Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

singulas istas revelationes Domini ordine prosequentes, ad præsentis diei gloriam incœptam consummemus operam.

Bene magi, primitiæ gentium, ad fidem primo tracti fuerunt, ut qui maxime erroris tenuerant magisterium, ipsi postmodum etiam suæ conversionis exemplo fidei facerent documentum, et magistrorum conversio discipulorum maxima fieret ædificatio: sicut et in Gamaliele, Nicodemo, Paulo, Dionysio Areopagita, et multis aliis tam in lege quam in philosophia præminentibus, postmodum actum est. Quis enim magos, sive ariolos in tantum detestandos esse ignoret, ut non solum ipsos, sed etiam quemlibet ad eos declinantem lex interfici jubeat? Quorum nefariam et execrabilem doctrinam a dæmonibus inventam atque assumptam, ipse quoque Hieronymus in Isaiam his asserit verbis1: «< Magi ab oriente docti a dæmonibus, vel juxta prophetiam Balaam intelligentes natum filium Dei, qui omnem artis eorum destrueret potestatem, venerunt Bethlehem, et ostendente stella, adoraverunt puerum. » Isidorus quoque, Etymologiarum lib. IX, magorum etiam proprietatem distinguens : « Magi sunt, inquit, qui vulgo malefici, ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi elementa convertunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt. » Unde et Lucanus*:

3

Mens hausti nulla sanie polluta veneni
Incantata perit.

Dæmonibus enim accitis audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et victimis, et sæpe contingunt corpora mortuorum. Quod vero ait Hieronymus, quod edocti a dæmonibus magi venerint quærere Salvatorem, per quem magisterium suum destrui formidabant, non ita accipere cogimur, ut hac eos intentione diabolica suggestio vel exhortatio mitteret, ut se ad Dominum Christum converterent, sed magis ut eum inquirendo proderent, quem Herodis sive Judæorum nequitia ad perdendum inveniret ; quasi ab eo metuentes, vel summum eum magum, vel maleficum opinantes, ad quem tam cito magos confluere viderent. Unde et callide eos ad Herodem et metropolim Judæorum urbem primo direxit, ut consulendo eos proderent quem quærebant. Qui enim concubitus hominum quando fuerit non ignorat, non immerito videtur agnovisse eum de Virgine natum fuisse, cujus nullum noverat concubitum, et sive per angelum ad Mariam primo missum, sive per Angelos postmodum pastoribus apparentes, vel certum habere vel suspicatum esse

3

'Lib. VII, cap. xix, Opp. t. III, col. 182.—* Lib. VIII, cap. ix, Opp. t. III, col. 370. --- 3 Male legitur in edit. Amb. criminis. Phars. VI, v. 457. - Fiunt MS. Eins.

quam excellens ipse fuerit, et suæ contrarius malignitati. Cui etiam nonnulla alia præcedentia signa, quæ in historiis continentur ecclesiasticis, satis indicio potuerunt esse, quanta rerum in proximo naturus' excellentia præmineret. Qualia quidem sunt illa quæ Paulus Orosius Antiquitatum ab urbe condita libro VII 2 commemorat. Docet quippe ibi, Augusto Cæsare ab Oriente triumphos importante, tantam a Domino pacem mundo esse collatam, ut ipse Augustus sopitis finitisque omnibus bellis, jam portas pacis prorsus obstruxerit, cujus in templo arma conservabantur; ut etiam juxta litteram illa impleretur Isaiæ prophetia, qua pax mundo maxima in adventu Domini fuerat promissa, quum dicitur: « Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lances suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. <<< Hodie3, inquit prædictus Paulus, primum ille Augustus consalutatus est, atque ea die summa rerum et potestatum penes unum esse cœpit et mansit, quod Græci monarchiam vocant. » Porro autem hunc esse eumdem diem dicit vIII idus januarii, quo nos hodie regi summo Epiphaniæ laudes excolimus. Ad quem etiam hodie quasi salutandum atque adorandum, fideles gentium primitiæ magi convenerunt, quasi eum alterum Augustum, imo plus quam Augustum æstimantes, quem cœlum pariter et terra tantis signis prædicarent tam apud Romam, quæ caput erat gentium, quam apud Hierosolymam metropolim, ut dictum est, Judæorum.

