Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

8

6

malam famam pervenire ad regna cœlorum. » Quum hanc, inquam, in tantum virum detractionis' injuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens: O si tantam suspicionis causam æmuli mei in me reperirent, quanta me detrectatione' opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia ab hac suspicione liberato, quomodo hujus perpetrandæ turpitudinis facultate ablata, suspicio remanet? Quæ etiam tam impudens hæc criminatio novissima? Adeo namque res ista omnem hujus turpitudinis suspicionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant: sicut de Esther* et cæteris regis Assueri puellis sacra narrat historia. Legimus et potentem illum reginæ Candacis eunuchum universis ejus gazis præesse; ad quem convertendum et baptisandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspicione. Ad quam quidem penitus removendam maximum illum christianorum philosophum Origenem, quum mulierum quoque sanctæ doctrinæ intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastica Historia liber VI' continet. Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse, atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum præpararet, ac tanto minore pœna, quanto breviore ac subita, ut oppressus somno, quum mihi manus injicerent, nihil pœnæ fere sentirem. Sed quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius' plector, et plus ex detrimento famæ quam ex corporis crucior diminutione. Sicut enim scriptum est10: « Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ. » Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et Moribus Clericorum" : « Qui fidens conscientiæ suæ negligit famam suam, crudelis est. » Idem supra : « Providemus, inquit, «< bona, ut ait apostolus", non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Propter nos, conscientia nostra sufficit in nobis. Propter alios, fama nostra non pollui, sed pollere debet in nobis. Duæ res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo. » Quid autem horum invidia ipsi Christo vel ejus membris, tam prophetis scilicet quam apostolis, seu aliis patribus sanctis objiceret, si in eorum temporibus existeret, quum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis præcipue videret sociatos"? Unde et beatus Augustinus in libro de Opere Monachorum, ipsas etiam mulieres domino Jesu

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

8

-

[ocr errors]

10 Prov.,

tione RMS. - Sic C.-Divitius Edit. Amb.
cap. XXII, v. 1.
11 Serm. CCCLV, Opp. t. V, col. 1380.
12 Rom. cap. xi, v. 17. 13 Conjunctos RMS.

-

6

Christo atque apostolis ita inseparabiles' comites adhæsisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad prædicationem procederent. «< Ad hoc enim,» inquit, «< et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum quæ ad substantiam vitæ hujus pertinerent. » Et quisquis non putat ab apostolis fieri, ut cum eis sanctæ conversationis mulieres cursitarent' quocunque evangelium prædicabant, evangelium audiat, et cognoscat quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. In evangelio enim scriptum est : « Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella, evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus immundis, et infirmitatibus, Maria, quæ vocatur Magdalena, et Joanna, uxor Cuza procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ quæ ministrabant ei de facultatibus suis. » Et Leo Nonus contra epistolam Parmeniani de Studio Monasterii : << Omnino, >> inquit, «< profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abjicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter jaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente': Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens quia non dixit: Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi? sed circumducendi; scilicet ut mercede prædicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale conjugium. » Ipse certe pharisæus, qui intra se de Domino ait: « Hic, si esset propheta, sciret utique quæ et qualis esset mulier quæ tangit eum, quia peccatrix est; » multo commodiorem, quantum ad humanum judicium spectat, turpitudinis conjecturam de Domino concipere poterat, quam de nobis isti; aut qui matrem ejus juveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari1o videbat, multo probabiliorem inde suspicionem contrahere. Quid etiam dixissent isti detractores nostri, si Malchum illum captivum monachum, de quo beatus scribit Hieronymus", eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent? Quanto id crimini ascriberent, quod egregius ille doctor quum vidisset, maxime commendans ait : «Erat illic senex quidam nomine Malchus, ejusdem loci indigena".

[ocr errors][merged small][merged small]

9

10

quum scripserit nomine Leonis IX, cujus crat legatus, ea
recte nomine ipsius citatur in prima parte decreti Gratiani,
dist. XXXI, cap. x.—' Corinth. I, cap. 1x, v. 5. — Luc.
cap. vii, v. 39. — Joan. cap. xix,
v. 27. Reg. III,
cap. xvII, v. 10 et sq.—11 Vit. Malchi, Opp. t. IV, col. 91.
12 Tria verba ista Amboesius asserit non haberi apud
beatum Hieronymum, sed eorum loco zrózłw, vocem
ejusdem sensus; leguntur tamen in editione Parisina, 1. c.

CAP. XV.

Anus quoque in ejus contubernio. Studiosi ambo religionis, et sic ecclesiæ limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de evangelio crederes, nisi quod Joannes in medio non erat. » Cur denique a detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus, vel etiam vidimus monasteria quoque feminarum constituere, atque eis ministrare; exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi mulierum præfecerunt'? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper virum mulieri quasi caput præesse apostolus statuat; in cujus etiam rei signo ipsam semper velatum habere caput præcipit. Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris abbates, ita et feminis abbatissæ præponantur, et ejusdem regulæ professione tam feminæ quam viri se astringant, in qua tamen pleraque continentur quæ a feminis tam prælatis quam subjectis nullatenus possunt adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse, quanto eis amplius habent præesse, et jugum illud in eos gravissimum exercere. Quod satiricus ille considerans ait:

Intolerabilius nihil est quam femina dives.

Hoc ego sæpe apud me pertractando, quantum mihi liceret, sororibus illis providere, et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur, corporali quoque præsentia eis invigilare, et sic etiam earum magis necessitudinibus subvenire'. Et quum me nunc frequentior ac major' persecutio filiorum quam olim fratrum affligeret, ad eas de æstu hujus tempestatis quasi ad quemdam tranquillitatis portum recurrerem, atque ibi aliquantulum respirarem, et qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum; ac tanto id mihi fieret magis saluberrimum, quanto id earum infirmitati magis esset necessarium. Nunc autem ita me Satanas impedivit, ut ubi quiescere possim, aut etiam vivere, non inveniam, sed vagus et profugus, ad instar maledicti Cain' ubique circumferar : quem, ut supra memini, «< foris pugnæ, intus timores » incessanter 8 cruciant, imo tam foris quam intus timores incessanter', pugnæ pariter et timores. Et multo periculosior et crebrior persecutio filiorum adversum me sævit quam hostium. Istos quippe semper præsentes habeo, et eorum insidias jugiter sustineo. Hostium violentiam in corporis mei periculum video, si a claustro procedam. In claustro autem filiorum, id est monachorum mihi tanquam abbati,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

hoc est patri, commissorum, tam violenta quam dolosa incessanter sustineo machinamenta. O quoties veneno me perdere tentaverunt'! sicut et in beato factum est Benedicto. Ac si hæc ipsa causa, qua ille perversos deservit filios, ad hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet opponens periculo, temerarius Dei tentator potius quam amator, imo mei ipsius peremptor invenirer. A talibus autem eorum quotidianis insidiis quum mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem, in ipso altaris sacrificio toxicare3 me moliti sunt, veneno scilicet calici immisso. Qui etiam quadam die quum Nanneti ad comitem in ægritudine sua visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo cujusdam fratris mei carnalis, per ipsum qui in comitatu nostro erat famulum, veneno interficere machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt. Divina autem dispositione tunc actum est', ut dum cibum mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram, hoc cibo per ignorantiam usus, ibidem mortuus cccumberet, et famulus ille qui hoc præsumpserat3, tam conscientiæ suæ, quam testimonio ipsius rei perterritus, aufugeret. Ex tunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter jam cœpi eorum, prout poteram, insidias declinare‘, et jam' a conventu abbatiæ me subtrahere, et in cellulis cum paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo præsensissent, corruptos per pecuniam latrones in viis aut semitis, ut me interficerent, opponebant. Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam, de nostra lapsum equitatura, manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei canalem confringens. Et multo me amplius hæc fractura afflixit et debilitavit, quam prior plaga. Quandoque horum indomitam rebellionem per excommunicationem coercens, quosdam eorum, quos magis formidabam, ad hoc compuli, ut fide sua seu sacramento publice mihi promitterent, se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in aliquo inquietaturos". Qui publice et impudentissime tam fidem datam quam sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem romani pontificis Innocentii, legato proprio ad hoc destinato", in præsentia comitis et episcoporum, hoc ipsum jurare compulsi sunt, et pleraque alia. Nec sic adhuc quieverunt. Nuper autem quum illis, quos prædixi, ejectis, ad conventum abbatiæ rediissem; et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos pejores quam illos reperi. Quos jam quidem non de veneno, sed de gladio in jugulum meum tractantes, cujusdam proceris terræ conductu" vix evasi. In quo etiam

8

[ocr errors]

9

7

Sic

1 Summa arte conati sunt RMS.-S. Gregorius, Dialog. • Vitare, vel in cuniculos adversum agere RMS. · lib. II, cap. ш, Opp. Parisiis, 1705 in-fol.. t. II, col. 216. D. - Etiam Edit Collocabant RMS. - Pervicaciores 3 Sic D.- Intoxicare Edit. Deo autem aliter vi- animos RMS. 40 Perturbaturos RMS. 11 Constituto sum RMS. Jam infandum ausus est facinus RMS. RMS.Transl. gallica: « Et à paine leur eschapeyge

[ocr errors]

-

1

9

adhuc laboro periculo, et quotidie quasi cervici meæ gladium imminentem suspicio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur1 qui quum Dionysii tyranni potentiam' atque opes conquisitas maximæ imputaret beatitudini, filo latenter appensum super se gladium aspiciens', quæ terrenam potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere monacho in abbatem promotus, incessanter experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus; ut nostro etiam exemplo, eorum qui id sponte appetunt, ambitio refrenetur. Hæc, dilectissime frater in Christo, et ex diutina conversatione familiarissime comes, de calamitatum mearum historia, in quibus quasi a cunabulis jugiter laboro, tuæ me desolationi atque injuriæ illatæ scripsisse sufficiat ; ut, sicut in exordio præfatus sum epistolæ, oppressionem tuam' in comparatione mearum, aut nullam, aut modicam esse judices; et tanto eam 10 patientius feras, quanto minorem" consideras, illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de membris diaboli Dominus prædixit" : « Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. » Et : «< Omnes, >> inquit apostolus, « qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur. >> Et alibi: «< Haud quæro hominibus placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. » Et psalmista": «< Confusi sunt, »> inquit, «< qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos. » Quod diligenter beatus attendens " Hieronymus, cujus me præcipue in contumeliis detractionum hæredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait" : « Si adhuc, inquit apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desiit placere hominibus, et servus factus est Christi. » Idem ad Asellam de fictis amicis 18 : « Gratias ago Deo meo, quod dignus sim quem mundus oderit. » Et ad Heliodorum monachum: « Erras, frater, erras si putas unquam christianum persecutionem non pati. Adversarius noster tan quam leo rugiens devorare quærens circuit", et tu pacem putas? Sedet in insidii cum divitibus. » His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus, quanto injuriosius accidunt. Quæ si non ad meritum nobis saltem ad purgationem aliquam proficere non dubitemus. Et quoniam omnią divina dispositione" geruntur, in hoc se saltem quisque fidelium in omni pres

[blocks in formation]

[ocr errors]

14

nenter RMS. • Diutino commercio RMS. "Tuas res
adversas RMS.
Nullas RMS. • Modicas RMS. →→
10 Eas RMS.- 41
- Inferiores tecum reputes RMS. - 12 Joan,
cap. xv. v. 20 et sq.—13 Timoth. cap. Î, ▾. 12. —11 GalatĮ
cap. 1, v. 10.—“5 Psalm. LII, v. G.—1o Observans RMS/
Epist. XXXIV, Opp. t. IV, col. 364.—“ Epist. xxvIII,'
Opp. t. IV, col. 67. Epist. v, Opp. t. IV, col. 8.
* Petri epist. 1, cap. v, v. 8.—" Dispensatione MS. Amb

[ocr errors]

49

« ZurückWeiter »