Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

<<< antecedebat eos stella, usque dum veniens staret supra ubi erat puer, » patet profecto eos a terra sua usque Hierosolymam, et rursum a Hierosolyma usque Bethlehem, præcedentis stellæ ducatum habuisse. Quod ergo illis ab Herode recedentibus scriptum est1: « Et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos. >> Et iterum: «< Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde,» satis innuitur quod ex consortio Herodis, vel impiæ urbis ad quam diverterunt stellæ apparitionem, quandiu ibi fuerunt, amiserunt. Quod eo maxime factum esse credimus, ut per hoc eis Dominus intimaret, nequaquam se ab Herode et sceleratis illis hominibus cognosci voluisse.

6

Nonnulli hos magos reges arbitrantur fuisse, juxta illam prophetiam Psalmistæ3 : << Reges Arabum et Saba dona adducent. >> Unde et Isidorus contra Judæos cap. xIII ita meminit: <«< Quia ei magi munera obtulerunt; » Isaias ait : «< In tempore illo deferetur munus Domino a populo terribili.» Hoc autem dicit propter Persarum gentem terribilem, et cujus potentiæ nullus populus comparabatur. De his muneribus et David: «Reges Tharsis et insulæ, etc. » Nam et magos reges habuit Oriens. Quot vero isti magi fuerint, ex numero trinæ oblationis tres eos fuisse multi suspicantur; quum hoc tamen nulla auctoritate Scripturæ definiatur, et juxta hoc quod Chrysostomus superius retulit duodecim magis fuisse memorentur; ac si jam in ipsis gentium primitiis, primi discipulorum Christi præsignarentur apostoli. Quum autem præsens solemnitas, ut supra meminimus, non solum ex apparitione stellæ mirabilis, verumetiam ex dominico baptismo, vel nuptiarum miraculo habeatur insignis, juvat et de istis pauca memorare in hujus maxima diei laude.

«< Factum est,» inquit evangelista 10, « quum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, apertum est cœlum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum. Et vox de cœlo facta est, dicens: « Tu es «<< filius meus dilectus, in te complacui. » Quod Dominus cum populo ad baptismum venerit, vel inter turbas dignatus sit baptizari, magnum est humilitatis indicium, atque congruum mysterii signum. Baptizatus quippe cum cæteris, nequaquam circumcisus fuisse legitur cum aliis. Ex quo non absurdum est præsignare, non jam populo Dei circumcisionem necessariam esse, sicut baptismi sacramentum, quod constat generaliter cunctis ab ipso institutum esse. Quod baptizatus ad orationem se convertit, innuit patenter his etiam" qui baptizati sunt semper necessarium esse opem divinam postulare, ut in ea quam perceperunt sanctificatione valeant permanere, et sic sibi aperiri januam cœlestis

[blocks in formation]

