Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

ipso facio nihil. » Et rursum de Spiritu1: «Non enim loquitur a semetipso. << Suum, »> inquit, hoc est proprium et consubstantialem, non adoptivum. «< Factum ex muliere, » quia temporalem secundum humanitatem, quam assumpsit de matre qui natus est; non factus secundum æternitatem, quam habet ex Patre. Quidam hoc loco natum ex muliere potius quam factum ex muliere dicunt. Sed diligentius Apostolus factum quam natum hoc loco dixit, ut hanc nativitatem ab illa, quæ de Patre est, patenter distingueret, quum eam temporalem his verbis ostenderet. Beda super Lucam2: «< Beatus venter qui te portavit, etc. » Neque enim audiendi sunt qui legendum putant, «< natum ex muliere, factum sub lege,» sed << factum ex muliere. » In utero virginali carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne. Alioquin nec filius hominis diceretur, qui originem non haberet ex homine. Ne parum videretur pro nobis actum ad humilitatis exemplum, quod de inferiori sexu Dominus est incarnatus, additur quod etiam sub lege factus, hoc est, obedientiam legis non necessitate, sed dispensatione complens. Non enim in eo erant peccata, cui legis sacramenta essent necessaria. Circumcisus tamen est more aliorum, et cum hostiis templo præsentatus, et more feminarum mater ejus purificationem observavit legalem, in qua nihil purificandum fuerat purgandum. Quæ enim virgo de Spiritu sancto concepit et peperit, nihil legi debebat in ritu purificationis.

[ocr errors]

Quod igitur evangelista dicit3, « dies purgationis ejus,» in qua, ut dictum est, nihil culpæ purgandum fuerat in lege, ritum, non effectum purgationis, purgationem vocavit. Qui profecto ritus in lege sancitus, quum his tantum mulieribus injungatur, quæ suscepto viri semine pepererunt, patenter ostenditur, nequaquam subjacere huic legi, quæ virgo concepit et peperit. Quod insuper dicitur, adaperiens vulvam, » nihil ad eam pertinere censetur, cujus integritas nulla est apertione dissoluta. Ille quippe clauso utero matris est natus, qui clausis januis, postmodum ad discipulos est ingressus. Sic ergo mater, sicut et filius, legem in sacramentis tenuit, non aliqua, ut dictum est, necessitate, sed magna humilitatis dispensatione. Nec solum sub lege divina obtemperando facti sunt, verumetiam sub humana. De matre quippe legimus, quod cum viro profecta est Bethlehem, ut persolvendi census Cæsaris susciperet legem : ac sub illa profectione quum ibi morarentur, ipsa peperit unigenitum. Qui etiam postmodum non solum, ut dictum est, legi Dei, sed etiam legi obtemperans mundi, censum Cæsari persolvit, quem et persolvere cæteros admonuit, dicens: «< Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. » Scriptum in Matthæo: « Quum ve

2

1 Joan., cap. xvi, v. 13.- Luc., cap. xi, v. 27. — Luc., cap. 11, v. 22. — Ibid., v. 23. - Matth., cap. xxи, v. 21. Matth., cap. xvII, v. 23.

et dixe

nissent Capharnaum, accesserunt qui didragma exigebant ad Petrum, runt: «< Magister vester non solvit didragma?» At ille : « Etiam. » Et quum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: « Quid tibi videtur, Simon? «< reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis an ab alienis ? >> At ille dixit: «< Ab alienis. » Dixit illi Jesus: « Ergo liberi sunt filii. Ut autem non << scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum. Et eum piscem qui primus << ascenderit tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro <<< me et pro te. >>

