Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

de

Superest autem, ut tertiæ respondentes, præsentem operam consummemus. Cur videlicet Dominus legem finiens, et Evangelium inchoans, ipsa etiam quæ finivit legalia suscepit, quasi nos suo adhortans exemplo, ut a lege incipientes, in Evangelio consummemur, nec sic ad nova transeamus sacramenta, ut derelinquamus antiqua. Et quippe, ut Salomon ait1: « Oculi sapientis in capite ejus. >> Quod quasi exponens apostolus2: « Qui dicit se in Christo,» inquit, «< manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. >> Sicut ergo Dominus, qui ait3: « Non veni solvere legem, sed adimplere, » post circumcisionem suscepit baptismum, post veteris Paschæ sacrificium celebravit novum; ita nos ejus vestigia sequentes, ab his minime, inquies, convenit declinare. Sed id profecto recte diceretur, si eadem nunc in nobis ratio esset, quæ in illo quondam extitit. Ut enim scandalum declinaret, et hoc quoad possemus, vitandi formam nobis præberet, antiqua suscepit sacramenta. Alioquin aperte reus legis crederetur, et a semine Abrahæ et toto Judæorum populo penitus alienus, unde promissus exspectabatur. Juxta namque Domini sententiam, quisquis in illis circumcisus non fuerat, populo suo peribat, quum sine hoc sacramento nemo tunc posset connumerari Judæis, sicut nec modo sine baptismo christianis. Unde et pro scandalo Judæorum vitando in exordio nascentis Ecclesiæ, nondum evangelica veritate roborata, in tantum apostoli superfluis jam legis operibus dispensative ad tempus consenserunt, ut Paulus ipse maximus legis persecutor Timotheum discipulum circumcideret*, et ipse postmodum ex consilio Jacobi, et qui Hierosolymis erant fidelium, assumptis quibusdam aliis viris secundum Nazaræorum ritum observare se legem exhiberet. Qui tamen postmodum de ipsa legis simulatione Petrum manifeste arguit, ubi jam videlicet evangelicam veritatem confirmatam esse intellexit : diversis itaque de causis, sed utrisque rationabilibus, Deus tam antiqua quam nova suscepit sacramenta. Illa quippe, ut dictum est, pro vitando scandalo, hæc in nostræ imitationis exemplo. Sicut enim mediator Dei et hominum factus duas in se naturas habuit, divinam scilicet atque humanam, quas reconciliare venit ita duos populos sibi conjungens, et quasi duos parietes lapis angularis colligans, tam priorum fidelium quam posteriorum sacramenta suscepit : ut juxta illud Apostoli", « omnibus omnia factus, omnes lucrifaceret. » Si enim se a sacramentis Judæorum subtrahens eos scandalizaret, magis eos a se repelleret, quam sibi alliceret. Quisquis enim ab his inter quos vivit, dissimilem vitam eligit, magis eorum familiaritatem sibi tollit. Unde et angeli hominibus olim apparentes, quum nec hospitio nec cibo egerent, hæc tamen pro necessitate po

:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ibid., cap. xv, v. 13 et sq. Galat., cap. 1,

[blocks in formation]

3

stulantes vel accipientes, tanto nos sibi eos familiariores reddebant, quanto infirmitati nostræ magis condescendebant, et eorum ad quos veniebant consuetudinem non respuebant. Hanc et Dominus providentiam tenens, nihil in cibis vel in humana conversatione præter peccatum tam a se quam a discipulis vitari decrevit. Qui si etiam legis onera non suscepisset, nequaquam postmodum hanc removisse videretur, tam propter mutilationem ejus, quam1 propter gravamen ipsius. Qui nunc profecto amplius a nobis diligendus videtur, quoniam et illius onera propter nos ipse suscepit, et ab ipsis postmodum nos liberavit. Sunt et alia nonnulla, quæ et Dominum egisse meminimus, et ea tamen salubriter declinamus omnino, vel alio tempore et alio modo convenienter celebramus. Legimus' quippe ad nuptias Dominum invitatum cum matre et discipulis convivio illi interfuisse quod nunc quidem provida dispensatione sacerdotibus Christi locis specialiter obtinentibus a sanctis patribus interdictum est penitus. Alia quippe in illo ratio fuit, alia in nobis. Nostra namque infirmitas ad tentationem prona, in conviviis maxime non solum religionis, verum etiam communis honestatis modum excedit. Nec ille ad nuptias tam propter convivium, quam propter miraculi beneficium, quo se manifestaret, et in se discipulos confirmaret, venire dedignatus est. Quod diligenter Evangelista considerans, ait: <«< Et crediderunt in eum discipuli ejus. » Scimus et ipsum post baptismum statim in eremum condescendisse, et quadraginta dierum, jejunium tunc inchoasse, et sic consummasse, nec ipsos apostolos ab eo sacramentum corporis et sanguinis sui jejunos accepisse. Quæ tunc quidem sic fieri oportebat, et nunc aliter alia ratione in consuetudinem venerunt Ecclesiæ. Sic et Dominus, ne Judæos scandalizaret, circumcisionem suscepit, et nos postea, ut dictum est, repelleremus, hanc omnino respuimus. Multa quippe sunt, quæ secundum temporis opportunitatem alio tempore sunt probanda, et alio improbanda, etsi ab eisdem prius et postmodum gerantur personis. Habent quippe in omnibus loca et tempora suas rationes, secundum quas in eis eadem modo fieri, modo vitari convenit. Adeo pro scandalis vel repulsione gentium vitandis, quædam nunc a nobis legitima caveri manifestum est, utpote circumcisionem et sabbati seu festorum observationes, et sacrificiorum ritum, sive quorumdam abstinentiam ciborum; quod in quibus apostoli vel sancti patres nullum præsenserunt scandalum, imo aliquid utilitatis vel decoris intellexerunt, ea retinere non abhorruerunt. Unde et adhuc Quatuor Temporum jejunia celebramus, et ipsos ecclesiasticorum officiorum gradus, ab ostiario scilicet, vel ab ipsa etiam clericatus tonsura usque ad episcopum, necnon et sacerdotalis vel ecclesiastici cultus orHic aliquid deesse

Amb. Quantum.

Joan., cap. II,

V.

2.

3 Amb. dignatus.

- Joan., cap. u,

V.

11.

videtur.

namenta ex antiqua retinemus et confirmamus auctoritate; veluti candelabra, coronas, et vela; ecclesiarum quoque dedicationes, vel altarium consecrationes, in tantum ex antiquitate suscepimus, ut in his peragendis nihil fere nisi de Veteri Testamento cantetur vel recitetur: ubi et ad antiquæ aspersionis exemplum hysopum et cinerem adhibemus. Quis etiam illud intelligens1: « Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech,» ignoret nostri sacrificii formam legem etiam præcessisse, et inde originem seu testimonium accepisse? In quo quidem nos latino azymo vescentes, aliquam etiam de veteri pascha retinemus figuram, juxta illud Apostoli2: « Itaque epulemur non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis. » Ipsam denique mixturam salis et aquæ in aspersionem fidelium quotidianam exemplo Elisei conficimus, sicut et ipsa benedictionis verba testantur.

Quum igitur aliqua ex antiquitate retineamus, aliqua respuamus, causæ vel opportunitates pensandæ sunt in singulis. Quod quidam minus attendentes, inde omnia jam respuenda judicant, quia figuræ fuerunt subsecutæ veritatis, et per Christum jam completa. Unde merito illa jam omnino superflua censent, ubi quam præfigurabant veritas completa est: ne forte si adhuc cum ipsa veritate retinerentur figuræ, quæ ipsam præsignarunt, adhuc exspectaretur futurum quod jam est completum. Sed juxta hanc profecto rationem, omne rei futuræ sacramentum vel figuram mysticam manere non convenit postquam res ejus completa est. Unde et conjugium, quod Christi et Ecclesiæ continet sacramentum, vel ipsam regum et sacerdotum unctionem, cum his, quæ prædiximus a nobis retineri, cessari jam oportet. Ut jam videlicet nec sacrificium Melchisedech in figuris sequamur, nec altaria chrismate consecremus, nec ecclesias dedicemus, nec candelabra in ecclesiis erigamus, et cætera quæ diximus penitus removeamus. Quod quia nemo fidelium vel discretorum approbat, constat aliquas esse rationes, cur ex Veteri Testamento nonnulla in rerum signis sicut in verbis omnia retinemus. Quamvis enim prolationes verborum manifestius quam figuræ sacramentorum demonstrent id quod significant, nulla tamen Veteris Testamenti verba respuimus, etiam quum aliter loqui videntur quam se jam rei veritas habeat: veluti quum dicitur: « Ecce virgo concipiet. » Quid ita mirum, quum tam rebus quam verbis ea quæ nunc completa sunt Vetus Testamentum prænuntiet, nonnulla ejus sacramenta post rerum etiam completionem suscipiamus, cujus, nulla respuere verba præsumimus? Tanto quippe major est concordia Veteris et Novi Testamenti, et hoc ex illo magis confirmatur, quanto non solum verbis, verum etiam rebus ipsis conjuncta videntur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Notandum vero quod solis infantibus circumcidendis certum præfinitum tempus, id est octava dies, quia eos solos, qui innocenter vivunt, quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, certum est ad illius veræ octavæ gaudia pervenire: ubi tam animarum quam corporum veram ac perfectam circumcisionem assequimur, veterem penitus hominem tam per culpam scilicet quam per pœnam exuentes, ubi mens omnino sit libera, et caro a corruptione vel passibilitate pariter aliena. Totum quippe tempus vitæ præsentis septem diebus comprehenditur. Unde merito perpes illa sanctorum claritas, quæ post septenarium hujus vitæ sequitur, octava nominatur. Juxta quod psalmi qui specialiter ad resurrectionem pertinere videntur, intitulari pro octava dicuntur. Legimus a Josue1 filios Israel cultris petrinis secundo circumcisos esse, quum post transitum Jordanis jam in terra promissionis essent introducti. Populus quippe de Ægypto egressus, et in eremo defunctus, filios in deserto natos incircumcisos reliquerat. Quos postmodum Josue circumcidens, secundo circumcidisse