vitæ. Quod statim declaratur, quum eo baptizato et orante, cœli aperiri referuntur, et Spiritus descendere commemoratur. Baptismus quippe cœlos reserat, et perseverantiæ gratiam oratio nobis impetrat. Multis cum Jesu baptizatis, pariter nemo est præter eum, super quem aperiri cœlum, vel Spiritus descendere memoretur : quia quicunque in corpore ejus, quod est Ecclesia, non continentur, tam a janua cœli quam a gratia Dei sunt exclusi. Solus quippe ipse est qui aperit, et nemo claudit, per quem unumquemque salvandum ' ad vitam ingredi necesse est. De columba autem, in qua Spiritus sanctus figuratus ostenditur, sicut et de stella, sciendum est, ut ex elementis scilicet creata noviter utraque credatur2: quæ officio suo ad quod creatæ sunt completo esse desierunt, in elementa ipsa resolutæ. Spiritus autem, qui per præsentiam divinitatis ubique est, nec localiter quoquam descendere potest in sua incorporali substantia atque invisibili, dicitur tamen descendisse super Dominum in specie corporali sicut columba : eo videlicet quod ad plenitudinem Spiritus sancti, quam semper habuit, demonstrandam, vera illa columba licet noviter facta, super eum insederit juxta illud propheticum3: « Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me : ad annuntiandum mansuetis misit me. » Unde et bene in hujusmodi ave, quæ præ cæteris in tantum blanda et mansueta esse creditur, ut iracundiæ felle carere dicatur. Quanta mansuetudine vel innocentia iste Agnus Dei, sicut de ipso Baptista protestatur, præminuerit, universa ejus opera loquuntur atque præcepta, quæ tantam suavitatem redolent caritatis, ut nec inimicis liceat irasci. Nec putandum est ita Spiritum sanctum in specie columbæ visum esse, ut ullatenus ei incorporaretur, aut in personam uniretur; sed solummodo ea usum esse pro signo, sicut et linguis illis igneis, quibus super apostolos ostensus est. Unde, et beatus meminit Augustinus, nunquam Spiritum sanctum patre minorem dici legimus, secundum aliquem unionem naturæ: quum tamen Filius secundum humanitatis assumptionem, Patrem se majorem esse testetur. Columba itaque super Dominum insidente, et eum a ceteris distinguente, et tanquam digito suo, qui Spiritus intelligitur, patre ipsum demonstrante, vox desuper patris audita est. Quæ quidem vox in persona Patris in aere facta est sive per angelum, sive quocunque alio modo formata. Non enim pater corpus habet, aut ipsum unquam assumit, ut corporalibus instrumentis ipse vocem formare possit. Diligenter vero dictum est, non in quo placuit, sed in quo complacuit, ut non solum caput ipsum sibi placere insinuet, sed cum ipso etiam ac per ipsum membra ejus grata sibi denuntiet.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Restat denique tertiam dominicæ manifestationis apparitionem, in miraculo scilicet nuptiarum, breviter comprehendere. De quo quidem Joannes refert', quod post vocationem Philippi die tertio, ab hac videlicet ejus vocatione nuptiæ factæ sunt, ad quas Jesus et discipuli ejus convocati fuerunt. Quod autem Dominus ad nuptias venire dignatus est, et eas tam præsentia sui, quam beneficio miraculi decorare, eorum hæresim patenter damnat qui nuptias damnant. Sunt nonnulli clericorum, qui hoc ipsum Domini factum in exemplum trahentes, moleste sustinent, et graviter ferunt, quod ad convivium nuptiarum sanctorum auctoritas patrum parcere decrevit atque inhibere, non quidem attendentes Dominus qua illud ratione gesserit, et quod opportune hoc etiam postmodum interdictum sit. Non ut carnalibus escis se compleret, venit quippe ad nuptias Dominus, qui nulla tentatione commoveri poterat, sed ut præsentia sui magis sanctificaret, et ipsum, de nuptiis, ut dicitur, sponsum magnitudine miraculi ad se traheret, et nuptiarum copulam non esse improbandam, virgo ipse probaret. Si quis igitur clericorum tantæ opportunitatis occasionem se habere confidit, accedat intrepidus: gerat quæ Christus, et ei indulgemus. Quum autem vita hominis tentatio sit, et inter epulas maxime sobrietas pereat, honestas periclitetur, luxuria convalescat: tanto hæc convivia amplius vitanda sunt, quanto eorum vitam in virtutibus præminere decet. Quod vero aquis in vinum conversis convivas Dominus refecit, patenter ostendit nequaquam ex indigentia cibi se ad nuptias venisse, sed quasi more illorum qui symbola conferunt plus illic posuisse quam sumpsisse. Ipse quippe est, qui nihil gratis accipit, teste Apostolo qui ait : « Beatius est dare magis quam accipere. >>

В

Quantum igitur præsenti solemnitati universa debeat Ecclesia, ex his quæ dicta sunt attendat. Magos primitias gentium nova hodie stella quasi quodam prædicationis modo ad fidem convertit, et ad Christum adduxit. Unde nos, qui de gentibus vocati venimus, hanc præcipue festivitatem tanquam nostræ conversionis exordium celebremus. In baptismo etiam Christi ipsum totius christianitatis initium nobis commendatum veneremur. Honor denique nuptiis exhibitus per ipsum, magnum est solatium infirmitati conjugatorum. Bene omnia fecit, et be

[blocks in formation]

IN PURIFICATIONE SANCTE MARIÆ.

[ocr errors]

SERMO V.

