Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

intuitu servitii sui, donavit domum quam Isabellis et Bertrannus filius ejus vendiderant Heliæ Judeo, etc. » Sicque patet qualiter Corboilum castrum regia quoque sedes effectum fuerit. Imo et ab hoc tempore vicecomites etiam ibi sicut Meliduni constituti sunt a regibus. Nam tabulæ Beatæ Mariæ de Gornajo « Paganum vicecomitem de Corbolio » memorant anno 1205.

Nota XII, pag. 5.

Præceptor meus ille Guillelmus parisiensis archidiaconus, habitu pristino commutato ad regularium clericorum ordinem se convertit. — Hanc in Guillelmo commutationem habitus egregie commendat Hildebertus cenomanensis episcopus in Epistola I, quam ad eum scripsit : « De conversione, » inquit, «< et conversatione tua lætatur et exultat anima mea, illum prosequens actione gratiarum, cujus muneris est quod tandem philosophari decreveris. Nondum quippe redolebas philosophum, quum ex acquisita philosophorum sententia, scientiæ morum tibi minime depromeres venustatem, etc. »> Ingressus est autem regularem ordinem in capella quadam Sancti Victoris extra urbem parisiacam, ubi cum aliquibus discipulis monasterium illud cœpit construere, quod postea Ludovicus Grossus rex munifice consummavit, ac magnis et opulentis reditibus dotavit. Hoc enim testatur imprimis anonymus, sed vetus auctor, qui variarum abbatiarum initia collegit, et institutores earumdem annotavit, his verbis : « Eodem tempore magister Vuillelmus de Campellis, qui fuerat archidiaconus parisiensis, vir admodum litteratus et religiosus, assumens habitum canonici regularis, cum aliquibus discipulis suis extra urbem Parisius, in loco ubi erat capella quædam Sancti Victoris Martyris, cœpit ædificare monasterium clericorum. Assumpto autem illo ad episcopatum catalaunensem, venerabilis Gilduinus, ejus discipulus, primus abbas ibi factus est. » Et sic etiam intelligendum quod paulo post Abælardus subjungit « Nec tamen,» inquit, « hic suæ conversionis habitus aut ab urbe parisiaca, aut a consueto philosophiæ studio eum revocavit; sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat, statim more solito publicas exercuit scholas. » De eo autem jam catalaunensi episcopo facto nos alibi plura. [Cf. Script. rerum gallic., t. XIV, p. 279.]

Nota XIII, pag. 6.

Extra civitatem in monte Sanctæ Genovefæ. -Mons hic, Lecutitius sive Locotitius olim dictus, extra muros urbis parisiacæ fuit usque ad annum Christi 1211, quo Philippus Augustus, Francorum rex, « Urbem totam, »> ut Rigordus refert, « in circuitu circumsepsit a parte australi usque ad Sequanam fluvium, ex utraque parte maximam terræ amplitudinem infra murorum ambitum concludens, et possessores agrorum et vinearum compellens, ut terras illas et vineas ad ædificandum in eis novas domos habitatoribus locarent, vel ipsimet novas ibidem domos constituerent, ut tota civitas usque ad muros plena domibus videretur. » Unde et Eugenius III, in litteris ad Odonem abbatem Sanctæ Genovefæ, dicit ecclesiam illam adhuc extra parisiacam urbem sitam anno 1150. « Eugenius, » inquit, « episcopus, servus servorum Dei, Odini primo abbati ecclesiæ Sanctæ Genovefæ, quæ secus Parisius est. » Idemque repetit adhuc Alexander III, in aliis ad Albericum abbatem litteris anno 4063 datis. Fuisse autem in hac ecclesia litterarum et scholarum publicarum sedem (etiam antequam de statu canonicorum secularium ad regularem ordinem mutaretur ope atque industria Suggerii Sancti Dionysii abbatis, injungente eidem domino Eugenio papa III, et illustri Francorum rege Ludovico VII, Philippi Augusti patre) significant, quum Petrus noster dicens se ibi scholarum suarum castra posuisse, tum eo antiquior « Hulbodus, » qui, sicut fert inscriptio vetus posita in ecclesia Sancti Joannis Baptiste Leodiensis, «< dum adolescentulus e scholari disciplina confugisset Parisius, Sanctæ Genovefæ canonicis adhæsit, »> tempore Roberti regis Francorum, « et in brevi multarum scholarum instructor fuit, ubi quum aliquandiu a domino Notgero, » leodiensi episcopo, « ignoraretur, tandem canonica episcopalis sententiæ executione compulsus est redire, pluribus ibi relictis studiorum ac moralitatis insignibus. » Quare et in illius rei memoriam ac velut honorificum testimonium cancellarius universitatis parisiensis ex sola canonicorum Sanctæ Genovefæ congregatione longo postea tempore delectus est, et usque ad pontificatum Benedicti XI papæ, qui primus auctoritatem ac facultatem parem cancellario ecclesiæ Beatæ Mariæ Virginis concessit. [Hactenus Quercetanus. Dum autem noster in monte Sanctæ Genovefæ scholas

aut potius, ut ipse ait, castra teneret, litem aliquando habuit cum Gosvino quodam, magistri Josleni discipulo, quam sic narrat auctor Vitæ ejusdem anonymus, Alexander, ut creditur, abbas acquicinctensis, apud dom. Brial, Scriptor. rerum gallic., t. XIV, p. 442-443 : « Tunc temporis magister Petrus Abailardus, multis sibi scholaribus aggregatis, in claustro Sanctæ Genovefæ schola publica utebatur; qui probatæ quidem scientiæ, sublimis eloquentiæ, sed inauditarum erat inventor et assertor novitatum; et suas quærens statuere sententias, erat aliarum probatarum improbator. Unde et in odium venerat eorum qui sanius sapiebant; et sicut manus ejus contra omnes, sic omnium contra eum armabantur. Dicebat quod nullus antea præsumpserat, ut omnes illum mirarentur. Quum igitur adinventionum ejus absurditas in notitiam pervenisset eorum qui Parisius doctrinæ causa morabantur, primo stupore, deinde zelo quodam ducti confutandæ falsitatis, cœperunt inter se quærere quis esset ex eis adversus eum disputandi negotium subiturus; indignum esse duntaxat, apud tot sapientes hujusmodi næniarum dictorem non habere contradictorem, taliter oblatrantem baculo non arceri veritatis; plura adinventurum et liberius declamaturum, si infaustis cœptis redargutor defuisset. Quia igitur venerabilis adolescens Gosvinus efficacis erat facundiæ, sicut ingenii perspicacis, ut eum super nugis talibus conveniret suaserunt; quod difficile non fuit impetrare: fervebat enim vehementer ad hoc et anhelabat, et volentem labor esset inhibere, nisi præsumptionis notam incurrere formidaret. Magister autem Joslenus qui postea suessionensem rexit cathedram, quum nimis eum diligeret, id fieri prohibebat et congressum hujusmodi dissuadebat, « magistrum Petrum » dicens «< disputatorem non esse, sed cavilla« torem; et plus vices agere joculatoris quam doctoris, et quod instar Herculis clavam non leviter abji« ceret apprehensam, videlicet quod pertinax esset in errore; et quod si secundum se non esset, « nunquam acquiesceret veritati; eum injuriam sibi facere, qui tentasset erudire derisorem ; satis esse « versutias ejus intellexisse, et in ejus non abduci vanitates. » Hæc et similia dehortationi subservientia verba doctus et doctor ille deprimebat, quippe cui suppeditabat facundia et uber vena sapientiæ, quocunque voluisset eloquium derivare. Sed Gosvinus monitiones et rationes illius non attendens, licet alias eum multum revereretur, nec considerans se tironem adhuc vix juvenescentem, magistrum autem illum virum esse bellicosissimum et victoriis assuetum, assumptis sociorum aliquantis, ascendit in montem Sanctæ Genovefæ, quasi David cum Goliath duello conflicturus, qui illic auditoribus suis miras et inauditas sententias, quasi phalanges sane sapientium subsannando, detonabat.

[ocr errors]
[ocr errors]

"

Quum venisset igitur ad locum certaminis, id est, scholam ejus introisset, reperit eum legentem et scholaribus suis suas inculcantem novitates. Statim autem ut loqui orsus est qui advenerat, ille torvos in eum deflexit obtutus; et quum se sciret virum ab adolescentia bellatorem, illum autem videret pubere incipientem, despexit eum in corde suo, forte non multo minus quam David sanctum spurius Philistæus. Erat enim albus quidem et decorus aspectu, sed exilis corpulentiæ et staturæ non sublimis. Quumque superbus ille ad respondendum cogeretur, et impugnans eum vehementer immineret : « Vide,» inquit, « ut sileas, et cave ne perturbes meæ seriem lectionis. » Ille, qui non ad silendum venerat, acriter insistebat; quum adversarius e contra eum habens despectui, non attenderet ad sermones oris ejus, indignum judicans a doctore tanto tantillo juveni responderi. Judicabat secundum faciem, quæ proceritate sibi contemptibilis apparebat; sed cor perspicaciter intelligens non attendebat. Quum autem ei diceretur a scholasticis suis, qui juvenculum satis noverant, ut non omitteret respondere; esse illum disputatorem acutum, et multum ei scientiæ suffragari; non esse indecens cum ejusmodi (sic) subire negotium disputandi, indecentissimum esse talem ulterius aspernari : « Dicat, » inquit, «si quid habet ad « dicendum. » Ille, dicendi nacta facultate, ex his unde movebatur propositionem facit adeo competentem, ut nullatenus levem et garrulam redoleret verbositatem, sed audientiam omnium sua mercaretur gravitate. Assumente illo, et affirmante isto, et affirmationibus ejus illo non valente refragari; quum divertendi ei penitus suffugia clauderentur, ab isto qui non ignorabat ejus astutias, tandem convictus est asseruisse se quod non esset consentaneum rationi. Alligato itaque forti ab eo qui intraverat domum ejus, et descendente eo de monte, qui indissolubili mutantem Prothea vultus astrinxerat nodo veritatis ; quum ventum esset ad eos qui in tabernaculis scholaribus fuerant remorati, in voces exsultationis et lætitiæ proruperunt, eo quod humiliata esset turris superbiæ, murus pertinacia corruisset,

defecisset subsannans Israelem, contrita esset malleatoris incus et malleus mendacia fabricantes, destructa denique esset machina falsitatis; et hoc non in multitudine gravi, non auxiliis forinsecus mendicatis, non sophismatum præmeditata versutia, non extraordinaria comprimente auctoritate personali; sed ab humili, constanti, erudito et valido veritatis assertore. » (Cf. Histoire littéraire de France, t. XII, p. 90; Abelard, auct. Rémusat, t. I, p. 24 et seq.)]

[blocks in formation]

Guillelmus in episcopatu catalaunensi.... — De Guillelmo hoc sive Vuillelmo jam catalaunensi episcopo mentio fit apud Ivonem carnotensem, epist. CCLXVIII; apud sanctum Bernardum, epist. III, et apud Othonem Frisingensem lib. I, de Rebus gestis Friderici 1, cap. XLVII. Fuit autem ex canonico regulari Sancti Victoris assumptus ad episcopatum anno Christi 1112, ut conjicere est ex electione Gilduini discipuli ejus in abbatem primum ecclesiæ Sancti Victoris, quæ celebrata est anno 1443, et onus episcopale sustinuit annis septem ac mensibus sex. Sic enim tabulæ manuscriptæ catalaunensium episcoporum : « Guillelmus venerabilis rexit ecclesiam annos septem, menses sex. » Quibus expletis, demum fato cessit anno 1119 die 25 januarii, sicut ex his calendarii victoriani verbis discitur : « v111 kal. febr. anniversarium Vuillelmi catalaunensis episcopi, et nostri canonici. » [Cf. Gall. christ. nov., t. IX, p. 877; Hist. littér. de la France, t. X, p. 307 et seq.]

Nota XVI, pag. 7.

Magister.... Anselmus laudunensis........—Plures eodem prope tempore Anselmi Laudunenses fuerunt. Historia namque Restaurationis Ecclesiæ laudunensis a canonico quodam ejusdem ecclesiæ conscripta, meminit Anselmi Sancti Vincentii laudunensis abbatis, qui « quum cœnobio suo fere decimis et septimis annis præfuisset, et pro utilitate ejusdem cœnobii Romam profectus fuisset, a clericis tornacensibus, qui jam quadringentis annis proprio episcopo caruerant, mirabili eventu, Deo ordinante, ibi repertus in episcopum electus est, et a domino papa Eugenio invitus et reluctans obedientiæ vinculo constrictus pontifex consecratus est, sicque per eum tornacensi ecclesiæ antiqua dignitas restituta anno ab incarnatione Domini 1145. » [ Vide Script. rer. gallic., t. XIV, p. 347.] Meminit et Anselmi alterius antiquioris, cognomento Beessi, « qui se simulando religiosum non parum ab omnibus laudabatur et honorabatur. Unde et pro religione sua thesaurus ecclesiæ laudunensis ei servandus traditus est cum aliis custodibus, quoniam antiqua consuetudo erat ejusdem ecclesiæ, ut septem custodibus ipse thesaurus committeretur, quorum quatuor ecclesiastici, tres vero essent laici. Sed, ut ex fine patuit, longe alius erat in corde quam homines viderent in facie. Videns enim multum sibi ab omnibus credi ex auro et lapidibus preciosis quibus cruces, festis diebus super altare ponendæ, fuerant opertæ, non exiguam partem furtim discerpens aurifici cuidam vendendi causa tradidit. » Denique et tertium Anselmum laudunensem memorat, qui super hoc thesauri furto jam detecto consultus est a reliquis ecclesiæ laudunensis canonicis, et a civibus, tanquam urbis totius lucerna et lumen. Sic enim idem auctor de eo loquitur [ Vide Script. rer. gallic., t. XII, p. 244.] : « Protinus ergo, » inquit « generalis conventus canonicorum et civium convocatur, quid opus sit facto discutitur, et præ omnibus magister Anselmus, tunc temporis totius urbis lucerna, consulitur. Ille, ut divinæ legis peritissimus, continuo Josuæ replicat historiam, quomodo scilicet furtum in Hierico, nullo sciente, factum Dominus jussit sorte perquiri, primo per tribus, deinde per familias ac domos, ad ultimum singillatim per viros. Instar hujus tam subtilis perquisitionis consulit magister Anselmus, ut tanti facinoris auctor judicio aquæ perquireretur, ac de singulis urbis parrochiis unus infans innocens in vase aquæ benedictæ repleto poneretur, et quæcunque parrochia sorte culpabilis reperiretur, de singulis domibus ejusdem parrochiæ unus infans in aqua poneretur, et quæcunque domus deprehensa fuisset, omnes viri vel feminæ ad eam pertinentes judicio aquæ se purgare cogerentur. » Unde et patet hunc posteriorem Anselmum,

illum ipsum esse magistrum Anselmum laudunensem, quem Petrus Abælardus dicit tunc maximam ex antiquitate auctoritatem tenuisse. Fuit autem idem canonicus et decanus ecclesiæ laudunensis, non episcopus, ut quidam inconsulte satis scripserunt. Quod ante omnes vel citatus jam scriptor docet his verbis: «< Vir sapientissimus magister Anselmus tunc temporis ecclesiæ nostræ canonicus et decanus, per totum pene orbem latinum, scientiæ et eloquentiæ suæ fama notissimus. » Habuitque inter alios lectionum suarum auditores et discipulos, quum magistrum Guillelmum de Campellis archidiaconum ecclesiæ parisiacæ, de quo superius, Petrum nostrum Abælardum, qui fuit et ipse postea magister celeberrimus, Albericuni Remensem, et Lotulfum Novariensem sive Lombardum, de quibus postea, tum præcipue Guillelmum cantuariensem archiepiscopum. Hoc enim testatur etiam præfatus ecclesiæ laudunensis historicus, quum ait : « Nos itaque assumpto dominæ nostræ feretro atque reliquiis, Cantuariam venimus, ubi tunc erat archiepiscopus dominus Willelmus nobis notissimus, quoniam jam dudum pro audienda lectione magistri Anselmi Laudunum petens multis diebus in episcopi domo manserat, ibique filios Radulfi, cancellarii regis Anglorum, docuerat.» Ex quibus verbis colligere est laudunensem ecclesiam tunc fuisse quasi magnum undique studiosorum conventum ; quos e multis urbibus et regionibus magistro illi Anselmo discipulos doctrinæ celebris fama contrahebat. Quo autem anno decesserit, et ubi sepultus fuerit, dicetur infra. [ Cf. Hist. litt. de la France, t. X, p. 170 et seq.]

Nota XVII, pag. 8.

Parisius reversus scholas mihi jam dudum destinatas.... possedi.— Otho Frisingensis, lib. I de Rebus gestis Frederici I, cap. XLVII: «< Post,» inquit de Abelardo loquens, « ad gravissimos viros Anselmum Laudunensem, Guillelmum Campellensem, Catalauni episcopum, migrans, ipsorumque dictorum pondus tanquam subtilitatis acumine vacuum judicans, non diu sustinuit. Inde magistrum induens, Parrhisius. venit, plurimum inventionum subtilitate, non solum ad philosophiam necessariarum, sed et pro commovendis ad jocos animis hominum utilium, valens. » [Vide Script. rer. gallic., t. XIII, p. 74. ]

Nota XVIII, pag. 9.

Adolescentula quædam nomine Heloissa, neptis canonici cujusdam, qui Fulbertus vocabatur. · Vir doctus Papyrius Massonus, lib. III Annal., hanc Heloissam præstanti ingenio formaque puellam, ait fuisse filiam naturalem Joannis nescio cujus parisiensis canonici. Verum id unde sumpserit, non est in promptu, nec certe concordat aut ipsius Abælardi dictis, aut calendario etiam paracletensi, quod recenset obitum Fulberti canonici, Heloissæ avunculi, corrupte tamen sub Huberti nomine, his verbis: « VII kal. januar. obiit Hubertus canonicus, dominæ Heloisa avunculus » Quin et Fulberti canonici parisiensis meminit Ordericus uticensis monachus, lib. VII Historiæ suæ Ecclesiastica; quem ut hunc quoque eumdem Heloissæ avunculum fuisse credam, ratio potissimum temporis facit. « Regnante, » inquit, « Ludovico rege, quidam canonicus nomine Fulbertus Parisius erat, qui os integrum de spina sancti Ebrulbi habebat, quod capellanus de capella Henrici regis Francorum subtraxerat, eique jam dudum pro amoris pignore dederat. Timens autem pro diversis causis illud habere, Fulcone presbytero Mauliæ mediante, accersit Guillelmum de Monsterolo priorem Mauliæ, eique reliquias tradidit deferendas uticensi ecclesiæ. » [ Cf. Rémusat, Abelard, t. I, p. 47. ]

Nota XIX, pag. 12.

Ubi apud sɔrorem meam.... Sorori huic Abælardi nomen Dionysia, quam reperio decessisse << II non. decembris. » Sic enim calendarium paracletensis cœnobii : « II non. decem. obiit Dionysia magistri nostri Petri germana. »

Nota XX, pag. 12.

Donec pareret masculum quem Astralabium nominavit. Heloissa ipsa scribens ad Petrum abbatem cluniacensem: « Memineritis, »> inquit, « et amore Dei et nostri, Astralabii vestri, ut aliquam ei vel a parisiensi, vel alio quolibet episcopo præbendam acquiratis. » Et Petrus Heloissæ respondens: « Astralabio vestro, vestrique causa nostro, mox ut facultas data fuerit, in aliqua nobilium ecclesia

rum præbendam libens acquirere laborabo. » Gestasse vero et Petri prænomen hunc Astralabium, sive Astrolabium, docet necrologicus liber paracletensis in hæc verba : « Iv kal. novemb. obiit Petrus Astralabius magistri nostri Petri filius. » [ Hactenus Quercetanus. Necrologium autem monasterii de Alta Ripa, ordinis cisterciensis, apud Helvetios, sic habet, ut retulit nobis vir eruditissimus L. de Sinner, qui locum ipse transcripserat : « 1 januar. anno reparatæ salutis MCLVII, obiit reverendus dominus primus hujus monasterii abbas, postulatus a domino Guillelmo de Glana fundatore ex abbatia Caroloci in Burgundiæ comitatu sita : et sub ipso fuit consecrata ecclesia altaripana a Guidone episcopo lausannensi, anno Domini MCXXXVII, in mense martis.—11 januar. Commemoratio reverendorum patrum : Theodorici prioris; Germani, Richardi abbatis MCLVII; Cononis subprioris; Josleni, Pontii abbatis MCLVIII; Juliani Cellarii; Hugonis, Wuilliermi, Astralabii abbatis MCLXII; Gualteri et Petri. Nec non et fratrum conversorum : Martini, Borcardi, Willenci, Bossonis, Amaldrici, Viventii, Torinci, Marci, Raymundi et Mendrici. Qui omnes ex abbatia Caroloci postulati, hoc monasterium primi inhabitaverunt. v augusti. Commemoratio reverendi domini Astrolabii ( sic ) abbatis IV. » Et ordo successionis abbatum altaripensium : « I. Girardus sancti Bernardi discipulus, ex abbatia de Caroloco in Burgundia, missus anno MCXXXVII. II. Richardus monachus Caroloci, electus (abbas) anno MCLVII. III. Pontius, monachus Caroloci, MCLVIII. IV. Astralabius, monachus Caroloci MCLXII. V. Hugo, ex nobili familia dominorum de Ponte MCLXV. >> Constat ergo Astralabium quemdam, monachum cœnobii Caroloci in Burgundia, missum fuisse cum aliis a sancto Bernardo, ut monasterium Altæ Ripæ primi inhabitarent, abbatem vero electum anno 4162, tribus post annis e vita decessisse. Astralabium illum Abælardi filium fuisse forsan consentaneum est. (Vide Fragm. de Philos. scholast., Paris, 1840, p. 447.) Verum et mentio fit in cartulario cœnobii buzeiensis, in Britannia, alterius Astralabii qui cum avunculo ejus Porcario canonicus ecclesiæ nannetensis fuisse fertur. Vide Histoire de Bretagne, auct. dom. Lobineau, Parisiis, 1707, t. II, p. 296.]

Nota XXI, pag. 14.

[ocr errors]

Quid te clericum atque canonicum facere oportet...? Cujus ecclesiæ fuerit canonicus Abælardus nullibi reperi, nisi forte senonensis. Id enim habet chronicum manuscriptum archiepiscoporum senonensium : «Anno MCXLII inquit, magister Petrus Abaulart canonicus primo majoris ecclesiæ senonensis obiit.... Canonicus fuit, et post uxoratus. » Sed concilium provinciale, quod postea Senonis adversus eum convocatum est, huic opinioni locum dedisse quidam suspicantur. Ut ut sit, clericum sive canonicum fuisse priusquam uxorem duceret, ipsa etiam ejus uxore testante, non dubitandum est. [Alii Abælardum ecclesiæ parisiensis aut etiam turonensis canonicum fuisse contendunt. Vide clari viri Rémusat, in opere sæpe laudato, t. I, p. 40, ubi locum chronici senonensis partim a Quercetano expromptum, totum sic legas: « Ex chronico senonensi Gaufridi de Collone, monachi Sancti Petri Vivi senonensis, seculo XIII, anno Domini MCXL (lege XLII) magister Petrus Abaulart, canonicus primo majoris ecclesiæ senonensis, obiit: qui monasteria sanctimonialium fundavit, specialiter abbatiam de Paraclito, in quo sepelitur cum uxore. Suum epitaphium tale est : « Est satis in tumulo: Petrus hic jacet « Abaillardus. Hic (lege huic ) soli patuit scibile quidquid erat. » Canonicus fuit et post uxoratus. » ]

latur.

[ocr errors]

Nota XXII, pag. 15.

Transmisi eam ad abbatiam quamdam sanctimonialium prope Parisius, quæ Argenteolum appelArgenteoli, sive Argentolii, aut, ut veteres appellant, Argentogili abbatiam Hermenricus et uxor ejus Mummana fundarunt in pago parisiaco super fluvio Sequanæ, primumque monachos in ea posuerunt. Sed postea Normannorum incursionibus destructam Adelais regina, conjux Hugonis ac mater Roberti regum, illam a solo reædificavit, et monialibus ibi Deo sub regula Sancti Benedicti famulaturis assignavit, uti docet Helgaudus, floriacensis monachus, in Vita Roberti regis : « Mater quoque ejus,» inquit, « Adhelais admiranda satis in sancta devotione regina, construxit monasterium in territorio parisiensi, villa quæ dicitur Argentoilus, ubi numerum ancillarum Dei non minimum sub norma Sancti Benedicti vivere paratas adunavit, ad laudem et gloriam bonorum omnium Inspiratoris,

« ZurückWeiter »