Bene ergo factus sub lege dicitur, qui quum nihil penitus legi deberet, sub lege tamen tam Dei quam seculi sese humiliavit, et filius Dei pariter et hominis tam Deo quam homini se per legem subjecit: ne quis forte per elationis timorem, cujuscunque potestatis contemneret prælationem. Ecce, fratres, a censu vel tributo secularium potestatum liberos nos absolvit, qui sibi libertatem vindicare voluit. Filii hominum sumus, et de servili conditione, vel vilissima plebe Deo nos ipsi mancipavimus, et propitios in hoc terrenos dominos habuimus, qui cum suæ dominationis dispendio manumissos dedicaverunt Deo, et ejus dominium prætulerunt proprio. Ipsi domini nostri quum ante nos venerint, submissis capitibus habitum nostrum venerantes, Deum in nobis adorant. Securi jam supplicationem illorum suscipimus, ad quorum conspectum prius trepidabamus. Tanquam dominos suos ipsi nos recognoscunt, quorum grave dominium fugientes, necessitate magis quam voluntate hanc fortasse libertatem elegimus. A lege seculi et intolerabili jugo liberati, illius suave jugum et onus leve suscepimus, cui servire regnare est. Magna hæc dignitas, et egregia libertas, si non tam corporalis sit quam spiritalis, nec tam servitutem hominum fugiamus quam vitiorum. Non enim turpe est aut damnosum hominibus servire, sed vitiis; nec istam tollere servitutem, sed illam Dominus venit. Quem nec Apostolus dicit sub lege factum, ut eos qui sub lege erant redimeret. Quid est hoc, fratres, quod legis suscepit, et sic onus ab eo liberavit, et ut nobis parceret, sibi non pepercit? Quæ ista, quæso, vel ratio fuit, ut non in se illam prius quassaret, et sic postmodum proprio exemplo nos ab ea liberaret? Attendite ergo summi consiliarii summum consilium, et supernæ sapientiæ magnum providentia profundum. Certe si legis onus suscipere renuerit, de qua ipse ait1: « Usque ad Joannem lex et prophetæ, videretur eam tanquam non a Deo datam improbare, nec tam eam pro ejus inutilitate, quam pro difficultate præceptorum a se removere. Unde illud est in homelia Joannis episcopi de Proditione Judæ : « Ubi vis paremus tibi manducare pascha? » Non illud quod nostrum est, sed Judæorum. Illud quidem discipuli præpa

[blocks in formation]
[ocr errors]

rabant, istud autem quod nostrum est ipse constituit. Sed ipse factus est pascha. Et cur illud manducavit? Quia omnia quæ legis sunt adimplevit. Nam quando baptizabatur dicebat: « Sic enim decet nos implere omnem justitiam. » Item, Deus filium suum misit natum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et ipsi legi requiem daret : et ut nemo dicat quia ideo eam evacuavit, quia eam complere ut molestam et arduam non valuit, ipse prius eam complevit, et sic fecit requiescere.

Factus est itaque sub lege, ut sic competentius nos liberaret a lege, et de servitute legis in libertatem transferret Evangelii, et de timore servorum in amorem traduceret filiorum. Liber quippe est, quem timor ad serviendum non cogit, sed ad obediendum amor spontaneum facit. Quæ duo diligenter idem apostolus attendens, et libertatem filiorum, quorum perfecta caritas foras mittit timorem, a conditione servorum distinguens, quodam loco Romanis scribit: << Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus : Abba, pater. » Et in hac ipsa epistola3 : « Vos, » inquit, «< in libertatem vocati estis fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur : « Diliges proximum tuum sicut teipsum. » Attendite, fratres, quod quum dixisset: « In libertatem vocavit nos Deus, » statim adjecit, «< tantum ne libertatem detis in occasionem carnis. » Tanquam si diceret : Hoc unum in hac obedientia libertatis providentes, ne forte quia legis poenam non timemus, occasionem de impunitate sumentes, securius carni serviamus, et libertas corporalis deleat spiritalem. Quam et alibi præveniens occasionem, Romanis dicebat: «Peccatum vobis non dominabitur. Non enim sub lege estis, sed sub gratia. Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? » Quibus patenter verbis dedecorosam et damnosam inhibet servitutem peccati, qui hominibus servire sæpe jubet. Quale est illud : « Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. » Et rursum : « Servus vocatus es? non sit tibi curæ : sed si potes liber fieri, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est, servus est; Christi pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. >> Quo enim expeditius Deo deservire possimus, minus hominum servitutem appetere debemus. Quam utique si jam incurrimus, injustum est ut debitum eis servitium subtrahamus, cum quo servitus Christi humilius conservatur. Hinc iterum

5

Matth., cap. III, v. 15.- Rom., cap. vIII, v. 15. · cap. xi, v. 1. • Corinth. I, cap. vi, v. 21.

6

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

dicit1: «< Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes sicut Domino, et non hominibus. » Quum enim propter Deum homini servitur, Deo magis quam homini servitium impenditur. Unde scriptum est2 : « Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. » Quod ut liberum possit esse servitium, ipse Dominus sub lege factus nos a servitute legis redemit, ut adoptionem filiorum reciperemus. Filius Dei, fratres, facere venit, et ut nos in filios sublimaret de servis. Unde et evangelista meminit dicens3: « In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. » Propter quam causam, ut hic idem apostolus ad Hebræos scribit, non confunditur fratres eos vocare, dicens ad Patrem: « Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. » Et in Evangelio ad Mariam loquitur : « Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. » Qui et omnino servorum nomen a filiis removens juxta illud Isaiæ: « Et servos suos vocabit alio nomine,» ait illis" : « Jam non dicam vos servos, sed amicos. » Hoc quippe sunt amici Christi, quod filii Dei, amore justitiæ magis quam timore pœnæ Deo subjecti. Hæc vera libertas de qua ipsemet dicit : « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. » Moyses quanquam fidelis in domo Dei, sicut ipse Apostolus Hebræis scribit, tamen famulus ejus non filius erat, nec liberare potuit qui servitutem legis attulit.

[ocr errors]

Christus vero factus pro nobis maledictus, sicut factus sub lege, nos a maledicto legis, et ejus intolerabili jugo quod suscepit, absolvit. Factus est pro nobis maledictum secundum legem, dum ignominiosum crucis patibulum sustinuit, quod in maledictionem, hoc est poenam reorum, maximeque blasphemorum lex instituerat. Hanc ergo legis maledictionem, hoc est poenam subiens, ab universo legis maledicto nos absolvit, ut jam nemo nostrum quidquid delinquat, propter præceptum legis debeat puniri; magisque seculi leges ad vindictam malorum sunt reservatæ, quam lex divina, et instituta Cæsaris potius quam Dei: ne videlicet superbus ille Judæorum populus habeat aliquid unde possit gloriari. Has tamen seculi leges nequaquam jussas, sed permissas Christianis intelligimus, ut misericordiæ locus reservetur. Quod nequaquam in lege licebat, quæ ad vindictas omnes ex præcepto cogebat, quum nullum vindictæ præceptum, sed misericordiæ tantum novum habeat testamentum, nec timore pœnæ, sed amore justitiæ malitiam reprimit. Nemo quippe tam innocens est dicendus, qui timore, non

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

voluntate a malo cessat, magisque animi quam corporis esse malitia est dicenda; sicut virtutes vel vitia ad animum tantum, non ad corpus pertinent. Ut ergo veros innocentes Christus efficeret, necessitatem in voluntatem, et timorem convertit in amorem. Quem videlicet amorem per hoc plurimum ampliavit, atque ad perfectum duxit, quod onus legis voluit suscipere, a quo nos venerat liberare tanquam per hoc nobis propitius magis factus quam sibi. Unde nunc recte dicitur, sub lege factus, qui legi non erat obnoxius, ut a servitute legis `redimeret, quos in Dei filios adoptaret. Ipse quippe unigenitus Dei solus ejus est filius naturalis atque consubstantialis, cujus summa bonitas, quum fratres habere non posset proprios, quæsivit adoptivos; nec solus hæreditatem patris habere voluit, qui cohæredes sibi fecit. Quomodo autem hanc adoptionem filiorum Deus compleret, post missionem filii adnectit Apostolus missionem Spiritus sancti : ut nihil pater consubstantiale habuerit quod nobis per gratiam non impertierit, tam videlicet proprium filium quam Spiritum sanctum ad nos dirigens. Et de Filio quidem ipse Apostolus ad Romanos dixerat1: « Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? » Tanquam si diceret : Qui post tantum donum noluit dare donum. Nunc vero quum dicitur non solum Filius, sed et Spiritus ad nos missus, maxima circa nos divinæ bonitatis sollicitudo monstratur, qui nihil proprium habuit per naturam, quod non communicaret nobis per gratiam. Misit primo filium suum, hoc est coæternam sibi sapientiam, cujus doctrina nos instrueret, ubi salutis summa consisteret. De quo et alibi scriptum est : « Erat lux vera, quæ illuminat, etc. » Misit et Spiritum sanctum, hoc est sui castum nobis infudit amorem, quo sincere eum diligeremus propter ipsum, nec tam in eo commoda nostra quam ejus gloriam, et honorem quærentes.

Hunc Spiritum et ipse Filius tanquam suum dedit. Unde et discipulis insufflans ait : « Accipite Spiritum sanctum. » Hunc et ipse qui misit, ait : « Quum assumptus fuero, mittam eum ad vos. » Hic amor quum nos voluntarie operari facit quod Filius docuit, nos adoptat in filios, quos timore pœnæ non constringit ut servos. Unde nunc dicitur : «< Quoniam nunc estis, » hoc est ad efficiendum id quod jam estis, missus est Spiritus, hoc est, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris. « Spiritum, » inquit, «< filii sui, » ut sicut ille naturalis filius per dilectionem patris obtemperat, factus obediens usque ad mortem, sic et nos adoptivi pro nostro faciamus modulo. «< Clamantem Abba, » hoc est, recognoscere firmiter nos facientem, quod eum magis pro patre quam pro Do

Rom., cap. vIII, v. 31. Joan., cap. 1,

v. 9.

- Joan., cap. xx, v. 22. -1 Joan., cap. vi, v. 16.

« ZurückWeiter »