>>

Refert quippe idem Paulus in eodem tractatu, prædicti tempore imperatoris, hora circiter tertia, repente liquido serenoque die circulum ad speciem cœlestis arcus orbem solis ambisse, et Romæ sub eodem Cæsare de taberna meritoria olei largissimum liquorem per diem integrum emanasse. Quæ profecto quid aliud prætendebant, nisi eum eodem tempore nasciturum esse, qui tam cœli quam terræ monarchiam obtineret? Quid enim prædicta corona solis, aut de terra unctio profluens, nisi coeli pariter ac terræ promittebat regem? Ipse quippe Salvator tam sol justitiæ, quam Christus a chrismate, id est unctus ab unctione, nuncupatus est. Hæc autem secundum humanam naturam larga ejus unctio est, illa spiritalium donorum et septiformis gratiæ plena et perfecta ei facta collatio, de qua ipsi dicitur 10: « Unxit te Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. » De hujus plenitudine unctionis, sicut scriptum est, omnes accepimus, tanquam de taberna exuberanter oleum manat, secundum quod ei dicitur : « Oleum effusum nomen tuum. » Quasi namque taberna quædam ejus

[ocr errors]

11

[blocks in formation]

Б * Lib. VII, Qui in proximo nascitur MS. Eins. cap. xxi. Vid. Pauli Orosii adversus Paganos Historiarum lib. VII, Lugduni Batavorum, 1767, in-4°, p. 448. Triumphum reportante.

3

• Isaiæ cap. II, v. 4.

[ocr errors]

--

11 Cantic., cap. 1, v. 2.

2

5

seu tabernaculum assumpta humanitas fuit, in qua, ut Apostolus meminit', plenitudo divinitatis corporaliter inhabitabat. De hac itaque ipsius humanitate, divinæ gratiæ donis, ut diximus, inuncta; hoc in nobis gratia derivante, quasi de taberna oleum per totum diem manans exuberat. Diem autem totum hunc' tempus gratiæ vocat, quod adventus sui præsentia Dominus illustravit, de quo illud est Apostoli*: « Nox præcessit, dies autem appropinquavit. » Per hanc totam diem oleum indeficienter a capite illo nostro defluit ad membra, quum de ejus plenitudine tempus hoc gratiæ specialiter dicatur. Unde hoc ipsum ejus nomen, quod Christus est, ad hujus quoque gratiæ abundantiam denotandam, quasi unguentum in nobis effusum atque dilatatum recte dicitur, dum ex ejus nomine insigniti, a Christo vocamur christiani. Meritoria autem taberna illa domus æstimatur, ubi emeriti milites fovebantur. Quæ tanto magis eorum necessitatibus quotidianis sufficere poterat, quanto amplius ejus porticus venalium rerum abundabat copia. Hoc in loco, Basilica S. Mariæ, quæ ideo fundentis oleum agnominata Romæ adhuc ostenditur, celebris habetur. Merito autem domus illa, quæ propitiationis bene merentibus existebat, assumptæ a Domino humanitati comparatur, per quam universis fidelibus propitiatus est Deus. Quis enim Spiritu sancto suggerente factum esse non videat, quum in tanta sublimatus gloria Augustus præmineret, se Dominum vocari omnino interdixerit, nec vel joco id se appellari, sed solummodo Augustum permitteret; quasi quadam divina dispositione venturo Christo hujus appellationis decus reservaret, qui discipulis ait : «< Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. >> Unde et ejus humilitatem Dominus ipse respiciens, [quum] ait : « Qui se humiliat exaltabitur, » ipsum Augusti nomen proprium adeo extollere decrevit, ut deinceps romani imperatores se generaliter Augustos vocitari gloriarentur : et quod prius proprium atque personale, factum est generale vocabulum et imperiale. Patenter eum avunculo suo Julio Cæsari in humilitate contrarium videmus, quum ille, ut Lucanus quoque meminit, omnium dignitatum gradus in se retinens, jam non se numero singulari, sed plurali proferri permitteret, non se jam quasi unum hominem, sed plures juxta dignitatum multitudinem considerans. Quem adhuc nostra superbia quantum valet æmulans, non solum rerum, sed etiam nominum gloriam in tantum amplectitur, ut non solum abbates, verumetiam domini vocari gloriemur; et magnæ imputemus injuriæ nos qui humiliores esse debemus, si in appellatione nostra subjecti alterum prætermittant vocabulum.

[blocks in formation]

Sed nec illud a tempore gratiæ et veræ libertatis alienum est, quod omne servorum genus a suo penitus dominio removit, nec a se aliquem servitute' opprimi ferret, sed omnium libertate gauderet, quibus tanquam amicis prodesse magis quam tanquam servis præesse eligeret, et amari potius quam timeri appeteret. Qui etiam in tantum servitutem a regno suo studuit extirpare, ut, sicut prædictus historiographus meminit, omnes servos, quorum dominos reperit, eis restituerit, cæteros vero servos omnes necari fecit: ne videlicet eorum posteritas in regno remaneret. In quo quid aliud præsignabat, quam christianam libertatem futuram, et servitutem tam legis quam peccati per Christum removendam, qui ait : «< Jam non dicam vos servos, sed amicos. » Et alibi: «Si vos, » inquit, « filius liberaverit, vere liberi eritis. >> Hinc et Apostolus tempus timoris sub lege a tempore gratiæ distinguens, conversis inter Romanos Judæis scribit : « Non enim subditi estis iterum in timore, etc. >> Idem ad Galatas : « Vos,» inquit, «< in libertatem vocati estis fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem servite invicem. >>

6

8

Sunt qui prædictos magos non sic appellari autumant, quia fuerint malefici, sed quod astrorum periti, quasi astronomici, vel quacunque alia de causa sic vocati. De quibus quid antiquitus scriptum fuisse Chrysostomus referat, non est incongruum hoc loco subjicere. Ait quippe sic prædictus doctor, quum Matthæum exponeret : « Legi apud aliquem magos istos, ex libris Balaam divinatoris apparituræ illius stellæ scientiam accepisse, cujus divinatio posita est et in Veteri Testamento : « Orietur stella ex Jacob, etc. » Et audivi aliquos referentes de quadam scriptura, etsi non certa, non tamen destruente fidem, sed potius delectante : quoniam erat quædam gens sita in ipso principio Orientis juxta Oceanum, apud quos ferebatur quædam scriptura inscripta nomine seth, de apparitura hac stella, et muneribus ejusmodi offerendis, quæ per generationes studiosorum hominum patribus referentibus filiis suis habebatur deducta. Itaque elegerunt inter seipsos duodecim quosdam ex ipsis studiosiores, et amatores mysteriorum cœlestium, et posuerunt seipsos ad expectationem stellæ illius et si quis moriebatur ex eis, filius ejus, aut aliquis propinquorum, qui ejusdem voluntatis inveniebatur, in loco constituebatur defuncti. Dicebantur autem magici lingua eorum, quia in silentio et voce tacita Deum glorificabant. Hi ergo per singulos annos post messem 10 trituratoriam ascendebant in montem aliquem positum ibi, qui vocabatur lingua eorum Mons Victorialis, habens in se quamdam

[blocks in formation]

1

speluncam in saxo, fontibus et electis arboribus amoenissimus, in quem ascendentes et lavantes se orabant et laudabant Deum in silentio tribus diebus, et sic faciebant per singulas generationes expectantes semper ne forte in sua generatione stella illa beatitudinis oriretur, donec apparuit eis descendens super Montem illum Victorialem, habens in se quasi formam pueri parvi, et super se similitudinem crucis; et locuta est eis, et docuit eos, et præcepit ut proficiscerentur in Judæam. Proficiscentibus autem eis, per biennium præcedebat stella, et neque esca neque potus defecit in peris eorum. Cetera autem, quæ gesta esse referuntur ab eis, in Evangelio compendiose posita sunt. Tandem 1 quum reversi fuissent, manserunt colentes et glorificantes Deum studiosius magis quam primum, et prædicaverunt omnibus in genere suo, et multos erudierunt. » Legimus mortem terrenorum regum, vel commutationes regnorum stellis quibusdam, quas cometas appellant designari solere: non tamen novis, sed noviter de se quasi quemdam crinem producentibus. Unde et cometæ, quasi a coma, crinitæ sunt appellatæ. Summi vero regis novum nativitatis modum, sicut et conceptum, nova stella et incomparabili splendore præsignare debuit. Cujus et mortem tanquam expavescens, vel de sceleris magnitudine dolens sol obscuratus, mundo indicavit universo; ut tam ortum quam occasum veri solis et cœlestis regis gloriam coelestia protestarentur signa.

Sunt qui non mediocri admiratione moventur, quo modo tam paucis diebus, a Natali scilicet Domini usque ad Theophaniam, magi ab oriente usque Bethlehem pervenire potuerunt. Quod quidem tunc recte mirarentur, si et quærerent, si constaret hanc stellam nequaquam ante dominicam nativitatem apparuisse, nec et magos iter hoc arripuisse. Quum vero Chrysostomus ex supradicta scriptura commemoret eos per biennium proficiscentes stellæ apparentis ducatum habuisse, et tandem Domino jam nato Hierosolimam pervenisse, nihil quæstionis relinquitur. Illud autem fortassis plurimum movet, quomodo tantus, ut dicitur, splendor stellæ solos commoverit magos, nec ab Herode vel cæteris comperiri potuerit, maxime quum eam propinquiorem quam cæteras extitisse plerique arbitrentur, quo melius super puerum veniens locum magis designaret. Sed quum nihil impossibile Deo esse credatur, non est dubitandum eum quibus voluerit hanc stellam occultasse, et eis tantum qui digni fuerant revelasse. Potuerunt et isti magi tantam præ cæteris astrorum habuisse notitiam, ut soli novam animadverterent stellam, et in ejus progressu vel statione non oberrarent. De quibus quum scriptum sit quia « viderunt eam in oriente; » et rursum quia'

3

* MS. Eins.

Cæteris.... plerisque Edit. Amb. « Stella quam viderant in

3

1MS. Eins. - Tamen Edit. Amb. Oriente.» (Math., cap. I, v. 9.) -- ' Ibid.

« ZurückWeiter »