« Quum essemus parvuli, » Apostolus ait1, «< sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege; ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem : Abba, pater. Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et hæres per Deum. »> Quanta perfectione doctrinæ pariter et vitæ christiani debeant præminere, præsens Scripturæ locus patenter insinuat, plenitudinem temporis gratiæ ab imperfectione præcedentium temporum et perfectionem Evangelii ab inchoatione distinguens legis. « Quum essemus,» inquit," parvuli, etc. » Tota hæc epistola quæ Galatis scripta est, ad eos specialiter intendit, qui de judaismo conversi, pristinum onus legis reducere volebant, non arbitrantes sufficere ad salutem evangelicæ doctrinæ perfectionem. Quibus se connumerans Apostolus tanquam similiter conversus ait : « Quum essemus parvuli, etc. >> Constat parvulos, quum ad disciplinam litterarum applicantur, prius litteralium elementorum figuras vel pronuntiationes addiscere, quam integras orationes valeant formare. Elementa itaque mundi hoc loco dicuntur imperfecta documenta legis, quæ carnali populo et amatoribus mundi, tam doctrina quam vita parvulis, primo per Moysem lata est. Ut enim ad Hebræos idem Apostolus scribit: « Nihil ad perfectum adduxit lex,» sed quod illius imperfectioni ad consummationem justitiæ defuit, abundantia supplevit Evangelii. Unde et Novum Testamentum discipulis Dominus tradens3: « Nisi abundaverit, » inquit, ‹ justitia vestra, etc. » Bene etiam documenta legis rudi populo data, litteris comparantur potius quam dictionibus vel orationibus. Litteræ quippe carent significatione. Et intellectus legis tanquam litteræ occidentis mysticis obumbratus verbis, rudi illi populo non patuit. Verba itaque legis quasi litteras Judæi habuerunt, quia in eis spiritales et mysticos sensus non intellexerunt, in quibus præcipue utilitas consistit intelligentiæ. Quæ quidem spiritalis intelligentia legis spiritus vitæ est in rotis, sine qua lex ipsa litteræ comparatur occidenti. Qui enim solo litteræ sensu contenti sunt, et in hoc justitiæ finem sibi constituunt, ipsam sibi litteram in mortem convertunt. Ut enim beatus meminit Hieronymus : « Timere servo

[blocks in formation]

rum est, amare filiorum. » Sub elementis istis serviunt qui timore pœnarum in lege constitutarum, quum dicitur1 : « Dentem pro dente, etc., » ad obedientiam coguntur ut servi, non amore ducuntur ut filii. Unde et post modum ipse Apostolus duo testamenta per Agar ancillam, et Saram liberam distinguens', illud in servitute, istud in libertate declarat populum Deo generare, et quasi ad obediendum ei creare. Unde et illud servitutis, hoc testamentum dicitur libertatis : illud timoris, hoc amoris illud inchoationis, hoc perfectionis. De qua nunc perfectione subjungit : « At ubi venit plenitudo temporis. » Plenitudinem temporis perfectam mundi ætatem dicit, post illud tempus parvulorum quod præmisit. Non enim jam parvuli vita vel doctrina christiani dicendi sunt, sicut illi fuerunt. Dicitur etiam plenitudo temporis consummatio eorum, quæ promissa fuerant de adventu Christi. Quale est illud Jacobi patriarchæ3: «Non auferetur sceptrum de Juda, etc. » Et illud in Daniele de numero hebdomadum annorum, et de institutionis defectu vel sacrificii, quando inungetur Sanctus sanctorum. Hæc ergo plenitudo quasi quidam est defectus legis, ut quum ritus ejus deficeret, et Moyses defunctus esset, Evangelium legi, et verus Josue succederet Moysi, ut consummarentur in istis quæ incoepta fuerant in illis. «< Ubi venit, » inquit. Nam etsi Deus quod promittit differat, nullatenus tardat, sed singula tempora sic disponit, ut in eis peragat quod promittit. Hinc et Habacuc dicit : « Si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. » Longe ante adventum Christi, de ipso promissum id fuerat. Aliud est itaque moram facere, aliud tardare. Moram quippe facere est differre per aliquod temporis spatium quod faciendum est. Tardare vero proprie dicitur, quum differtur aliquid, quando debere fieri videtur. Deus itaque etsi differat implere quod promittit, tardare nullatenus potest, quia non segnius id agit quam debet. Quod patenter et in geminatione illa monstratur qua dicitur : « Quia veniens veniet, » hoc est, indilate et absque impedimento, quum oportuerit, id aget. Sollicitus de nostra salute Dominus non tardat implere promissum, prout nobis judicat necessarium. Utinam sic et de illa solliciti, ad obediendum sine tarditate essemus prompti!

<«< Misit Deus filium suum,» videlicet Pater. Pater quippe sicut a nullo est, sic a nullo mitti potest. Filius vero, vel Spiritus sanctus ab illo mitti ad nos dicuntur, quum aliquid pro nobis vel in nobis agunt: quia sicut ab ipso habent esse, ita et ab ipso quod faciunt habent facere. Quod et patenter Filius tam de ipso quam de Spiritu profitetur, dicens: «< A me ipso non loquor, » vel : « A me

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »