Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

>>

profectus ad montem Oliveti, quum ibi sederet, sicut Matthæus scribit, accesserunt ad eum discipuli ejus, secreto dicentes1 : « Dic nobis quando hæc erunt,>> de destructione scilicet Jerusalem, « et quod signum erit adventus tui, » in fine scilicet mundi, et ipsius consummationis sæculi. De qua quum plura Dominus prædixisset, et prolixum eis sermonem habuisset, subjungit Matthæus2 : « Et factum est, quum consunimasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis : <<< Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur. Post biduum, hoc est in fine quintæ feriæ, quando tunc oportebat vetus Pascha celebrari de immolatione agni seu hædi ad vesperum. Hoc enim Pascha hoc loco dicit, quod secundum legem omnibus erat notum. Tertia itaque feria, hoc est die Martis, sermonem illum habuit in monte Oliveti, et eo finito, dixit discipulis, quia post biduum Pascha fiet. Tunc quippe illo anno accidit, ut post illud biduum, in quinta, ut diximus, feria, quartadecima eveniret luna, ut eo die ad vesperum secundum legem veteris Paschæ fieret sacrificium. Quo quidem finito, veteri scilicet Pascha sacrificio in carnibus hædi vel agni cum azymis et lactucis agrestibus, statim ipse Dominus novum Pascha quum fecerit in sacramento corporis et sanguinis sui, et sic vetus Pascha terminavit.

Completis autem utriusque Pascha sacramentis, de eadem nocte est traditus ad passionem. De qua consequenter traditione subjungit ut dictum est3: « Et filius hominis tradetur ut crucifigatur. Tunc congregati sunt,» inquit Matthæus, << principes sacerdotum, et seniores populi consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem : Non in die festo,» subaudis : hoc faciendum esse : « ne forte tumultus fieret in populo; » hoc est, ne turbæ, quæ illum cum exultatione susceperant, vel sicut prophetam habebant, in eos commoverentur, et ipsum eriperent. O cæci et pessimi! Dolo eum vultis tenere, tanquam ignarum machinationis vestræ, nec in die festo istud perficere, non quidem pro reverentia diei, sed pro metu quem diximus populi. Diem festum dicit primum diem azymorum post Pascha. Pascha quippe proprie vocatur in quartadecima luna, ubi immolatio fiebat ad vesperum. A quinta vero die decima sequente usque ad septimum diem erant dies azymorum, quod videlicet post diem Paschæ septem diebus azymis vescerentur. In quibus quidem videlicet diebus azymorum, primus dies eorum et septimus celebriores erant cæteris et solemnes, quum ipse dies Pascha nullam solemnitatis dignitatem ex auctoritate legis obtineat. Hinc in Exodo scriptum est de his septem diebus azymorum : «< Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his quæ ad vescendum pertinent. >> Illum ergo pri

[merged small][merged small][ocr errors]

4

Matth., cap. xxvi, v. 1, 2. — 3 Ibid., v. 3. — * Exod., cap. xu, v. 16.

mum diem azymorum intelligunt, quum dicunt, « non in die festo. » Tunc enim omnes pariter secundum legem ab operibus vacantes congregati in civitate, facilius tumultum credebantur excitare. Quod vero Matthæus ait : «< Tunc congregati sunt, etc. » Illud « tunc, » referendum est ad prædictam feriam tertiam, quando ait Dominus : « Scitis, quia post biduum, etc. »

Quid autem ipse Dominus postea egerit in illa tertia die, vel in quarta sequente, non exprimit Scriptura manifeste. Credimus autem ut hoc definitum consilium Judæorum evitaret, nec eis facultatem peragendæ malitiæ præberet, ante diem traditionis sive passionis ejus congruam. Quod vero adjecit evangelista1: « Quum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi, » et, ut Marcus ait, «< ibi<< dem2 recumberet,» accessit ad eum mulier habens alabastrum, etc. » Incertum est utrum hoc fieret in prædicta die tertia, an in quarta sequente. Nonnulli tamen istud recumbere in domo Simonis, putant illam fuisse cœnam, de qua Joannes ait : « Quia ante sex dies Paschæ venit Jesus Bethaniam, fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, etc. » Et quidem illi, qui hanc cœnam, quam Matthæus et Marcus commemorant, illam eamdem esse volunt, quam Joannes ante sex dies Paschæ factam asserit, dicunt nunc eam nequaquam secundum ordinem rei gestæ ab evangelistis narrari; sed tanquam inde prius factam ad memoriam reduci, ut videlicet innuerent inde Judam occasionem accepisse vendendi Dominum, quasi hoc pretio illud suum damnum restauraret. At vero si diligenter hanc et illam coenam sibi conferamus, videbimus quia nequaquam decebat in alterius domo, vel de alienis sumptibus Domino ministrare. Præterea Joannes ibi Mariam non refert nisi pedes Jesu unxisse et capillos extersisse, nec isti evangelistæ referunt hic eam nisi super caput ipsius recumbentis unguentum posuisse. Quod non incommode in aliena domo facere potuit, quum fortasse qui cibum daret unguentum non præberet. Bene autem prius Domini longa via fatigati pedes unxit mulier, ut sic eum a labore viæ recrearet. Nunc autem satis esse arbitrata est caput quiescentis inungi, tanquam hoc unguento remedium conferens contra illius ferventissimæ terræ calores. Denique in illa priore coena, qua Martha ministravit, Joannes neminem refert de unguento murmurasse nisi Judam proditorem. In hac vero secunda cœna, nequaquam Judas de hoc ab evangelistis notatur, sed indefinite super hoc discipulos indignatos fuisse referunt. Ex quibus omnibus quasi quibusdam conjecturis hanc et illam cœnam nequaquam eamdem fuisse, et devotionem mulieris tanto circa Dominum majorem extitisse, quanto sæpius hoc ei beneficium ministravit. De hac autem et secunda cœna, sicut Matthæus patenter ostendit, Judas abiit ad principes sacerdotum,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

et iniit cum eis pactum, ut pro triginta argenteis Jesum traderet illis. Quum enim retulisset Matthæus, Dominum approbasse effusionem unguenti super caput ejus a muliere factam, statim adjunxit1: «< Tunc abiit unus ex duodecim qui dicitur Judas, etc. » In quo et Marcus similiter consentit. Quod ergo utrique tunc Judam ad hoc quod diximus abiisse referunt, satis diligenter innuunt, ad hoc eum inde commotum fuisse atque indignatum, quod hac etiam vice confusus pretium unguenti non potuit obtinere.

Quid autem Dominus quinta feria egerit, hoc est die cœnæ, quo tunc, ut diximus, Pascha Judæorum contigit, et ipsis certum est evangeliis, ubi scriptum est: « Prima autem die azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : « Ubi vis (( paremus tibi comedere pascha? » Et misit Petrum et Joannem, dicens : «< Euntes <«<parate nobis pascha, ut manducemus.» At illi dixerunt : « Ubi vis paremus?»> Et dixit ad eos: << Ecce introeuntibus vobis civitatem, occurret vobis homo amphoram «< aquæ portans. Sequimini eum in domum in quam intrat, et dicetis patrifami<«<lias domus : Dicit tibi magister: «Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis << meis manducem?» Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi << parate. >> Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. Et quum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. » Discubuit quidem ad vetus pascha primo celebrandum. Quod vero tam Matthæus quam Marcus dicunt, hoc esse factum prima die azymorum, quæ videlicet dies proprie pascha dicebatur, ut supra meminimus, sicut septem dies sequentes azymorum vocabantur; sciat lector ipsum diem Pascha nomine quoque azymorum comprehendi posse, quum in eo etiam azymis cum lactucis agrestibus vescerentur. Pascha quoque nomine nunnunquam e converso dies azymorum continetur juxta illud Joannis : « Ante diem festum Pascha. » Sæpe etiam Pascha ipsa hostia Pascha potius quam dies appellatur, juxta illud : « Ubi vis paremus tibi comedere pascha? »> Et alibi: «< Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. » Et Apostolus: «< Pascha nostrum immolatus est Christus, »> hoc est ipse nostra hostia paschalis. Quod vero Joannes ait : « Et cœna facta, quum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas, surgit a cœna, » ut videlicet pedes lavaret discipulorum. Et postmodum ablutione facta, subjungit : « Quum recubuisset, iterum dixit eis : Scitis quid fecerim vobis, etc. » Hoc insinuare videtur, quod intra cœnam veteris Paschæ et cœnam dominicam, pedes Dominus ablueret, per hoc patenter innuens, neminem ad sacrificium Christi dignum accedere, nisi prius ablutis pedibus, hoc est affectionibus animi mundatis, alioquin judicium sibi comedit et bibit.

' Matth., cap. xxvi, v. 14. Reliquos evangelistarum locos de Passione Domini a nostro Abelardo compilatos omnes minutatim notare parum utile esse duximus. Eos

invenies apud Matthæum, cap. xxvi et sq. – Marcum, cap. xiv et sq.; - Lucam, cap. xx et sq.; Joannem, cap. x et sq. 2 Corinth. I, cap. v, v. 7.

Quod vero dictum est : « Et quum recubuisset iterum,» innuit eos post sacrificium veteris Paschæ, ad coenam convivium ciborum accessisse. Non enim tantæ virorum familiæ unius comestio agni vel hædi ad refectionem diei sufficeret. Præterea Lucas quum retulisset Dominum de veteri Pascha dixisse discipulis : « Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, etc., » duos calices postea commemorat Dominum discipulis dedisse, unum quidem statim post vetus Pascha, alterum in celebratione novi Paschæ. Et de illo quidem primo calice Dominus discipulis ait : «< Accipite et dividite inter vos. Dico enim vobis, quia non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. » De alio vero calice scriptum est, quia dedit illis, dicens : « Hic est sanguis meus novi testamenti. Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, quum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. » Prior itaque calix post vetus Pascha, et ante novum susceptus, et ille secundus recubitus post ablutionem pedum, non ad sacrificium, sed ad refectionem corporum pertinere videretur. Nihil enim de potu in veteri Pascha lex præcipit, sed tantum de carnibus agni vel hædi cum panibus azymis et lactucis agrestibus. In hac itaque convivii refectione discipulis edentibus, videtur Dominus de panibus illius mensæ, non de azymis Paschæ accepisse, et novum Pascha confecisse. Non enim illo die Paschæ interdictum erat, ne panes etiam fermentati, qui proprie panes vini adjectione dicuntur, in domibus reperirentur; sed sequentibus tantum septem diebus, qui ob hoc die azymorum specialiter dicebantur. Unde et Græci non de azymo pane, sed de fermentato Dominum dicunt novum Pascha confecisse; quasi nihil de veteri Pascha in novo vellet retinere. Qui etiam, ubicunque nos habemus in novo Pascha dictum a Domino, quod « accepit panem et benedixit, »> pro pane in græco habetur próv, quod fermentatum significat.

Quod vero discipulis edentibus Dominus ait, quod unus eorum esset eum traditurus, et eum deinde præsignavit, dicens : « Qui intingit mecum manum in parapside,» sive in catino, «< hic me tradet,» ad esum veteris Paschæ referendum est; ut quum illud ederent hoc eis diceret. Signum autem parapsidis, quo proditor designatur, sic accipiendum videtur, quod quum proditor audisset Dominum dixisse, quia unus discipulorum esset eum traditurus, ne hoc de se dici putaretur, quem jam conscientia sua super hoc accusabat, temeritate quadam providit demonstrandum, nequaquam de se suspicandum esse, qui sic de Domino confideret, ut in eodem vase cibum communem habere non trepidaret. Unde tunc in ejus parapsidem manum illam sceleratus intulit, qua eum ipsa nocte traditurus ad mortem fuerat. Sicut quoque intelligi potest signum illud parapsidis, quod Dominus, qui mensis ministrabat discipulorum, in consuetudinem haberet postquam mensæ deservisset cum Juda refici, qui quasi procurator

communis loculos impensæ deferebat. Tertio Dominus proditorem designare curavit, quo eum amplius a sua compesceret iniquitate. Quum enim primo dixisset : « Qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet, » ac postmodum traditor tanquam conscius sui, et quasi jam designatus ex parapside, requireret dicens : «< Nunquid ego sum? Rabi. » Respondit ei Jesus : « Tu dixisti. » Ac si diceret : Tu jam pacto cum Judæis inito, et te hoc, facturum esse pollicitus, quod nunc dico eis prædixisti. Refert etiam Joannes, quod, quum ipse Dominus dixisset: «< Qui manducat panem meum, levabit contra me calcaneum suum, » et ipse Joannes recumbens super pectus Jesu, requireret ab ipso quis ille esset, respondit: « Ille est, cui intinctum panem porrexero.»> Et quum intinxisset panem, dedit Judæ, et post buçcellam, tunc introivit in illum Sathanas. Dixit ei Jesus : « Quod facis, fac citius » Quum autem accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. » Ecce hoc tertio proditor manifeste designatus, post buccellam statim exiit ad conceptum scelus peragendum, tanquam jam omnino de Domini gratia desperans, quum ejus mentem ita diabolus omnino possideret, ut redire ad veniam nullatenus posset. Mirum tamen est quomodo acquievit ut intinctam buccellam acciperet, si prius audierit Dominum hoc dixisse in signum fieri futuræ proditionis. Credimus ergo Dominum hoc privatim Joanni recumbenti super pectus ejus respondisse, ita ut proditor id nequaquam intelligeret. Nam et Petrus secreto hoc demonstrari petiit, innuens Joanni potius quam loquens, ut a Domino requireret quis ille esset de quo diceret. De illa autem buccella panis quam ad proditorem designandum intinctam ei porrexit, plerisque videtur quod de ipso pane sacrato eam acciperet, unde inter cæteros ita eum communicaret. Quam quidem communionem quum indigne sumeret, judicium potius quam salutem ibi acciperet, sicut et Apostolus asserit de indigne communicatis. Unde et post buccellam, Sathanas in Judam introisse, et sic eum plenius possedisse memoratur. Nam et quod huic quoque communioni proditor interfuerit, Lucas patenter insinuare videtur. Qui, dum novum pascha celebraretur a Domino, refert eum dixisse : « Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. » Continuo tamen accepta buccella, proditor non exspectat communionem finiri, vel hymnum post refectionem Domino persolvi; sacrum statim collegium egreditur, quo pravum desiderium amplius maturaret, sicut et Dominus prædixerat dicens : « Quod facis, fac citius. » Ideo autem panem intinctum soli proditori dedit, ut ejus mentem jam conceptione peccati infectam et maculatam significaret. Cæteris autem, qui puram habebant conscientiam, sacramenta corporis et sanguinis sui separatim distribuit, quasi panem per se et vinum per se separatim ministrans. Unde bene statutum est in Ecclesia, ut quando fideles communicantur, hæc separatim accipiant. Sunt vero qui panem illum

[ocr errors]
« ZurückWeiter »