Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

illius audire. Attamen imperavit sibi, ut per annum lectionibus ipsius intercsset. Mox ergo socias habere, et Parisius palam diaiecticae atque divinitatis lectiones dare coepit, et facile omnes Francise magistros in brevi superavit. Qui quum dc quadrivio nihil audisset, clam magistro Tirrico in quasdam mathemalicas lectiones aures dabat, in quibus supra quam aestimaret, obtentu difficultatis intellectus resiliebat audientis. Cui semel afilicto et indignanti per jocum magister Tirricus ait: Quid canis plenus nisi lardum bajare consuevit? Bajare autem lingere est. Exinde Bajolardus appellari ccepit. Quod nomen tanquam ex defectu quodara sibi impositum quum abdicaret, sub Htteratura non dissimili Habelardum se nominari fecit, quasi qui haberet artium apud se summam et adipem. » Vere utrum an fabulose ista referantur, lector videat. Cf. Bayle, Diclion. cril., in voc. Abelard; Niceron, Memoires pour servir a iHistoire des Hommes illustres, t. IV, et praecipue clariss. viri Car. Remusat egregium opus, Abelard, t. I, p. <4.]

Nota III, pag. 3.

Historia Calanutatum. — Genuinus epistolae titulus, et ab auctore ipso pra?fixus, uti nos docet Petrarcha, scriptor gravis et eloquens, libro II de Fita solitaria, his verbis : « Jungam tot veteribus philosophis recentiorem unum, nec valde semotum ab aetate nostia, qucm recte nescio, sed apud quosdam, utaudio, suspectae Gdei, at profecto uon humilis ingenii, Petrum illura cui Abailardo cognoraen est : qui ut in Historia suarum Calamilatum longa oratione ipse meminit, invidiae cedens, solitudinis trecensis abdita penetravit, etc.» Hanc autem et caeteras epistolas fuissecertis capitulis distinctas, asserit Joannes Magdunensis, qui legerat, his versibus:

m Cne merreitleuse parolle
Qui est escrite es epistres ,
Qui bien chercheroit es chapitres.»

Nota IV, pag. 3.

Oppido quodam oriundus, quod.... Palatium appellatur.— Inde et Palatinum se in scriptis suis diaiecticis, quse penes me sunt, nuncupat. Est autem hoc oppidum, ut ipse loquitur, in ingressu minoris Britanniae, tribus fere leucis ab urbe nannetica remolum, vulgo Palais.

Nota V, pag. 3.

Sicut natura terree meat vel generis animo levis, ita et ingenio extiti ad litleratoriam disciplinam Jacilis.— Haud longe aliter Otho Frisingensis episcopus, lib. I de Reb. gestis Frederici I imper., cap. Xlvii : <t Estenim, inqnit, praedicta terra, nempe Britannia, clericorum acuta ingenia et artibus applicata habentium, sed ad alia negotia pene stolidorum ferax, quales fuerunt duo fratres Bernardus et Theodoricus, viri doctissimi. » Porro Britannorum gens est illa qua>, ut Henricus, antissiodorensis monachus, scribit :

. . inter geminos notissima cUuditur imoes.
Armoricana prius veteri cognomine dicta.

^Jec attinethic referre quae Plinius, Beda Venerabilis, et alii de Britannis Gallia? scripsere. Sunt enim omnibus notissima.

Nota VI, pag. 3.

Patrem autem habebam.— Berengarium nomine, qui postea ad monasticam professionem conversus est, nt ipse Petrus scribit infra.

Nota VII, pag. 4.

AJc itaque primogenitum. — [Aud. Quercetanus, falsa lectione in erromn inductus, male suspicabatur Abaiai dum natu minorem esse fratre ejus Radulfo, cujus mentio flt in calcndario paracletensi his Terbis : « n non. septembris obiit Radulfus magistri nostri Petri germanus. »]

Nola VIII, pag. 4.

Dialeclicarum rationum armaturam omnibus philosophim documentis pratuli. — Primi sui io dialectica praeceptoris nomen praetermisit, quem taraen Olho Frisingensis Rosceliuum, et Aventinus Rucelinum quemdam fuisse testantur. Othonis verba sic habent : « Habuit tamen primo pi-a?ceptorem Rozelinum quemdam, qui primus nostris lemporibns in logica sentenliam vocum instituit.» Et Aventini lil>. VI Ann. Bojor. •■ « His quoque temporibus fuissc reperio Rucelinum Britannum, magistrum Petri Abelardi, novi lycaei couditorem, qui primus scientiam vocum sivc dictionum instituit, et novam philosophaudi viaminvenit.» At qui Britannus huic, veteri et anonymo Francorum historico Coinpendiensis dicitur, et Joannis etiam cujusdam in dialectica potentis sophista? discipulus astruitur. Sic enira historicus ille, qui fragmentum historiae Francorum a Roberto ad Philippum 1 regein scripsit:« In dialectica quoque hi potcntes extiterunt sophistae: Joannes, qui eamdcm artem sophisticam vocalem csse disseruit, Robertus Parisiacensis, Roscelinus Compendiensis, Arnulfus Lauduneusis; hi Joannis fuerunt sectatores, qui etiam quam plures babuerunt auditores. » Nec tameu propterea suspicandum esl hunc Avcntino coiitradicere. Fieri namque potest ut Roscelinus in Britannia natus sit, ac postea clericus in ecclesia compendiensi fuerit. Et certe beccensis abbas Anselmus, qui tunc florebat, eum o.lericum nuncupat in epistola ad Fulconem belvacensem episcopum, bis verbis : « Audio, quod tainen absque dubietate credere non possum, quia Rosceliuus clericus dicit in Deo tres personas essc tres res ab invicem separatas, sicut sunt tres angeli, ita tameu ut una sit voluulas et potestas : aut Patrem ct Spiritum sanctum esse incarnatum, et tres Deos vere posse dici, si usus admitteret. » Unde et aliquo inodo conjicere licet, cur Petrus noster illius inter praeceptores suos non meminit. Nam et Yvo, carnotensis episcopus, insanas aliquot sententias super quibusdam christianae fidei articulis eum defendisse subindicat epist. vn, quamquam non exprimit quales illae fuerint. Sed de hac re pluribus ante concilium suessiotiense. Nunc tantumaddam exAventino, quod : « Eo ipso Roscelino auctore, duo aristotelicorum et peripateticorum genera esse coeperunt: unum illud vetus, locuples in rebus procreandis, quod scientiam rerum sibi vindicat; quamobrem reales vocantur; alterum novum, quod eam distrahit, nomiuales ideo nuncupati, quod avari reruin, prodigi nominum atque notionum, verbortim videntur esse assertores. In hLsce duobus generibus dissidium ct bellum civile cst. lllius Thomas Aquinas Italus, et Joannes Duns Scotus, hujus Vuillelmus Occoraensis Anglus, antesignani. » [Non pauci quidem in his rebus versatissimi, inter quos dom. Rivet et dom. Clement (Cf. Hisloire litteraire de la France, t. IX, p. 359, et t. XII, p. 87) iulicias ierunt Abaelardum Roscelino prseceptore usum fuisse; quod plane refellitur ipso Abaelardi testimonio, qui se Roscclini auditoreni sic piofilelur : « Fuit aulem, raemini, raagistri nostri Ros. tRoscelini) tam insana sententia ut nullam rem partibus constare vellet, sed sicut solis vocibus species, ita et parte- adscribebat. » Vidc Ouvr. ined. d' Abelard, introd., p. Xlii.] , ,, . i

Nota IX, pag. I.

Ad Guillclmum scilicet Campellensem. — Guillelmus hic primo fuit arcbidiaconus ecclesiae parisieusis, postea regularis cauonicus, ac demum cpiscopus catalaunensis, ul infra videbimus. Eo autem praeceplore usum Abaelardum docet et Olho Frisiugensis, lib. 1, de Jieb. gestis Friderici I, imper., cap. Xlvii.

Nota X, pag. i.

