Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

3

nem, de tanta scilicet fructus abundantia eum Domino persolvisse. Intelligamus itaque David in prophetia hujus fructus quem alibi sibi a Domino commemorat promissum esse, dicens1: « De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, »> ad congratulandum sibi omnes pariter adhortari, quorum in hoc communem considerat salutem. Hic est ille fructus terræ sublimis, quem et Isaias prævidens3: « Erit, » inquit, « germen Domini in magnificentia, et in gloria, et fructus terra sublimis, et exspectatio his qui salvati fuerint de Israel. » Quid enim germen Domini, sublimem fructum terræ, communemque omnium hinc exultationem fidelium, nisi Christum oportet intelligi qui et ante secula genitus ex Patre, et hodie quasi de terra prodiit natus ex Virgine; cujus quidem sublimationem ac magnificentiam definit Apostolus, dicens : « Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. » Quod etiam nomen, id est Jesum, quod Salvator interpretatur, idem propheta, quum de ipso terræ fructu alibi præconaretur, ait : « Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. Ego Dominus creavi eum. » Quid enim cœli vel nubium nomine, nisi angeli vel sancti patres dignitate cæteris præminentes, et tanquam in supernis animo conversantes, intelligendum est? Qui dum adventum Mediatoris vel parabolice, vel manifeste prænuntiaverunt, quasi rorem vel pluviam verba ipsorum fideles susceperunt. Ros quippe, pluvia subtilior, et minutissimas habens guttas, ut vix conspici queat, verba sunt allegorica ad intelligendum difficilia. Quæ vero aperta sunt, pluviæ comparantur. Hæc igitur verba terram sanctam, id est immaculatam irrigarunt Virginem, ut hunc nobis fructum afferret : quia promissionibus tam per angelos quam per prophetas de Christo factis erudita, dum eorum auditui credidit, quasi aure concepit, et ex fide audibilis verbi illud concipere Verbum Dei meruit, de quo scriptum est: « In principio erat Verbum, »> sicut et consequenter ostenditur quum dicitur : « Et Verbum caro factum est. >> Ad hunc itaque rorem seu pluviam divinarum promissionum suscipiendam terra se aperuit, quum per intelligentiam et fidem non solum corporis, sed etiam cordis aures eis apertas habuit: ut quæ videlicet dicerentur simul intelligeret et crederet. Unde bene in eam verba ista, «pluere justum, »> potius quam peccatorem dicuntur; quia solus iste sine concupiscentia carnali conceptus ab omni penitus peccato fuit alienus. Tale est ergo, « pluant Justum, » ac si diceretur : doctrinæ suæ verba conceptum a peccato prorsus immunem, conferant Virgini et ad illa per fidem suscipienda sese aperiat terra, hoc est, de impos

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

sibilitate talis conceptus nec dubitet femina, quando videlicet hæc femina in eam tanquam in terram promissio jecerit angelica, dicens: « Ecce concipies, etc. » Cum quo simul justitia oritur, quia ipse non solum justus in se, sed etiam nos per fidem sui, non per opera legis justificans, « factus est, » ut ait Apostolus, «< sapientia nobis a Deo, et justitia. »> «< Ego Dominus creavi eum.» Hoc est, ab æterno jam disposui hanc ejus creationem, non per concubitum virilem, sed per meæ potentiæ peragere virtutem. Quod ergo ibi tanquam futurum prædicitur: «< Aperiatur terra et germinet Salvatorem, » hic quasi jam completum ostenditur: « Terra dedit fructum suum. »>

7

Quod vero subditur : « Benedicat Deus,» oratio est postulantis efficaciam hujus fructus, in illa videlicet benedictione inde mundo promissa, quæ Abrahæ primo facta est, quum ei a Domino dicitur, quia « in semine tuo benedicentur omnes gentes. >> In primo quippe Adam terra maledicta, in secundo benedictionem recepit: quia ille in condemnationem omnes secum pariter traxit, a qua nos iste solus liberans, ut proprie Jesus, id est Salvator, vocaretur, obtinuit. Ante adventum quippe ipsius justi etiam apud inferos propter peccatum primi hominis plectebantur; pro quibus inde liberandis ipse quoque ad inferos descendere dignatus est, illud Oseæ complens vaticinium: « O mors, ero mors tua: morsus tuus ero, inferne. » Aperta itaque per ipsum jam nobis janua paradisi, ut videlicet nullus electorum amplius a regno differatur, illam jam querimoniam fidelium sopivit : « Patres nostri comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt. >> Quorum quidem querimoniæ statim ipse respondens, et tempus gratiæ de adventu suo promittens, ait : « Vivo ego, si erit ultra fabula hæc in proverbium in Israel. » Et in sequentibus : « Anima, »> inquit", « quæ peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, etc. » Quid est autem comestio uvæ acerbæ, quæ a patribus facta, in pœnam etiam filiorum redundat, tanquam ipsi quoque unam illam comedissent, nisi transgressio priorum parentum, quæ posteros omnes ante adventum Domini opprimebat, ut nullus quantumcunque justus ad beatitudinem transiret, sed unius vetitæ arboris comestionem tota posteritas plecteretur? Eam vero arborem, quam scientiæ boni et mali Dominus appellat, plerique Judæorum vitem esse autumant, cujus fructus hoc loco uva esse dicitur. Quam etiam inde scientiæ boni et mali, sicut Dominus appellat, merito dici volunt, quia sicut vinum moderate sumptum acuit ingenium, ita quum modum excedit obtundit ipsum. Unde quasi bonum et perversum sensum conferens, scientiæ boni et mali arbitrantur dici. Cui etiam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

9

[ocr errors][merged small]

opinioni non mediocriter illud suffragari videtur, quod post comestionem statim in se illi motum luxuriæ sentientes, erubescentia confusi pudenda texerunt. «< Luxuriosa » quippe «< res vinum est, »> sicut scriptum est'. Et Apostolus: « Vinum, » inquit2, « in quo est luxuria. » In medio autem paradisi tam lignum vitæ, quam lignum scientiæ boni et mali fuisse referuntur, quasi sibi invicem ita copulata, ut alterum alteri adhæreret, sicut vitis ab ulmo ferri solet, et quasi in uno mors et vita simul sint collocata, tanquam lignum vitæ ex proprio fructu vitam ministraret, et ex adjacente vite mortem inferret. Dominus quippe Jesus in ruinam et in resurrectionem multorum positus est, et ex se ipso vitam credentibus præstat: et reprobos, quos diu tolerando portat, per justitiam condemnat. In cujus, ut dictum est, adventu illud præmissum proverbium cessare promittitur, quia in electis, qui per Israel designantur, jam illa pœna originalis peccati finem accepit: ut jam ulterius nullus credentium nisi ex proprio delicto differatur a regno, sed anima quæ peccaverit in Israel, hoc est inter videntes Deum, etiam rationis compotes, ex proprio tantum peccato, non ex alieno puniantur: nec jam filius peccatum patris portet, ubi nullum fidelium jam originale peccatum a beatitudine separat. Unde bene hoc tempus gratiæ, quo plenam remissionem consequimur, sicut illud iræ dici convenit. De hac plenitudine temporis et abundantia divinæ gratiæ qua decreverat Deus implere quod cœperat, et consummare quod promiserat, ait Apostolus3: «< At ubi plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, etc. >>

Hæc igitur mulier sexu, sed infirmitatis ignara muliebris, quæ virgo perpetua* divino consecrata est partu, porta illa est orientalis semper clausa, quam Ezechiel sibi per spiritum revelatam describit, dicens : « Porta hæc clausa erit, non aperietur, et vir non transibit per eam : quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. » Per hanc quippe Virginem quasi portam quamdam ad nos quasi in templum suum Dominus ingreditur, dum se in ea nostræ copulat naturæ. Sed hæc eadem porta semper clausa permanet, et vir per eam non transiet ; quia nullus virilis coitus. Quæ bene porta ad orientem respicere dicitur, secundum quod ipsa orienti congrue comparatur. Sicut enim ibi sol iste corporalis oritur, et inde ad cæteras mundi partes diffunditur : sic in ista sol verus justitiæ Christus, secundum quod scriptum est, nascens : « Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est', » claritatis suæ radios ad illuminandas totius mundi tenebras dilatavit. Unde et evangelista Joannes: «< Erat,» inquit, «<lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, etc. » Hæc itaque lux, id est Verbum Patris, et coæterna ejus

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

sapientia, sic ad nos per Virginem, quemadmodum claritas solis1 per solidissimi vitri specular ingreditur. Omnibus quippe metallis vitrum solidius est ac splendidius, tamen fragilius, nec post fracturam ita reparabile ut cætera. Et sanctæ virginis integritas, quam definiens Apostolus ait: « Ut sit sancta et corpore et spiritu,» maximam habet soliditatem, et tanto Deo resplendet acceptabilior, quanto est hujus' virtus sublimior. Sed quia hæc facile deperire potest, statim videlicet si vel mens corrupta fuerit, nec jam ulterius recuperari vel integrari' valet : quam sit fragile hoc tamen bonum liquet, et quam diligenti custodia indigeat. De hoc itaque tanquam fragili vitro ipsa Dei virtus et sapientia, cui velle posse est, quasi specular quoddam in Virgine sibi composuit; per quod se nobis summus ille divinæ claritatis splendor infudit, et nec per conceptum ingrediens, nec per partum egrediens illud dissipavit. Et notandum quod specular quidem plenam lucis claritatem suscipit, sed adeo plenam non refundit, nec tantam reddere potest, quantam capit. Sic et ille divinus fulgor, quum se ad nos per illud virginale specular immittit, longe ampliore gratia Virginem quam nos illustrat per Virginem. Unde et bene ab angelo gratia plena salutatur®, et in eam supervenire Spiritus sanctus nuntiatur. Ipsa quippe, quantum humana capere potest natura, omnibus divinæ gratiæ donis cumulata totum simul accepit quod particulatim distribuitur aliis. Venit itaque sæpe Spiritus sanctus in alios fideles per aliquod gratiæ suæ donum, sed in istam supervenit: quia longe superiorem hic adventum habuit, ubi fidelium omnium operatus est salutem. Secundum quam quidem operationem Salvator ipse non solum ex Virgine natus, sed de ipso quoque Spiritu natus esse dicitur, seu conceptus. Aliter tamen ex illa, aliter ex illo. Ex illa videlicet tanquam ex matre, de cujus substantia carnem accepit: de illo autem non ut de patre, sed tanquam de hujus nativitatis operatore. In hac quippe conceptione vel nativitate non consuetudo naturæ, sed divinæ operatio gratiæ consideratur: nec quid natura possit, sed quid omnipotens voluit attenditur. Quod vero ad gratiam Dei magis quam ad merita hominum respicit, Spiritui sancto specialiter tribuitur, quia ipse amor seu bonitas Dei proprie nuncupatur.

8

7

Hujus tanquam' artificis cujusdam operatione, lapis ille de monte sine manibus abcissus est, qui in Daniele statuam comminuisse legitur, ac postmodum in montem magnum crevisse, et universam terram implevisse dicitur. Quem etiam lapidem per Isaiam 10 nobis Dominus promittens, ait" : « Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem probatum, angularem, pretiosum, etc. » De quo et

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Psalmista ante cecinerat1: «< Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, etc. » Hujus lapidis de monte sine manibus abscisio facta, ipsa est incarnatio divina, in quam illa quæ Virginem replevit, sola operata est Spiritus sancti gratia. Ipse quippe sua operatione carnem illam, qua indueretur filius Dei, de carne Virginis separavit, et in membra formavit. Quid autem manus, nisi humanam operationem significant? Sine manibus igitur id actum est, ubi nulla humani coitus operatio fuit. Mons, de quo lapis hic est abscisus, virginalis eminentia est dignitatis, quæ cœlestem in terris ducebat vitam. De cujus quidem substantia secundum carnem homo ille est assumptus, qui in unam personam Verbo Dei est unitus, quod totum est Jesus Christus. Hic grandem et sublimem statuam comminuens', dilatatam in gentibus idololatriam destruxit, sicut et ipse per Isaiam antea promiserat, dicens3: «< Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum : et movebuntur simulacra Ægypti a facie ejus. » Ægyptus quippe, quæ tenebræ interpretatur, mundus est summa idolatriæ cæcitate percussus? In quem Dominus per carnem manifeste veniens, huic ipsi carni quasi levi nubi insedit, quia homo ille a Verbo assumptus, de quo scriptum est: «< Verbum caro factum est, »> nullum ex corruptibili corpore, quod aggravat animam, pondus traxit peccati. Sol vapore suo exhalationes terræ generans, nubem attrahit, de qua postea manans pluvia terram inebriat ut fructificet. Vapor itaque sive calor solus, Spiritus ipse est a Deo procedens, qui et ipsius amor dicitur. Hic ubi vult spirans, et terrena corda in Deum accendens, quasi quasdam exhalationes terræ generat, dum ipsorum gemitus atque suspiria in Deum excitat. Unde et Apostolus: « Ipse, » inquit, «< Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, » dum nos videlicet postulantes facit, et orantes quæ suggerit. Summa ergo in antiquis patribus hæc ad Deum oratio fuit et exspectatio, ut promissum eis mitteret Salvatorem: sicut et de beato illo legitur Simeone. Quod et beatus commemorans Augustinus': « Intelligite, fratres, » inquit, «quantum desiderium habebant antiqui sancti videre Christum! Sciebant illum esse venturum, et omnes qui cupiebant, dicebant : « O si me <«< illa inveniat nativitas! o si quod credo in scripturis Dei, videam oculis << meis ! » Idem post aliqua de beato illo prædicto sene quasi desiderante et suspirante, et quotidie in orationibus suis dicente: «Quando veniet, quando «< nascetur, quando videbo? Putas durabo? putas hic me inveniet? putas << isti oculi videbunt, per quem cordis oculi revelabuntur?» Dicebat ista in orationibus suis, et pro desiderio suo accepit responsum, quod non gustaret

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »