Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

derem et docerem, nec manus in me ausi estis extendere, nec tunc etiam quum eos flagellatos ejicerem de templo. Nondum enim venerat ejus [hora], hoc est tempus passioni congruum, quod in ejus dispositione fuerat præfixum. Ex quo patenter ostendit, nihil eos in eo agere posse, nisi eo permittente ac disponente. « Hora vestra sicut et mea. » Vestra quidem ad perdendum, mea vero ad salvandum. <<< Potestas tenebrarum, » hoc est vobis cæcis a me ipso in me permissa. Si enim cognovissent, nunquam gloriæ Dominum crucifixissent. «< Hoc autem totum,» de captione scilicet Domini, et proditione Judæ. Hæc etiam verba non tam evangelista quam Domini esse videntur. Unde et subditur : « Tunc discipuli omnes. » Ac si diceretur : Quum eum audirent asserere de sua passione sancitum in prophetis esse, nec ullatenus eis vindictam permittere, fugerunt, innocente impiis derelicto, et lupis agno. Hoc enim et ipse prædixerat ex testimonio prophetiæ dicentis': «< Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. » Hunc adolescentem quidam intelligunt Joannem præ cæteris a Domino dilectum, qui cæteris junior æstimatur, nonnulli Jacobum fratrem Domini. Beda in Marco super hunc locum2: « Quis iste adolescens fuerit, evangelista non dicit. » Item3: <«< Neque aliquid vetat intelligi hunc Joannem. » Jeremias in minori Breviario, psalm. xxxvi : « Judæi vim faciebant vel Petro quum dicerent : «< Nam et tu ex <<< illis es ; >> vel Jacobo, qui quum traderetur, sindone relicta, nudus aufugit. »> «Super nudo,» sub ipso existente, quum super sindonem nullum haberet indumentum. Fortassis enim ad dominicum dictum tunicam suam, vel aliud indumentum pro gladio emendo dederat, vel pro mutuando posuerat. Quod dicitur: <«< Tenuerunt eum, » quum, cæteris jam dispersis, eum sequentem invenirent solum, patenter innuitur nequaquam eos fuisse ausos aggredi apostolos, dum simul armati Domino assisterent.

Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum, qui apprehenderunt Jesum, ligaverunt eum, et adduxerunt ad Annam primum. Tribunus cohorti gentili præerat. Dicitur autem tribunus sive a tribus, vel a tribubus, id est plebibus et minoribus. Tres quippe hujusmodi prælatos dicitur primum romanus populus sibi præcepisse, ut quemadmodum duces militibus, ita isti præessent plebibus. Ligaverunt eum tanquam ex consilio illius qui dixerat : « Et ducite caute, ne videlicet posset effugere. » O cæci! nunquid is qui aurem tam cito restituit, vincula dissolvere non posset, si vellet? Sed vincula sustinet impiorum, ut in omni patientia probatus, vincula solveret peccatorum. Ligatur a servis Dominus ad horam, qui fortem armatum religaret perenniter satanam. Vinctus ut latro ducitur,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

* Vid. venerabilis Beda Opp., Coloniæ Agrippinæ, 1612, in-fol., t. V, col. 197.

[ocr errors]

humano destitutus auxilio, cui angelorum assistebat multitudo. Primum adducitur ad Annam pontificem, socerum Caiphæ, qui videlicet Caiphas erat pontifex anni illius. Vices quippe suas diversi pontifices jam facti agebant per diversos annos. Primum ad Annam illudendus ibi adducitur, deinde ad Caipham, tandem ad Pilatum, ut sæpius illusus erubescentia confunderetur, sæpius afflictus deficere cogeretur. Pontificibus tanquam legisperitis primo præsentatur : ut ab his, qui legem se cognoscere testabantur, secundum legem judicaretur, et ab eis inciperet malitia, per quos potius esset refrenanda. Quamvis Caiphas administraret eo anno pontificatum, non indignatur tamen prius adduci Jesum ad pontificem alium, ut tanto liberius et securius damnaret reum, quanto eum conspiceret jam ab alio damnatum, ut sic in ore duorum testium staret verbum. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille notus erat pontifici. Et introivit cum Jesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ, et introduxit Petrum1. » Cæteri evangelista de solo Petro referunt, quod a longe sequeretur Jesum. Qui enim propinquior ei astiterat in captione, et in vindicta ferventior, aurem servi pontificis amputando, quum jam cæteri in fugam dispersi essent, et, ut Marcus refert, adolescens comprehensus, relicta sindone, nudus profugisset, jam tremefactus Petrus a longe Dominum sequebatur, a quo eum penitus separari non patiebatur vis amoris : quia quantumcunque in adversis trepidet Ecclesia per Petrum significata, etiamsi timore in aliquibus membris cogatur eum ad horam negare, fundamentum tamen caritatis non sinit eam periclitari, nec a Christo prorsus separari. Quod vero Joannes refert alium discipulum Petro sequenti Christum fuisse adjunctum, quamvis non exprimat quis ille fuerit, humiliter tamen se videtur innuere. Qui, ut beatus meminit Augustinus, talibus se verbis solet significare, ut videlicet dicat, «< alius discipulus. » Nam et ipse solus, cæteris jam dispersis, una cum Domini matre ei crucifixo astitit, sicut ac ipsemet Joannes scribit. Quod enim Petrus plus Christum diligere et Joannes plus a Christo diligi quum dicitur, et dicitur : majorem eo tempore dilectionem utrumque illi decebat exhibere.

Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis et doctrina ejus. Respondit ei Jesus : « Ego palam locutus sum mundo. Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quæ dixerim ego. » Hoc autem quum dixisset, unus assistentium ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : « Sic respondes pontifici? » Respondit ei Jesus : «< Si

Joan., cap. xvIII, v. 15 et sq.

male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, cur me cædis? » Tanquam superfluam et inconvenientem Dominus arguit pontificis interrogationem. Superflua quidem, quia quod palam dictum fuerat, et omnibus notum, documento non eget. Incongrua vero, quia nemo proprio commendandus est testimonio. Unde bene Dominus eos qui audierunt, potius quam se super his censet interrogandos esse. «< Hoc autem quum dixisset, unus assistens ministrorum, etc. » Tanquam contemptor præcepti pontificis, qui de se ad ejus imperium testimonium non dedit, alapa cæditur. «< Testimonium perhibe de malo, » quia ante pœnam criminis testes sunt inducendi. « Principes autem sacerdotum et omne consilium quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent. Et non invenerunt, quum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt : « Hic dixit : « Possum <«<destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud1. » Tanquam occasionem hinc sumentes, quod dixerat Jesus : « Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. » Falsos testes inquirunt de maledictis ejus, qui veros inducere non possunt, nec facta ejus arguere. Duo falsi testes, tanquam in ore duorum falsorum veritas staret, falsos esse convincuntur in his quæ Domino imponunt. Qui enim dixerat : « Solvite templum hoc, » nequaquam se illud facturum esse vel facere posse prædixerat, sed hoc ab illis potius esse faciendum innuerat, non quidem de templo manu facto, sicut illi mentiebantur, sed de templo corporis sui morte per eos dissolvendo. « Et surgens princeps sacerdotum ait illi : « Nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur? » Jesus autem tacebat, et princeps sacerdotum ait illi : « Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei vivi. » Surgens pontifex, et impatiens, quum non inveniret locum calumniæ, motu corporis indicat insaniam mentis, et provocat ad respondendum, ut quamlibet occasionem accusandi inveniat. Tacet Dominus ad objectum testimonium, quod tam manifeste falsum nulla ex occasione vel responsione censet dignum. Quod et pontifex intelligens adjurando eum extorquere nititur blasphemiam, qua manifeste convinci videatur, et summæ falsitatis reus, summam profitens veritatem. Adjuratus Dominus per Deum vivum ne tantæ majestatis læsæ reus fieret, veritatem profitetur, pro veritate damnandus, qui et ipsa est veritas. Dicit itaque illis Jesus.... (Cætera desunt.)

[blocks in formation]

DE CRUCE.

SERMO XII.

Quanta devotione dominicæ Crucis venerationem prosequi debeamus, beatus Apostolus ad Galatas scribens diligenter declarat1: « Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Jesu Christi. » Tanto quippe amplius Crux dominica, in qua sumus redempti, a nobis est glorificanda, quanto verius ex hoc genere redemptionis homo redemptus gloriari valet. Quid est autem gloriari, nisi quemcunque se aliquid magnum et pretiosum æstimare? In nullo autem quælibet res quanti sit ita cognosci potest, sicut in pretio ejus. Sic et homo quanti fuerit apud Deum, quantam semper sollicitudinem divina super eum gesserit clementia, quantæque pietatis visceribus eum sit amplexatus, pretium ipsum pro redemptione hominis datum patenter insinuat. Quod diligenter Apostolus intuens, et de hoc singulariter glorians, sicut supra meminimus, ait : «Mihi autem absit gloriari, etc. » Ac si patenter dicat : Glorientur alii in quocunque voluerint, pretiosos se æstiment quibuscunque divitiis vel honore; mihi autem absit gloriari nisi in hoc redemptionis meæ genere, quod apud infideles ignominiosius judicatur et vilius. Quo enim Dominus indigniora pro homine sustinuit, digniorem apud se et gratiorem eum haberi demonstravit. Nullum autem patibulum execrabilius cruce antiquitus censebatur, nulla mors adeo turpis et detestabilis judicabatur. Unde et hoc genus patibuli non solum ad pœnam Christi, verumetiam ad ignominiam impii eligere decreverunt, sicut. ante per Sapientiam de ipsis prophetatum fuerat dicentibus: «< Morte turpissima condemnemus eum. » Et Apostolus, quum dixisset3 : « Factus obediens usque ad mortem, » quasi parum hoc videretur, nisi etiam ipsum genus mortis tanquam abominabile determinaret, statim adjecit : « mortem autem crucis. » Quod est dicere, non solum usque ad mortem, sed usque ad tam ignominiosam mortem, qua specialiter blasphemi, hoc est qui in aliquam blasphemiam Dei præsumebant, puniebantur. Unde et Domino improperantes quod se filium Dei diceret. aiebant* : «< Blasphemavit. Quid adhuc desideramus testes? » Et quasi hoc genus mortis ex blasphemia promeruisset, exclamabant : « Crucifigatur ! » De quo etiam genere mortis, quam detestabile videretur, et divina maledictione

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

plenum, Deuteronomii liber his verbis profitetur1: « Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo qui pependit in ligno : et nequaquam contaminabit terram tuam, quam Dominus dederit tibi in possessionem. » Cujus quidem capituli memor Apostolus, quum Galatis scriberet, ait : « Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est : « Maledictus omnis qui « pendet in ligno. >>

Ex his itaque verbis liquide monstratur, quam ignominiosum crucis patibulum apud Judæos præcipue habebatur, qui solam litteræ superficiem, non mysticos sensus in lege perquirunt. Sed quid est magis absurdum, quam omnes eos divinæ maledictionis damnatione dignos credi, qui hoc genere mortis potius quam alio puniantur? Non enim modus pœnæ, sed lapsus culpæ reum efficit. Unde et scriptum est3: «Justus qua morte præocupatus fuerit, in refrigerio erit. »> Sin autem velamen Moysi detrahentes revelata facie legem interius speculemur, convenienter hanc maledictionem tam singulis hominibus per culpam quam ipsi Christo per pœnam poterimus applicare. Pro peccato quippe priorum parentum, quod in ligno vetito commissum est, omnes inde damnationem incurrimus, et tanquam in ligno morimur, qui cum originali peccato nascimur, juxta quod et Dominus Adam increpans, et quasi maledictionis sententiam intorquens, ait*: << Maledicta terra in opere tuo. » Omnes itaque, sententiam hanc damnationis ab Adam contrahentes, quasi cadaver sine vita nascimur et permanemus, antequam ex aqua et spiritu renati, ab hac animæ morte vivificemur. Cadaver autem suspensione ligni mortuum eadem die sepeliri præcipitur, quia in hac ipsa vita præsenti qua nascimur, consepeliendi Christo per baptismum sumus; ne videlicet terra nostra contaminetur, hoc est, ne in contagio terrenæ generationis remaneamus, si regenerati specialiter non fuerimus. Bene itaque dicitur maledictus a Deo qui pendet in ligno, quia etsi nondum propria incurramus peccata, illud tamen unum quod originale dicitur peccatum in ligno, ut dictum est, scientiæ boni et mali commissum ad damnationem nostram sufficit, cui divino judicio deputati sumus, et ob hoc a Deo quadam maledictione percussi. Quæ quidem maledictio, et in Christum retorquetur per pœnam, quem percussum a Deo et attritum propter scelera nostra Propheta longe ante prædixerat. Et sicut cæteri in ligno, ut dictum est, mortem animæ incurrerunt, sic iste mortem corporis, ut per hanc ab illa nos liberans, maledictionem nostram in

v. 22 et sq. 2 Deut., cap. xx, Galat., cap. III, v. 13. (Sap., cap. iv, v. 7.) — * Genes., cap. шu, v. 17.

4

3

www

« Justus autem si morte præoccupatus fuerit........ »

« ZurückWeiter »