[Notam hanc etsequenlem, quae in Amboesiana editione ad calceni voluminis icjectae leguntur (p. 1195-H97), huc retulimus, pro iis quae Quercetanus festinanti nimis stylo, ut ipse fatetur, de Meliduni atque Corbolii comitibus primum disseruerat.]

Meliduni castrum, et sedrm regiam. —Mclduni sive Mrlidutii castrum ct comitalum Hugo rcx Francorum liuchardo Vetulo, comiti vindocinensi, ac Lavarzini domino, concessit in bciieliciuni Postea Rainaldus Burchardi filius, caucellarius Franciae, et ejiiscopus parisiensis, melidunensis comes

[ocr errors]

eztitit sub Roberto Rege, sicut ex tabulis ecclesiae Sancti Dionysii de Carcere paiam est. Sed hoc mortuo, comitatus rediit ad Henricum 1, Roberti filium, qui vicecomitem ibi constituit. Nam et in litteris Philippi, qui fundationem Sancti Martini de Campis a patre factam confirmavit, « Ursio vicecomes melidunensis » inter alios aulae regiae milites subscripsit. Denique Philippus ipse, Henrici filius, sedem regiam Meliduni posuit, ubi et vita fnnctus est Abaelardi nostri tempore, sicut testatur Suggerius, Sancti Dionysii abbas, in Vita Ludovici Grossi, Philippo geniti, his verbis : « Quumque fere sexagenarius esset, regem exuens apud Melidunum castrum superfluvium Sequanae, prasente domino Ludovico, extremum ulausit diem. »

Nota XI, pag. 5.

Ad castrum Corbolii, quod parisiacce urbi vicinius est. — Antiquum est et hoc castrum, ac si non regum, saltem regiuarum sedes. Quod ut melius inlelligatur, veteres etiam Corbolii, sive Corboili, aut Curbolii comites adnotabo. Et certe antiquissimus, quem legerim, corboliensis comes fuit Haimo , qui sub annum Christi 1363 vixisse dicitur. Nam Joannes, Sancti Yictoris monachus, de eo sic ad illum annum scribit : « Eodem tempore corpus beati Guenaili abbatis a Britannia propter timorem Northmannorum translatum in Gallias, Deique dispositione in castro corboliensi receptura est a comite Haymoue, et in ecclesia in honore ipsius a dicto Haimone constructa honorifice collocatuni est. » Et calendarium Sancti Guenaili, ad diem 21 maii: « Anniversarium solemne Haimonis comitis, fundatoris Beati Guenaili de Corbolio, qui dedit eidera ecclesiae hospites quos habemus ultra pontem Sequanae. » Yerum si ita est, annorum longa distantia persuadet Haimonem hunc alium ab Haimone illo corboliensi comite fuisse, qui, sicut refert Odo, fossatensis monachus, « ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli orationis gratia Romam pergens, ibi in eodem itinere finem vitae accepit. » Nam id versus initium regni Hugonis accidit. Et eo defuncto « Burchardus Yindocini comes, uxorem ejus nomine Elisabetham, nobili et ipsam progenie exortam, sibi conjugio copulavit : ac in eo copulae thalamo, rex Hugo castrum Melidunum atque Corboilura, comitaturaque parisiacae urbis illi dedit. » Quare deinceps Burchardus et ipse se pro comite corboliensi gessit. Aut si postremus hic Haimo ille est qui Sancti Guenaiii sive Guenaldi ecclesiam construxit, necesse videtur corpus ejus sancti serius Corbolium allatura fuisse quam praefalus Joannes adnotavit. Et haec opinio mihi eo magis placet, quod Burchardus Eiisabetbae conjugis ejus maritus, in litteris pro Saucto Guenaldo datis, illius etiam concessionis mcminit, quain praefatae ecclesiae fecerat, his verbis : « Notum fieri volumus omnibus fidelibus clericis et laicis, <mod ego Burchardus comes corboilensis, ob remedium animae meae, antecessorum successorumque meorum, precibus quoque Guillaudi, ejusdem loci canonici, et magislri filii mei Reinaldi, Sancto Guenailo terrulas quas Haimo comes prius dcderat eidem sancto, concessi, etc. » Casterum de Burchardo lioc corboilensi comite mentio iit etiam in calendario Sancti Guenaili, hoc modo : « Item anuiversarium Burcardi comitis, qui dedit eidem ecclesiae quosdam hospites apud Mundevillam. » Postea corboliensis comes effectus est Guillelmus, qui detectioni corporum sancti Dionysii et sociorum subscripsit, tempore Henrici I regis. Nec affirmare velim eum Elisabethae et Haimonis 1 viri sui, filium extitisse. Post Guillelmura, Rainaldus coniitatum tenuit adfuitque conlirmationi fundationis Sancti Martini de Campis a Philippo I rege factae, sub annum Christi 1067. Rainaldo Burchardus II successit, qui, anno 1071, claustrum Sancti Exuperii corboliensibus canonicis concessit. Et hic filium habuit Odonem, post se quoque Corbolii castri comitera, de quo tabulae Sancti Martini de Carapis ad annum 1097. Refertque Suggerius in Yita Ludovici Grossi, hunc Guidonis Rubei fratruelem fuisse, ac Stephani comitis lancea percussura interiisse. Quo facto, consanguineus ejus Hugo Creciacensis Guidonis Rubei filius, « Corboliura castrnm, cujus se heredem jactabat, » LudovicoGrosso regi, Philippi filio, « cum omnibus angariis, talliis et possessionibus abjurare » coactus est. Denique Ludovicus Junior, Ludovico Grosso sive Seniore genitus, Adelae uxori suae terram Corbolii dotalitii nomine reliquit. Docent enim hoc litterae Philippi II regis, Adelae filii, Corbolii datae anno 1180, his verbis : « Philippus, Dei gratia Fraucorum rex, etc.Noverintuniversi praesentes etfuturi, quod Adela mater nostra dum terram Corbolii nomine teneret dotalitii, Petro clerico suo Beati Exuperii canonico, intuitu servitii sui , donavit domum qnam Isabellis et Berlrannus Glius ejus vendiderant Htlie Judco, etc. i Sicque patet qualiter Corboilum castrum regia quoque sedes effectum fuerit. Imo et ab lioc tempore vicecomites etiam ibi sicut Meliduni coustituti sunt a regibus. Kam tabulae Beatae Mariae de Gornajo « Paganum vicecomitem de Corbolio » memorant anno 4205.

Nota XII, pag. 5.

Prceceplor meus ille Guillelmus parisiensis archidiaconus, habitu prislino commulalo ad regularium clericorum ordinem se convertit. — Hanc in Guillelmo commutationem habitus egregie commendat Hildebertus cenomanensis episcopus in Epislola I, quam ad eum scripsit : « De conversione, » inquit, « et conversatione tua laetatur et exultatanima mea, illum prosequens actione gratiarum , cujus muneris estquod tandem philosophari decreveris. Nondum quippe redolebas philosophum, quum cx acquisita philosophorum sententia, scientiae morum tibi minime depronieres venustatem, etc. » Ingressus est autem regularem ordinem in capella quadam Sancti Victoris extra urbem parisiacam, ubi cum aliquibus discipulis monasterium illud coepit construere, quod postea Ludovicus Grossus rex muniGce consummavit, ac magnis et opulentis reditibus dotavit. Hoc enim testatur imprimis anonymus , sed vetus auctor, qui variarum abbatiarum initia collegit, et institutores earumdem annotavit, his verbis : « Eodem tempore magister Vuillelmus de Campellis, qui fucrat archidiaconus parisiensis, vir admodtim litteratus et religiosus, assumens habitum canonici regularis, cum aliquibus discipulis suis extra urbem Parisius, in loco ubi erat capella quaedam Sancti Victoris Martyris, ccepit aediGcare monasterium clericorum. Assumpto autem illo ad episcopatum catalauncnsem, venerabilis Gilduinus, ejus discipulus, primus abbas ibi factus est. » Et sic etiam intelligendum quod panlo post Abaelardus subjungit. : « Nec tamen, » inquit, « hic suae conversionis habitus aut aburbe parisiaca, aut a consueto philosophiae studio eum revocavit; sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat, statim more solito publicas exercuit scholas. » De eo autem jam catalaunensi episcopo facto nos alibi plura. [Cf. Script. rcrum gallic, t. XIV, p. 279.]

Nota XIII, pag. 6.

Exlracivilatem in monle Sanclai Genove/ce. — Mons hic, Lecutitius sive Locotitiusolim dictus, extra muros urbis parisiacae fuit usque ad annum Christi 4211 , quo Philippus Auguslus, Francorum rex, n Urbem totam, » ut Rigordus refert, «in circuitu circumsepsit a parte australi usque ad Sequanam fluvium, ex utraque parte maxiraam terrae amplitudincni infra murorum ambilum concludens, et possessores agrorum et vinearum compellens, ut terras Hlas et vineas ad aedificandum in eis novas domos liabitatoribus locarent, vel ipsimet novas ibidem domos constituereut, ut tota civitas usque ad muros plena domibus videretur. » Unde et Eugenius III, in litteris ad Odonem abbatem Sanctae Genovefae, dicit ecclesiam illam adhucextra parisiacam urbem sitam anno 1150. « Eugenius,» inquit, «episcopus, servus servorum Dei, Odini primo abbali ecclesiae Sanctae Genovefae, quae secus Parisius est.» Idemque repetit adhuc Alexander III, in aliis ad Albericum abbatcm litteris anno 1063 datis. Fuisse autem iu hac eqclesia litterarum et scholarum publicarum sedem (ctiam antequam de statu canonicorum secularium ad regularem ordinem mutaretur ope atque industria Suggerii Sancti Dionysii abbatis, injungente eidem domino Eugenio papa III, et illustri Francorum regc I.udovico VII, Philippi Augusti patre) signiGcant, quum Petrus noster dicens se ibi scholarum suarum castra posuisse, tum eo antiquior « Hulbodus, » qui, sicut fert inscriptio vetus positain ecclcsia Sancti Joannis Baplistae Leodiensis, « dum adolescentulus e scholari disciplina confugisset Parisius, Sanclae Genovefae canonicis adhaesit,» tempore Roberti regis Francorum, « et in brevi multarum scholarum instructor fuit, ubi quum aliquandiu a domino Notgero,» leodiensi episcopo, « ignoraretur, tandcm canonica episcopalis sententiae executione compulsus est redire, pluribus ibi rclictis studiorum ac moralitatis insignibus. » Quare et in illius rei memoriam ac velut honorificum testimonium cancellarius universitatis parisiensis ex sola canonicorum Sanctae Genovefae congregationc longo postea tempore delectus est, et usque ad pontificatum Benedicli XI papae, qui primus auctoritatem ac facultatem parem cancellario ecclesiae Beatae Mariae Virginis concessit. [Hactenus Quercetanus. Dum autem nosler in monte Sanctae Genovefae scholas aut potius, ut ipse ait, castra teneret, litem aliquando habuit cum Gosvino quodam , magistri Josleni discipulo, quam sic narrat auctor Vitae ejusdem anonymus, Alexander, ut creditur, abbas acquicinctensis, apud dom. Brial, Scriplor. rerum gallic, t. XIV, p. 443-443 : « Tunc temporis magistcr Petrus Abailardus, multis sibi scholaribus aggregatis, in claustro Sancta? Genovefae schola publica utebatur; qui probatae quidem scientiae, sublimis eloqucntiae, sed inauditarnm erat inventor et assertor novitatum; et suas quaerens staluere senlentias, erat aliarum probatarum improbator. Unde et in odiuni venerat eorum qui sanius sapiebant; et sicut manus ejus contra omnes, sic omnium contra eum armabantur. Dicebat quod nullus antea praesumpserat, ut omnes illum mirarentur. Quum igitur adinventionum ejus absurditas in notitiam pervenisset eorum qui Parisius doctrinae causa morabantur, primo stupore, deinde zelo quodam ducti confutandae falsitatis, coepernnt inter se quaerere quis esset ex eis advcrsus eum disputandi negotium subituius; indignum esse duntaxat, apud tot sapienlcs hujusmodi naeniarum dictorem non habere contradictorem, taliter oblatrantem baculo non arceri veritatis; plura adinventurum et liberius declamaturum, si infaustis cceptis redargutor defuisset. Quia igitur venerahilis adolescens Gosvinus efficacis erat facundiae, sicut ingenii perspicacis, ut eum super nugis talibus conveniret suaserunt; quod difficile uon fuit impetrare : fervebat enim vehementer ad hoc et anhelabat, et volcntem labor esset inhibere, nisi praesumptionis notam incurrere formidaret. Magister autem Josienus qui postea suessionensem rexit cathedram, quura nirais eum diligeret, id fieri prohibebat et congressum hujusmodi dissuadebat, « magistrura Petrum >• dicens« disputatorem non esse, sed cavilla'i torem; et plus vices agere joculatoris quam doctoris, et quod instar Herculis clavam non leviter abji« ceret apprehensam, videlicet quod pertinax esset in errore; et quod si secundum se non esset, « nunquam acquiesceret veritati; eum injuriam sibi facere, qui tentasset crudire derisorcra ; satis essc " versutias ejus intellexisse, et in ejus non abduci vanitates. » Haec et similia dehortationi subservientia verba doctus et doctor ille deprimebat, quippe cui suppeditabat facundia et uber vena sapientiae, quocunque voluisset eloquium derivare. Sed Gosvinus monitiones et rationes illius non attcndens, licet alias eum multum revereretur, nec considerans se tironcm adhuc vix juvenescentem, magistrum autem illum virum esse bellicosissimum et victoriis assuetum, assumptis sociorum aliquantis, ascendit in montem Sanctae Genovefae, quasi David cum Goliath duello conflicturus, qui illic audiloribus suis miras et inauditas sententias, quasi phalanges sanc sapientium subsannando, detonabat. - « Quum venisset igitur ad locura certaminis, id est, scholam ejus introisset, reperit eura legentem et scholaribus suis suas inculcantem novitates. Statim autem ut loqui orsus est qui advenerat, ille torvos in eum deflexit obtutus; et quum se sciret virum ab adolescentia beliatorem, illum autem videret pubere incipientem, despcxit eum in corde suo, forte non muito minus quam David sanctum spurius Philistaeus. Erat enira albus quidem et decorus aspectu, sed exilis corpulentiae et staturae non sublimis. Quumque superbusille ad respondendum cogeretur, et impugnans eum vehementer imminerct: «Vide,» inquit, « ut sileas, et cave nc perturbes meae seriem lectionis. » Ille, qui non ad silendum venerat, acriter insistebat; quum adversarius econlra eum habcns despectui, non attenderet ad sermones oris ejus, indignura judicans a doctore tanto tantillo juveni responderi. Judicabat secundum faciem , quae proceritate sibi contemptibilis apparebat; sed cor perspicaciter intelligens non attendebat. Quum autem ei diceretur a scholasticis suis, qui juvenculura satis noverant, ut non omitterct respondere; esse illum disputatorein acutum, et multum ei scientiae suffragari; non esse indecens cum ejusmodi (sic) subire negotium disputandi, indecentissimum esse talem ulterius aspernari: « Dicat, » inquit, « si quid habet ad « dicendum. » Ule, diccndi nacta facultate, ex his unde movebatur propositionem facitadeo competenlem , ut nullatenus levem et garrulam redoleret verbositatem, sed audientiam omnium sua mercarelur gravitate. Assumente illo, et affirmante isto, ct affirmationibus ejus illo non valente refragari; qtrum divertendi ei penitus suffugia clauderentur, ab isto qui non ignorabat ejus astutias, tandem convictus est asseruisse se quod non esset consentaneum rationi. Alligato itaque forti ab eo qui intraverat domum ejus, et dcscendente eo de monte, qui indissolubili mutantem Protliea vultus astrinxerat nodo veritatis; quum venlum esset ad eos qui in tabernaculis scholaribus fuerant remorati, in voces exsultationis et laetitiae prorupcrunt, eo quod humiliata esset lurris superbiae, murus pertinaciae corruisset,

« ZurückWeiter »