filios Israel dicitur : non quidem, juxta historiam, in eisdem personis convenientius accipere possumus. Multi quippe alii in populo Judæorum multos circumciderunt, et nemo præter Josue secundam circumcisionem dicitur peregisse. Legimus Abraham' priorem circumcidi vel circumcidisse, primo quidem Ismaelem et vernaculos suos, postea vero Isaac. Sephoram quoque uxorem Moysi cum acutissima petra filium circumcidere Dominus coegit. Nulla tamen harum circumcisionum secunda sive prima dicta est, vel ex ordine distincta, nisi quæ a Josue memoratur facta. Unde igitur iste solus secundo circumcidisse dicatur, vel cujus primæ comparatione hæc secunda circumcisio vocetur, non facile solvi credo, nisi ad allegoriam stylo converso. Ad quam nos quidem Apostolus invitans: « Hæc,» inquit, <«< omnia in figura contingebant illis. >> Secunda autem circumcisio dicitur, quum terræ promissionis hæredes efficimur, hoc est quum terram viventium in illa felici, quam diximus, octava consequimur. Prima vero est circumcisio, quæ hic mentem et carnem a vitiis, vel carnalibus illecebris, quantum nobis datum est abscindimus, ut illam quam supra meminimus, veram et integram circumcisionem illic assequamur, a vero scilicet Josue, id est Jesu nostro, imo omnium Salvatore. Hic quippe ille Josue, qui Moysi successit, et in terram promissionis introduxit, tam nomine ipso quo Josue dicitur, id est Jesus, quam factorum suorum excellentia specialiter exprimere videtur. Qui, ut dictum est, Moysi succedens, et populum de Ægypto profectum in terram promissionis introducens, quod ille incœpit, consummavit: quia lex per Moysem tam significata quam data, nihil3,

3

Josue, cap. v. Genes., cap. XVII, v. 26, cap. xxi, v. 4. v. 11. - Hebr., cap. vii, v. 19.

Exod., cap. Iv, v. 25.

Corinth. I, cap. x,

ut ait Apostolus, ad perfectum adduxit. Impossibile enim est, inquit, sanguine hircorum aut taurorum auferre peccata. Unde Moysi Josue succedere necesse fuit, quia frustra processisset legislator, nisi sequeretur salvator. Qui profecto post transitum Jordanis introductos in terram promissionis cum petra circumcidit, dum videlicet nos in baptismo regeneratos, atque ad supernæ vocationis hæreditatem perductos, veram sibi nobis circumcisionem per semetipsum in petra figuratum tribuit, cui est cum Patre et Spiritu sancto æqualis gloria, coæterna majestas, per infinita seculorum secula. Amen.

IN EPIPHANIA DOMINI.

SERMO IV.

Epiphaniæ præsens solemnitas vocabuli sui proprietatem multis et variis rerum eventibus mundo exhibuit. Quod enim Theophania vel Epiphania græce dicitur, id latine Dei apparitio, vel super-apparitio nuncupatur. Salvator igitur mundi, post illam temporalis sui ortus apparitionem, qua de utero prodiens Virginis carne se visibilem mundo præbuit, et in præsepio pastoribus innotuit, una postmodum per revolutionem temporum die, signis mirabilibus sese amplius manifestare decrevit ut qui eum ex Scriptura non cognoscerent, rerum saltem admiratione traherentur ad fidem. Novum quippe cœlestis regis ortum in terris nova stella magis revelavit, et super baptizatum Dominum, cœlis apertis, et columba in eum descendente, et paterna voce de Filio testificante, non solum populo circumstanti, verum etiam ipsi Baptista Joanni plenarie, quantus esset, innotuit, sicut et ipse Joannes profitetur dicens : « Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cœlo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : « Super quem videris Spiritum << descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. >> Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius Dei. » Denique miraculo aquæ in vinum conversæ divinitatis ejus potentia declaratur, sicut evangelista commemorat dicens: « Hoc fecit initium signorum Jesu in Cana Galilææ, et manifestavit gloriam suam. Et crediderunt in eum discipuli ejus. » Nunc igitur

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »