Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

hoc est patri, commissorum, tam violenta quam dolosa incessanter sustineo macliinamenta. O quoties veneno me perdere tentaverunt'! sicut et in beato factum est Benedicto*. Ac si hæc ipsa causa, qua ille perversos deservit filios, ad hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet opponens periculo, temerarius Dei tentator potius quam amator, imo mei ipsius peremptor invenirer. A talibus autem eorum quotidianis insidiis quum mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem, in ipso altaris sacrificio toxicare* me moliti sunt, veneno scilicet calici immisso. Qui etiam quadam die quum Nanneti ad comitem in aegritudine sua visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo cujusdam fratris mei carnalis, per ipsum qui in comitatu nostro erat famulum, veneno interficere machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt. Divina autem dispositione tunc actum est*, ut dum cibum mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram, hoc cibo per ignorantiam usus, ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc præsumpserat', tam conscientiæ suæ, quam testimonio ipsius rei perterritus, aufugeret. Ex tunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter jam coepi eorum, prout poteram, insidias declinare', et jam' a conventu abbatiæ me subtrahere, et in cellulis cum paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo præsensissent, corruptos per pecuniam latrones in viis aut semitis, ut me interficerent, opponebant". Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam, de nostra lapsum equitatura, manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei canalem confringens. Et multo me amplius hæc fractura afflixit et debilitavit, quam prior plaga. Quandoque horum indomitam rebellionem' per excommunicationem coercens, quosdam eorum, quos magis formidabam, ad hoc compuli, ut fide sua seu sacramento publice mihi promitterent, se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in aliquo inquietaturos". Qui publice et impudentissime tam fidem datam quam sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem romani pontificis Innocentii, legato proprio ad hoc destinato", in præsentia comitis et episcoporum , hoc ipsum jurare compulsi sunt, et pleraque alia. Nec sic adhuc quieverunt. Nuper autem quum illis, quos prædixi, ejectis, ad conventum abbatiæ rediissem; et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos pejores quam illos reperi. Quos jam quidem non de veneno, sed de gladio in jugulum meum tractantes, cujusdam proceris terræ conductu" vix evasi. In quo etiam adhuc laboro periculo, et quotidie quasi cervici meæ gladium imminentem suspicio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur' qui quum Dionysii tyranni potentiam' atque opes conquisitas maximæ imputaret beatitudini', filo latenter appensum super se gladium aspiciens', quæ terrenam potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere monacho in abbatem promotus, incessanter“experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus; ut nostro etiam exemplo, eorum qui id sponte appetunt, ambitio refrenetur. Hæc, dilectissime frater in Christo, et ex diutina conversatione' familiarissime comes, de calamitatum mearum historia, in quibus quasi a cunabulis jugiter laboro, tuæ me desolationi atque injuriæ illatæ scripsisse sufficiat; ut, sicut in exordio præfatus sum epistolæ, oppressionem tuam' in comparatione mearum, aut nullam', aut modicam" esse judices; et tanto eam" patientius feras, quanto minorem" consideras, illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de membris diaboli Dominus prædixit" : « Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. » Et : « Omnes, » inquit apostolus”, « qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.» Et alibi" : « Haud quæro hominibus placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. » Et psalmista" : « Confusi sunt, » inquit, « qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos. » Quod diligenter beatus attendens” Hieronymus, eujus me præcipue in contumeliis detractionum hæredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait" : « Si adhuc, inquit apostolus, hominibus placerem , Christi servus non essem. Desiit placere hominibus, et servus factus est Christi. » Idem ad Asellam de fictis amicis* : « Gratias ago Deo meo, quod dignus sim quem mundus oderit. » Et ad Heliodorum monachum" : « Erras, frater, erras si putas unquam christianum persecutionem non pati. Adversarius noster tan* quam leo rugiens devorare quærens circuit*, et tu pacem putas? Sedet in insidiii cum divitibus. » His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securiu! ista toleremus, quanto injuriosius accidunt. Quæ si non ad meritum nobis saltem ad purgationem aliquam proficere non dubitemus. Et quoniam omnia divina dispositione" geruntur, in hoc se saltem quisque fidelium in omni pressura consoletur, quod nihil inordinate fieri unquam summa Dei bonitas permittit, et quod quæcunque perverse fiunt, optimo fine ipse terminat. Unde et ei de omnibus recte dicitur', fiat voluntas tua. Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolatio, quæ dicit' : « Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. » Quod diligenter ille sapientissimus attendebat, quum in Proverbiis diceret* : « Non contristabit justum quicquid ei acciderit. » Ex quo manifeste a justitia eos recedere demonstrat, quicunque pro aliquo suo gravamine his irascuntur, quæ erga se divina dispensatione geri non dubitant; et se propriæ voluntati magis quam divinæ subjiciunt, et ei quod illius audire. Attamen imperavit sibi, ut per annum lectionibus ipsius interesset. Mox ergo socias habere, et Parisius palam dialecticæ atque divinitatis lectiones dare coepit, et facile omnes Franciæ magistros in brevi superavit. Qui quum de quadrivio nihil audisset, clam magistro Tirrico in quasdam mathenmaticas lectiones aures dabat, in quibus supra quam æstimaret, obtentu difficultatis intellectus resiliebat audientis, Cui semel afflicto et indignanti per jocum magister Tirricus ait : Quid canis plenus nisi lardum bajare consuevit? Bajare autem lingere est. Exinde Bajolardus appellari cœpit. Quod nomen tanquam ex defectu quodam sibi impositum quum abdicaret, sub litteratura non dissimili Habelardum se nominari fecit, quasi qui haberet artium apud se summam et adipem, »Vere utrum an fabulose ista referantur, lector videat. Cf. Bayle, Diction. crit., in voc. Abíland; Nicéron, Memoires pour servir à l'Histoire des Hommes illustres, t. IV, et præcipue clariss. viri Car. Rémusat egregium opus, Abelard, t. I, p. 44.]

' Summa arte conati sunt HMS.—* S. Gregorius, Dialog. * Vitare, vel in cuniculos adversum agere RMS. — * Sie lib. II, cap. iii, 0pp. Parisiis, 1108 in-fol., t. li, col. 216. D. Etiam Edit -- * Collocabant RMS. ° Pervicaciore, — * Sic D. lntoricare Edit. — * Deo autem aliter vi- animos RMS. — '° Perturbaturos RMS. — ■ Constinum,

sum hMS. — * Jam infandum ausus est facinus RMS. — RMS. — '* Transl. gallica : « Et à paine leur eschapeyge

• par le conduit d'un baron de la terre. » Dom. Gervaise autem et Nicéron conductu terræ vertunt par un égout , male ut opinor, quamvis nunc etiam inter Sancti Gildasii rudera secretum callem latere ferunt, per quem Abælardus effugisse traditur. Cf. Rémusat, l. c., t. I, p. 137.— Auspicio marime fausto RMS.— ' Legi D.-Cf. Tusc. Quæst. lib. V, cap. xxi. * Potestatem MS. Amb. — * Summæ imputaret felicitati BMS. — * Suspiciens D. — ° lndesi

nenter RMS. — * Diutino commercio RMS. — ' Tuas rei adversas RMS. — ° Nullas RMS. — ° Modicas RMS. -'° Eas RMS.—'' Inferiores tecum reputes RMS.— '* Joan. cap.xv. v. 20 et sq.—** Timoth. cap. iii, v. 12.—'' Galatj cap. 1, v. 10.— '* Psalm. lii, v. 6.— 0bservans RMSAE —** Epist. xxxiv, 0pp. t. IV, col. 364.— '* Epist. xxviii,' 0pp. t. IV, col. 67. — '" Epist. v, 0pp. t. IV, col. 8. — *° Petri epist. i, cap. v, v. 8.—*' Dispensatione MS. Auni

in verbis sonat, fiat voluntas tua, desideriis occultis repugnant, divinæ voluntati propriam anteponentes. Vale. '

' Matth. cap. v . v. 10. * Rom. cap. viii, v. 28. — * Prov. cap. xui, v. 21.

[merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Nota Ili, pag. 3.

Historia Calamitatum. — Genuinus epistolæ titulus, et ab auctore ipso præfixus, uti nos docet Petrarcha, scriptor gravis et eloquens, libro II de /ita solitaria, his verbis : « Jungam tot veteribus philosophis recentiorem unum, nec valde semotum ab ætate nostra, quem recte nescio, sed apud quosdam, ut audio, suspectæ fidei, at profecto non humilis ingenii, Petrum illum cui Abailardo cognomen est : qui ut in Historia suarum Calamitatum longa oratione ipse meminit, invidiæ cedens, solitudinis trecensis abdita penetravit, etc. » Hanc autem et cæteras epistolas fuisse certis capitulis distinctas, asserit Joannes Magdunensis, qui legerat, his versibus:

« Une merveilleuse parolle

Qui est escrite és épistres,
Qui bien chercheroit és chapitres. »

Nota IV, pag. 3.

Oppido quodam oriundus, quod.... Palatium appellatur.—Inde et Palatinum se in scriptis suis dialecticis, quæ penes me sunt, nuncupat. Est autem hoc oppidum, ut ipse loquitur, in ingressu minoris Britanniæ, tribus fere leucis ab urbe nannetica remotum, vulgo Palais.

*.

Nota V, pag. 3.

Sicut natura terræ meæ vel generis animo levis, ita et ingenio extiti ad litteratoriam disciplinam facilis. Haud longe aliter Otho Frisingensis episcopus, lib. I de Reb. gestis Frederici I imper., cap. xlvii : « Est enim, inquit, prædicta terra, nempe Britannia, clericorum acuta ingenia et artibus applicata habentium, sed ad alia negotia pene stolidorum ferax, quales fuerunt duo fratres Bernardus et Theodoricus, viri doctissimi. » Porro Britannorum gens est illa quæ, ut Henricus, antissiodorensis monachus, scribit :

. inter geminos notissima clauditur amnes,

Armoricana prius veteri cognomine dicta. Nec attinet hic referre quæ Plinius, Beda Venerabilis, et alii de Britannis Galliæ scripsere. Sunt enim omnibus notissima. Nota VI, pag. 3. Patrem autem habebam.—Berengarium nomine, qui postea ad monasticam professionem conversus est, ut ipse Petrus scribit infra. Nota VII, pag. 4. Me itaque primogenitum. — [And. Quercetanus, falsa lectione in errorem inductus, male suspica

batur Abælardum natu minorem esse fratre ejus Radulfo , cujus mentio fit in calendario paracletensi his verbis : « ii non. septembris obiit Radulfus magistri nostri Petri germanus. »]

« ZurückWeiter »