis sanctione, quæ sub maledicto ponebat omnes qui non relinquerent semen in Israel. Nove

Luc., cap. 1, v. 26.

Ibid.

Adv. Helvidium, Opp. t. IV, part. II, col. 142. — Luc., cap. 1, v. 34.

rat virgo virginem Joseph, quem ex castimoniæ amore, et cognationis propinquitate familiarem habebat. Hunc igitur elegit in sponsum, quem in suum trahere confidebat consensum, ne si alium cogeretur accipere, quod voverat Deo non posset custodire. De qua etiam quum dicitur: « Et ingressus est ad eam angelus,» diligenter sanctum ejus propositum describitur, quæ non in plateis exterius cum secularibus feminis reperitur, sed clauso cubiculi sui ostio, Deo devote supplicans et orans; ut continentiæ quod fecerat votum tam sibi quam sponso suo custodiat inviolatum. Unde et in ipsis suis precibus de sua petitione statim consolationem meruit accipere, et securitatem obtinere. De hoc autem cubiculi sui secreto tanquam oraculo divino, quam sancto ibi occupata esset studio, beatus Ambrosius libro de Virginitate II his scribit verbis2: <«< Hæc ad ipsos ingressus Angeli, inventa domi in penetralibus sine comite, ne quis intentionem abrumperet, ne quis obstreperet. Neque enim comites feminas desiderabat, quæ bonas cogitationes habebat. Quin etiam tunc sibi minus sola videbatur, quum sola esset. Nam quemadmodum sola, cui tot libri adessent, tot archangeli, tot prophetæ ? Denique et Gabriel eam virginem ubi revisere solebat invenit, et angelum Maria quasi virum specie mutata trepidavit, quasi non incognitum audito nomine recognovit. Ita peregrinata est in viro, quæ non est peregrinata in angelo, ut agnoscas aures religiosas, oculos verecundos. Denique salutata obmutuit, et appellata respondit. Sed quæ primo titubaverat affectu*, postea promisit obsequium. » Ecce studium non tam desponsatæ quam virginis, non se ad nuptias præparantis, sed Deo penitus vacantis; non curis seculi, sed sacræ prorsus intenta lectioni, non sponsi quærentis solatium, ut colloquium mereretur angelicum. Attendite, virgines, quæ non virum, sed Deum elegistis sponsum, et sacræ formam professionis a Maria sumpsistis. Desponsata illa homini, non hominem in publico, sed Deum quærebat in secreto. Non oculos retorquebat ad mundum, sed erigebat ad cœlum. Non canticis nuptiarum aures præbebat, sed sacræ lectionis pabulo mentem reficiebat. Ex quo liquidum est quam sit verum, quod diximus, nunquam ejus animum ad nuptias declinasse, quia nullam certum est curam eam suscepisse. Unde et ab angelo salutata, cujus vita non carnalis erat, sed angelica, audire meruit: « Ave, gratia plena. » Gratiam dicimus gratis datam, hoc est beneficium divinum supra merita collatum. Unde et Apostolus : « Si autem ex operibus, jam non ex gratia. Alioquin gratia jam non esset gratia. » Constat vero unumquemque fidelium nonnihil gratiæ præter merita sua collatum habere. Mariæ vero non participatio gratiæ, sed

Luc., cap. 1, v. 28. - Ambros., de Virginib., 2 lib. II. - Male fert editio Amb. : Intentione arrumperet.

Edit. Amb. Turbaverat affectum. Luc., cap. 1, v. 28. — Rom., cap. xi, v. 6.

plenitudo ascribitur, ut tantum ei conferri demonstretur, quantum humanæ naturæ infirmitati promittitur. Quod quidem qualiter fieret, si jam in consensum carnalis concupiscentiæ tracta fuisset, nulla ratio habet. Unde autem amplitudinem gratiæ adepta sit, subinfertur quum dicitur : « Dominus tecum. >> Tecum, inquit, potius quam in te. Qui enim ubique per præsentiam divinitatis jam se unire disponebat carni virginis per assumptionem humanitatis; ut tecum, hoc est, cum carne tua unum fiat in persona. «< Benedicta tu in mulieribus. >> Nunquid et in viros non redundat benedictio Mariæ ? Nunquid et ipsa de semine Abrahæ, et per illam Christus descendit: in quo videlicet semine omnium gentium benedictio fuerat promissa? Quid est, quæso, in mulieribus, et non magis in omnibus viris pariter ac mulieribus? Hæc iterum dico, virgines, attendite, et in vos specialiter istam benedictionem Mariæ redundare gaudete. Paucos quippe virorum reperimus, qui in virtute virginitatis Christum imitentur. Multas sequaces hæc Mariæ gratia in vobis habet, quarum tanto virtus gratior, quanto sexus infirmior. Virtus quippe in infirmitate perficitur. Quid est autem benedictio, nisi divinæ gratiæ multiplicatio? Benedicta igitur Maria in mulieribus potius quam in viris dicitur, quia hæc ejus gratia virginalis propositi in feminis maxime per ejus imitationem multiplicanda fuerat, sicut et Psalmista antea prædixerat, dicens1: «< Adstitit regina a dextris tuis, etc. » Et rursum2 : « Adducentur regi virgines post eam, adducentur in templum regis. » Post eam, inquit, adducentur in templum regis, quia per imitationem hujus summæ reginæ, virgines innumeræ in verum Dei templum sunt consecrandæ. « Quæ quum audisset, turbata est3. » Ad verba loquentis, et magno præconio laudis eam salutantis turbata memoratur esse, non eum qui loquebatur aspicere. Fixis quippe oculis in lectione, vel terræ affixis in oratione, quo animus intendebat tota inhiabat, atque immobilis hærebat; nec humanum curabat aspectum, quæ tantum intendebat divinum. Unde autem turbata? Diversis undique de causis. Tum quia viri consortium fugiebat, tum quia lectioni vel orationi totam operam impendebat, quarum assiduitatem præpediri graviter sustinebat. « Et cogitabat, » inquit‘, « qualis esset ista salutatio. » Ex qua videlicet intentione procederet utrum adulationis verba hæc essent, an veritatis : qua temeritate, quo aditu ille cubiculi sui secretum inquietare præsumeret? Quam ita perturbari angelus non perferens: <«< Ne timeas,» inquit, « Maria. » Non quidem ait : Ne perturberis; sed : Ne nimia sollicitudine affligaris : ne aut te obtinere desperes quod vovisti, aut tanquam rea maledictum incurras legis. Et hoc quidem loco quum ait : « Maria, » primum eam vocat ex nomine, ut quasi familiarem sibi majori relevet consolatione. Cur

[blocks in formation]

autem non sit ei timendum, hoc est de petitione sua differendum, annectit quum ait; «< Invenisti gratiam apud Deum. » Hoc est, supra omnia merita illi grata facta es, atque accepta. Quomodo autem tam legis maledictum evitet, si virgo permaneat, quam propositi sui votum incorrupta custodiat, patenter exponit dicens eam pariter tam esse parituram quam virginem permansuram. Parituram, inquam, non solum hominem, verum etiam hominum Salvatorem, hoc est Jesum. Cujus quidem virginei partus quanta sit excellentia, diligenter describit dicens : «< Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur. » Ac si aperte dicat : Attende in hoc ipso incomparabilem gratiam, singularem gloriam tuam, vide ipsum qui Dei filius dicatur et tuus. « Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, » hoc est, id in eo perficiet quod in typo ejus David promissum est, sicut et ipsemet profitetur dicens : « Juravi David servo meo, usque in æternum præparabo sanctum tuum. Et ædificabo in generatione et generationem sedem tuam. >> Domus Jacob, in qua regnaturus in æternum promittitur, Ecclesia est gentium, quæ tempore præteritorum, et gratia priorum synagogam supplantavit, et benedictionem ei surripuit. Finem hoc regnum non accipit, quia nec cum vita præsenti deficit : quod tanto in cœlestibus est verius, quanto felicius. «< Dixit autem Maria : « Quomodo fiet istud? » Tanquam si diceret : Magna quidem promissio, et incomparabiliter non solum feminæ virtutem, sed omnem humanam transcendens dignitatem. Quo itaque modo quove ordine futura est completio rei tantæ? «< Virum enim,» inquit, « non cognosco. » Ac si diceret : Longe hoc a meo remotum proposito videtur, ut videlicet partum habeam, quæ virgo persistere decrevi. Et hoc est, ut supra jam meminimus, eam virum nequaquam cognoscere, nulli unquam in commixtione carnali per consensum acquievisse. Legerat quidem Abrahæ factam de Christo promissionem, sicut et ipsa postmodum profitetur, inquiens: «< Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ. Sicut locutus est ad Patres nostros, Abraham et semini ejus. Unde nequaquam de hac promissione dubia, de modo requirebat quo esset complenda, utrum scilicet per admixtionem viri sine dilectione peccati, sicut in paradiso fieret si homo non peccasset, an integritate corporis pariter et mentis conservata, sicut in ejus proposito fuerat. Bene autem angelus, quum ei filium promitteret, modum conceptionis reticuit, donec ipsa videlicet manifestato voti sui proposito, quum ab eo requireret : ne videlicet quia eam audieramus desponsatam, crederetur per concupiscentiam hanc inisse copulam.

<< Spiritus sanctus superveniet in te, » hoc est, superiori dono Dei ditaberis, ut virgo pariter ac mater sis. Venit Spiritus in multas fidelium animas, per ali

[blocks in formation]

quod divinæ gratiæ donum, sed in Mariam supervenit, quum ei superiorem et excellentiorem omnibus gratiam contulerit. Quid autem Spiritus Dei, nisi divinæ bonitatis amor seu donum intelligitur, quum aliquid nobis supra merita confertur? Quum ergo mysterium hoc Incarnationis totum per operationem bonitatis divinæ magis quam per solitam institutionem naturæ fuerit gestum, recte Spiritui sancto est ascriptum. « Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. » Virtus Dei filius, hoc est coæterna ejus sapientia intelligitur, juxta illud Apostoli1: « Nos autem prædicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. » Sicut enim Deus omnia in sapientia sua fecit, sic et per ipsam perdita restauravit, ab hoc, ut supra meminimus, nostræ redemptionis exordio restaurationem istam inchoans. Virtus itaque Dei filius dicitur, qui brachium ejus seu fortitudo, ad omnia quæ disposuerit peragenda sufficiens. Hæc virtus obumbravit Virgini, dum in ipsa suæ divinitatis fulgorem velamine carnis operuit, et sic ad nos quasi calciata divinitas processit; ut in nostra Deus visibilis appareret natura, qui permanet invisibilis in sua. Hæc autem divinæ majestatis obumbratio in illo præfigurata est electro, cujus speciem de medio ignis propheta Ezechiel conspexit. Electrum quippe est metallum ex auro simul et argento commixtum. In qua quidem mixtura argentum ad claritatem proficit, aurum vero a suo temperatur fulgore. Electrum igitur istud ipse intelligitur Christus, in cujus una persona divinitatis et humanitatis duæ naturæ ita sibi ad invicem sunt unitæ, ut inferior natura, quæ per argentum exprimitur, sese visibilem præbeat, et divinæ majestatis splendor carnis velamine obumbratus, qui per aurum figuratur, invisibilis persistat. Hoc electrum in igne, Deus homo est in passione.

<< Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. » Ac si aperte dicat Ac per hanc unionem Verbi Dei ad hominem vitæ factam, non solummodo ipsum Verbum filius Dei dicetur, verumetiam ipse homo a Verbo assumptus filius Dei vocabitur. Et attende, quod ait, « vocabitur, » de homine potius, quam de Verbo, cui competit esse. Quod diligenter evangelista considerabat, quum diceret : « In principio erat Verbum. » Non enim dixit: Vocabatur Verbum, sed : « Erat. » Esse namque proprium est incommutabilitatis divinæ, sicut ipse ad Moïsem loquitur: « Hæc dices filiis Israel : « Qui <«<est, misit me ad vos. » Qui est, inquit, hoc est, qui incommutabiliter consistit : quia nequaquam verum habet esse, nisi quod est incommutabile. Ubicunque mutatio fit, esse pariter et non esse concurrunt. Illi ergo proprium est esse, quí penitus ignorat non esse. Unde bene dictum est: «< Erat Verbum, » potius quam vocabatur. Vocatio quippe non est æternitatis, sed temporis; nec ad natu

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »